장음표시 사용
11쪽
grado gregia, ad Composita serri et Quam Compositivam Methodum servavit Aristote. Ira in tradenda Naturali Philosophia ι siquidem a primis, ct simplicibus Principiis ad principiata , di composita procedit , ut in suis Libris de Physico Auditu. Tertia Veiathodus infinitrua nuncupatur, graece Horiis stica, atque haec ex Definitionis in sua mem
bra dissolutione, sivς particularum Definitionum constituentium explicatione, divisi neque, eousque procedir, ut tandem perveniat in totius rei propositae cognitionem. Cum praeterea singulas Disciplinarum me. thodus, ex tribus enarratis doctrinis declarasset, subdit , Definitiva ante ipsum usos esse Herophiliorum nonnullos, idest Her philli seliatores , inter quos potistin vim Heraclides Erythraeus, Compositivam vero sui me aggressos ipsos etiam Herophilios, &quosdam ex Erasistrataeis , atque Athenaeum Attaleum, qui Princeps fuit eorum Sectae , qui Pneumatici vocabantur , eo quod universa pulsibus contingentia ad Spirituum plenitudinem , aut vacuitatem reis tulerint , quorum meminit idem Galenus 4. de dissem Pulsuum east. I . Nullum autem ante ipsum , Μedicinam , per Meth. dum Resolutivam , quae oritur ex notione
Finis, scripsisse concludit, tex. Iam nunc Definitiva Methodo se usurum
pollicetur, ea minus ratione, quam textu . affert, quoniam tametsi Definitiva methodus a Resolutiva dignitate superetur , cum ex doctrina Platonis in Philabo , is, qui bene scit dividere, seu resolvere , similis sit Deo, & Divisio ab aliquo Numine inventa sit: cui subscribens idem Gale
res inquit Medicos ob Μethodi Divisivae inscitiam turpiter in errores incidisse ι cillam tamen longe admodum brevitate praecellit, atque ad singulorum memoriam, superat: siquidem infinitiva Μethodus ad totius Medicinae comprehensionem, particulariumque recordationem valde commendabilior est, & ut ipse inquit , ιotist artis evita optima Demitis c sive Essentialis si , sive etiam Expositiva , ut vult Turri sanus 3 in se eo lectitur . Hinc recte concludit vallesius, Methodum Res lutivam , ad inveniendum, Compositivam, ad docendum, & Definitivam, ad memorandum esse optimam.
a J Laudat in hoe Galenus Mete*beum Atheniensem , atque ob id uemini peritia
secundum vocat, eod. loco. Claudit postremo Prooemium , primumque Caput Galenus . inquiens , fusiores tractatus Medicinae, atque elaboratam , elucubratamque ejus contemplationem in aliis suis operibus ablolvisse ι hic vero solum Capita , de quasdam veluti Conclutiones eorum Omnium . quae alibi latius dem strata suere, referre velle. Et hactenus de pruno Capite.
rum . Nιιιι vero dissert. ω fiquis loco insalubrium , aegrorum dixerit. G. 8d Nomen vero serentiae comminiust . non autem pro prie accistere oportet. T.99 salubre autem, is Iasalubre , ω Neutrum , unumquodque tripluiter dieitur: Me quidem ut Corpus , boc autem ut Cosa, hoc vero ut Siguum . Etenim Corpus, quod sanitatem natura μ-scipere aptum es , is Causam , quae eamdem efficere, vel conservare, is signum, quo potest indicare: haec omnia Sacrita Graeci amellare conlueverunt. Eadem ratione o subceptiva morborum Corpora , is eosdem scientes , conservantesque Causas , ω FLgna ιnduantia, Infauoria vocant r Ner at ter Corpora Neutra, Causas, signave diae. runt . T. Io. Eet secundum quidem primam ratio em , atque praecipuam Causarum
salubrium , est maletna scientia : propter eas autem, is aliarum secundo quidem A. eo insalubrium , is tertIo neutrarum . Et post fas eodem modo Corporum primo qui dem , Ο, hie salubrium: secundo loco ιns
tubrium : tertio Areatrorum . Didem de sF-gmi dicendum aBιonrbus autem prima quidem es Corporum cognitio, quae habetur
ex Signis , post haec barum, qua ipsis sunt,
PARA PHRASIS.CUm in tradenda Midieina infinitivam
Μethodum tervaturum se Galenus Antecedenti Capite spopondisset, Dunc ut staret promissis, Medicinae infinitionem assignans,
12쪽
demum S de ser . ruend. ea 2. videtur trγ l Iem opust. c. in . quod Philosophus contulerat dita per genus, di differentiam 3 unde te- l quidem ianitatem in abstracto, inlicus v se eodem e. Lb. introduci. cunctis sere poli Hippocratem proba visa cit . Genus en:ru continetur sub scientia, quoniam per hoc convenit Medicina cum reliquis Scientiis, seu Disciplinis r Disserebria vero designarur iub vel bis illis , salubri in , Disatv-brium , is, Neutrorum: quUrum considerat.o ad solam Medicinam pertinet ... Veram ex hac infinitione tres majoris momenti dissicultates emergunt enucleanuae . . Prima proponitue a Cardano fib. I.
Melear. Contradret. tr. 1. contrad. q. qua ui-
mirum ratione Galenus in hujus operis titulo At te in dixerit Medicinam , hoc au-μm Capite eamdem Scientiam utanterit. At ab eodem Cardano selvitur. : quia Mi. tulus a ma ri Definitio vero a praestan. cori parte delum itur: Constat autem Medicam Disciplinam secundum maloiem sui partem Practicam e sse Unde motus etiam Mappocrates I. amor. I. Artem longam it. Iam appellavit . Secunda difficultas ab Exposituribus proponitur super hoc tellus, praeterlim autem a Manardo , Scut O , dc Vallelio, eaque eli , quod Galenus videatur sibi ipsis contradicere vix enim dixe.rat , Medicinam esse Selantiam , eum deinde statim subdat , Seientiae nomen , non proprie, sed communiter accipere oporte, e . Cui difficultati s omissis aliorum responsionibus congruenter respondet Sanc aerucius is e. de Natura: medietua c. a. quod Μedicina non propr.e Scientia dicatur , comparata Naturali Philosophiae , eum quodammodo per experientias cc singularium observationes perficiatur , reductis universalibu principiis ad particula-ν- ν quin universa Medicina complectitur
duas partes Theoricam stilicet, de Practi. cam ν unde licet secundum partem Theori- eam verissima Scientia dici possit 3 secundum partem Practicam tamen a puritate scientifica declinat i quamobrem non pro prie Scientiam Galenus illam intelligi oporo
omnes Artes, Scientias vocat esiactivas. 6. Collati. s. r. quod assignata Definitio minime congruat Μedicinae, eum careat
Dimrentia 3 quippe eonsideratio Salubrium, In salubrium, dc Neutrorum ad Naturalem Philolaphum, non ad Medicum pertineat.
i , ut naturalem passionem Corporis huni ni, vel conteruandam , vel restaurandam .
Polt traditam Medicinae Definitionem prosequitur Galenus piopositae Definitionis membra in alias, dc alias paries, divisio nis ope , discindere 3 aitque Salubre, In lalubre, dc Neutrum , quae tres Tranr par tes Herophileae Definitionis . alia in membra dissecari atque unumquodque eorum tritariam intelligi . videlicet de Corpore, de Signo, de de Causa, ad eout in univer tum novem Capita resultent , Corpus nem, pe Salubre .. In salubre , & Neutrum F Signum Salubie , In salubre , dc Neutrum: Causa salubris , In salubris , dc Neutralcum hoc tamen discrimine , qnod Corpus dicatur salubre , quia Sanitatem natura
suscipere aptum est: Salubre Signum , quod ejusdem sanitatis sit indicativum : salubris demum Causa , quod eamdem effice
re, vel conservare valeat 3 Eademque ratione Insalubritas , dc Neutralitas , alio modo de Corpore, alio de Signo, dc alio de Causa praedicentur: de Corpore, ut ful-ceptivo i de Signo, ut indicante , seu indicativo de ae Causa, ut Effectiva, ve, Custoditiva . Hinc, ut notat Sclamas Meloro, allata divisio Salubris, Insalubris, de Neutrius, in Corpus, signum, di Caulam, est Analogi in sua Isignificata , cum Salmbre, insalubre , dc Neutrum analogice de Corpore , Causa , & Signo praedicentur , quia non dicuntur de uno, sed ad unum, per attvibutionem , nempe ad Corpuτ, quod eli prinei pale Analogatum , cum ipsum proprie dicatur salubre 3 Causa veis ro', dc Signum, salubria vocentur , quatinnas Salubritatem in Corpore efficiendi ,
demonstrandique vim habent. b verum
haec ad Logicos demandentur. Horum autem tractandorum ordinem itae statuit: in pruna quidem ratione, seu in intentione , linum'primum esse Causarum, se cundum Corporum , tertium Signorum 3 in actione vero, seu executione, primum locuto
esse Corporum, ρος nosci debent, deinde Si-Τertia dissicultas proponitur ab Averroe T. νgnorum , quibus illa dignoscuntur , ultimum ιω Gac etiam sal re, infalubrel a Licet bis falso Galeno adseribatur. δrum aeeum re praeducari de bis ait.
locum esse Causarum, seu Remediorum in veniendorum , quorum opo illa conservam
turpl b Salubre se babet ut Bonum , quia
13쪽
ur, vel reficiuntur; idque juxta commune
effatum Philolophorum I suod est primum,n ιntentisne, est ultimum in executione. Atinque hie ordo servandus proponitur a Galeno in hoc opere , ut superius est notatum . Quae veto hic ab Expositoribus disceptantus de mente Galeni, quid voluerit per primam rationem, & quid per actionem , seueri Itonem intelligere, cum supervacanea, ct inutilia penitus existimem , nihilque prer-lus conferant ad rem nostram medicam, consulto praetermittimus , ne tempus inutiliter teramus in Logicis, aut Metaphysicis speculationibus , quarum . nullus fructus in Medicina . Et haec quoad Secundum caput:
o Indieativum. O Susceptivum, dupliciter unumquodque dicitur, Me quidem si tiriter , hoc vero ut nunc, nosse oportet, amborum esse Nedicinae Seientiam . Ipsum
vero staphelte duobus dicitur modis , c quod semper, ' quod ut plurimum , de quo--m utroque indierna pertractat. T. I 2. Neutra vero, Causa, O' Cosas, O, Saguum, os quod fimpliciter icitur, O quod
ut nanc , tripliciter unumquodque anesim ur , Me quidem , quia neutrius contrara rum est ρονιιceps , hoc verγ, qaia utriusque, hoc vero, eura aliquanao Myas, aliquando illius. Borum aurem σsorum serundam rudi sus Hobas dicitur . movis, aut quia utrumque contrarioru- ex AEquo partic at , aut
via aliquando plus alterum . T. i 3. E
vero D. in tota Definitio- , si verba animadvertimus , ambiguitas quaedam, quam ' ipsam dissolvere oportet. Cum enim dicit I indicinam esse Seientiam is, Laiahmum , O' Insalvisium . cm N Irorum, significatur , γ quod omnium particular um , γ quod quorumdam , Θ' quod quatium. Sed omnium quidem indefinitum quoddams, atque ι ossibile , quorumdam dimina
tam , atque artificio carens et suatium vera artificιosum paruer, atque fumiens ad om-nιm Artis particularis , quod etiam dis,mur in Μedicinae definitione comprehendi.
T. I . Primum ititur de corporibus di
lubria , is , Insalubria , o Neutra : post Me de Signis, si Causis disseremus.
Expositoribus dividitur , quoniam in eo quatuor edocet Galenus . Primum , quod effectivum, indicativum, dg susceptivum hoc est , Causa Salubris , In salubris, de Neutrar Signum Salubre , In salubre , dc Neutrum : Corpus Salubre, in saltibre, de Neutium , aut sunt Simpliciter talia, cui talia ut Nune , de sub utraque differentia a Medicina considerari debent , quae ut sanitatem custodire , dc Morbum, quoad possibile est , abigere melius pollit, omnem Corporis constitutionem, oc absolutam, Ecsecundum quid per vestigare debet; ipsum, que sive Corpus, sive Signum, sive Cau. in , quibus Salubritas , In salubritas, aut Neutralitas competit , dupliciter quoque, alia divisione, intelligi possin . Vel enim semper est tale, hoc est mnpliciter Salubre, In salubre, & Neutrum; vel ut plurimum . De quibus Differentis inserius agemus. Quid autem significet partieula M IDeiter, Ac ut Nunc, dubitari hoc loco solet. Et quidem Aristoteles I. Elanchori cap. q. 36 2. Topicor. in fine, fimpliciter inquit illud intelligi , quod ablolute, di sine ulla additione, vel conditione, tale est : qu madmodum de Cygno absolute dicimus, quod sit smpliciter albus; de AEthiope v ro, solum secundum dentes. Unde Simpliciter salubre erit, quod sine adjectione tale est 1 & salubre ut Nunc, sive secundum quid , illud ex eodem Aristotele dicetur iaquod tale est cum adjectione , seu determi. natione . At vero iuxta doctrinam Galenitum cap. sequenti, tum I. de Temperam.. v. 6. ex animadversione Sciani, I. Artis
Medice conis. II. Simpliciter dicitur , quod absolute, de a Natura salubre est 3 ut Nunc vero, vel secundum quia, quod propter adscititias causas salubre fit. Uel melius dicat cohaerenter eidem Galeno , quod Simpliciter lalubro sit, quod nedum absolute, de a Natura est , verum etiam quod comprehendit actum, dc aptitudinem ad sanitatem t acturr quidem, seu perfectam sanita em p aptitudinem vero non solum ad salo tri operandum , sed etiam ad persistendum, ac peris verandum in sanitate, ob naturale rubur. quod a radice Natiuitatis nactum est, resistend, sciliter Causis aeginare facientibus. Salubre vero ut Nunc ,. seu secundum quid ,. licet assii fanum sit , quiae tamen ejus ianuas non est absolute perfecta, neque cum
robore a radice Nativitatis, adeolue
14쪽
labet mearem vis resistendi Causis insalubribus , propterea non habet aptitudinem ad persistendum in sanitate , sed ab illis facile superatum infirmatur.' D et insuper Galenus , Simpliciser diei Titer duobus modis: Semper icilicet, ac utilium , seu ut Plurimum o quς in νrgoo Codice notantur per , 'ca) Et quamvis ture covini uniter Cxplicent
Diopamos per Semper tale, quod toto vitae tempore , de Epito F per Multum, quod majori ex parte eiusdem Vi tae tale persevexets Foroliviensis tamen , Argenterus, Scianus, oc Sanctorius rationabilius eontendunt,
Per Diapantos , dc Epitopiast, nil aliud intellexisse Galenum , ni v gradus quosdam perfectionis , aut impersect ionis , in eadem ratione Salubris, In salubris , dc Neutrius simpliciter 3 itaui Diapantor non semper, sed omnino, ac prorsus tale, in quacumque temporis differentia, significet ι Epirορον
Vero, non multum , sed magna ex parte , seu fere tale sonet; Unde Corpus limpIieiter salubre Diapantos erit optime tempe. Tatum, optimeque constructum ι Epiropos vero salubre, quod ab optima tum temperie , tum structura parum recedit 3 quamobrem illud sortiter cesistet Causis aegrotare saeientibus ι hoc vero non tam fortiter, Moventur hi Aucthores ex eo potissimum, quia differentiae divisivae non destruunt rationem generis, sed eamdem retinent, ac
at differentiae Salubris , In salubris , &Neutrius simpliciter 1 igitur retinere debent, ct non destruere naturam ipsius; fed Salubre, Insalubre, & Neutrum simpliciter il- quibus detrahere , reficere aut adjicerelud est , quod absolute , & seclusa omni temporis determinatione tale est i ergo dis. serentiae illius, nempe Di auos, Epiropost , non possunt tempus determinare, vel ut temper, vel ut multum. Affert secundo Galenus differentias Neutrius Corporis , Causae , dc Signi , aitque
Neutra tum Simpliciter . tum ut Nunc, sit, quod Neutrius contrariorum est particeps , sive per negationem utriusque extremi. Secundo quod utraque mirema parrici pri , sive per participationem: utriusque extremi . Tertio, quod aliquando est particeps unius, aliquando alterius.
Amplius subdividit Neutrum, quod par, licem in utri utque extremi , in Hierum, quod ex gquo extrema participat, & alterum,
quod aliquando plus unius, quam alterius
Sed hic grave litigium exoritur intor Ariastotelicos, dc Galenicos. Illi enim cum Mustotele omnino negant Corpora Neutra . Isti contra cum Galeno firmiter assirmant. Nos utrosque conciliantes dicimus. Aristotelem considerasse Sanitatem in abstracto, quat nus forma putatur distincta a Corpore, atinque adeo indivisibilis non suscipiens magis , ec minus, dc ut mera aequalitas est, reserens contractionem cum aegritudine . tamquam inaequali. Galenus vero consideravit Sanitatem in concreto sive in individuis, illamque non punctualem , Ac insectilem , sed latitudinis capacem, adeoque magis, dc mianus susceptivam . Cumque non omnia individua saluberrima sint, aut insaluberrima , sed in medio latitudmis Sanitatis versentur 3 idcirco Neutra illa appellavit, qualia Praesertim esse dixit Corpora imbecillia, convalescentia , senilia , atque ad aegritudinem contrahendam proclivia, ut docet Iibro MTranssybulum cap. q. I. de sam rue .c .h Sed de hac re fusius in fra.
Hinc non temere quis putat, inutilem omnino suturam ejuscemod i Neutrorum contaderationem 1 nam cum ex alibi dicendis . Μedicina tota. fere quanta.est, correctiva sit, nec eodem modo Corpora tractari M. Mant, propterea oportebit ex acie perpendere dispositiones , constitutionesque C-porum corrigendorum , & sive recessus sensibiles sint, sive insensibiles a salubritate ι& ubi conservatio , aut praeservatio , ubi vero curatio exercenda sit ε sicut pariter in
Solvit tertio Galenus ambiguitatem quamdam , quae in assignata definitione occurrere, poterit: Num scilicet Medicina, quae dicitur Scient i a salubrium, insalubrium , dc neutrinrum , intelligenda sit omnium salubrium,aliquorum , an qualium: aitque non esse Scie tiam omnium particularium salubrium, cum tripliciter dici posse . Primo ut Neutrumlhaec sit indes nita,& indeterminata, adeoque impossibile sit possie singula pereurri 3 neque esse Scientiam aliquorum, aliter emet diminuta , di inartificiosa, cum Scientia de omnibus in universali agere debeat: Erit igitur Scientia qualium. At quid per qualia ipse i telligat, multi multa commentantur , ut legere est apud Argenterium , dc Sanct rium. Uerum ori istis aliorum responsionibus, duae videntur probabiliores. Prima est Turdam in Commentario huius ioci , a me rentis Galenum per qualia intelligere unis
15쪽
versalia , eum selent a sit universalium νquocirca idem Galenus subdit,Scientiam qualium esse artificiosam simul, dc sussicientem ad omnia Artis particularia. sub ea tamen Tatione, qua talia sunt. Altera est Sancto. xii, qui inhaerens doctrinae Aristotelis s. meth. ςV. de suali, putat, qualia a Galeno imtelligi differentias omnium Predicamento. rum , cum nullum detur Praedicamentum, quod non sit particeps Salubris, Ilisalubris, ct Neutrius status : Modo Differentia ab
Aristotele, & Porphyrio definitur id, quod
praedicatuν ιο suale quid. Quarto demum eum ordinem Galenus inquit se servaturum, vi de Corporibus primum , deinde de Signis , dc ultimo doco de Caulis edisserendum sit: quod in posterum exactissime praestabit
o ab ipso Naturie oνtu bonam habet te reaturam in Fι licιbus, is primis particulis , atque in bis, quae ex illis eo o. nuntur , Instrumentιν est commensuratum. Salubre vero Nune est Corpus, quod in praesenti est sanum : est vero is Me , eo tempore , quo sanum existit, bonam babens temperatu
mam , ae sibi propriam . Luus vero Diabrus phelter eorρωιν tale quidem es semper id, quod es optima temρeris praessitum , aemaxame es commensuratum: ut multum aurem , quod a constatutione optima non valde
PARA PHRASIS. ASsignatis Corporum differentiis, inei.
pit nunc Galenus de Corpore Salubri, eiulque disserentiis pertractare: cumque superius illud diviserit in Salubre Simpliciter, lit Nunc, dc Semper, sive omnino, & ut Μultum , sive magna ex parte, singulorum propterea Naturam in hoc Capite declarat. Primum inquit, Corpus Simpliciter Sal bre illud esse, quod ab i plo Naturae ortu , leuab ipsis generationis principiis bonam habet temperaturam in Simplicibus, ec primis particulis , atque in his, quae ex illis componuntur, Instrumentis, seu pari ibus larganicis , est commensuratum. Et quidem ut Sanitas litoptima , dg Corpus Simplicitur Salubre dicatur , debet a naturali, insitoque print; plo ta. te esse, quod potervia , & aptitudine valeat
sanM . Ac salutares operationes exercere , ad differentiam ejus Salubritatis , quae adventi. tia,& aequili titia vitalis observatur in Corpore Salubri , ut Nanc. Hanc autem Optimam , insitamque Sanitatem in duobus consistere ait, ae in se in bona temperatura Simplicium, primarumque Corporis partium , & incommensuratione, compolitione, leu structura instrumentorum, sive partium organicarum. quae ex eisdem similarinus particulis compo nuntur : qua in re contradicit Aristoteli , quis. Phoeorum text. II Sanitate in in sola quaintuor qualitatum symmetria reponere videtur. Ostendit autem Galenus tum 2. Q San. turn
da cap. S. tum Lb. is optima Corporis eoast tutio e , hanc solam temperaturam ad Sanitatem con stituendam non sufficere, quia C put potest esse bene temperatum , dc tame aegrotare ob vitium formatio ais , aut in magnitudine, aut in numero, aut in situ partium,oc similibus. Sed nec revera Aristoteles p tavit Sanitatem solummodo consillere intemperatione primarum qualitatum I qua doquidem in Problemat.ut etiam adnotat ho loco Sanctorius, meminit alterius conditi nis requjsitae ad Sanitatem, nempe structurς, atque ibidem memorat aegritudines partium Organicarum e quod confirmat pariter ejus Commentator Averroes S. Phseor. text. SP.6c s. intub. t. I . At hic dubitare contingit. Cur Galenus omiserit tertiam conditionem alibi a seiplo memoratam persectae Sanitatis, nempe Conintinuitatem ι cum Corpus, ut sanum sit, non solum bene temperatum , meliusque construinctum esse oporteat, sed etiam optime in suis partibus unitum : continuatumque : de qua continuitate ne quidem verbum hic facit Galenus; unde videtur in docendo diminutuq
verum huic dissicultati plene satisfaciunt Tuis risanus, &M .inardus 3 siquidem Corpus abortu Naturae bene temperatum, beneque structum , necessario reis quoque exacte uni
tum ι nam impossibile est infantes oriri cum unitate partium soluta , sine aliqua intemperie, aut mala compositione.
Dubitari ulterius potest . Dum Galenus ad persectam Sanitatem , dc ad Corpus simpliciter Salubre requirat Temperiem, quam Iuxta illius hypotheses nuncupant in Scholis Ponderalem et an vero solum Iustitialem . At unicuique vestrum perspectuna esse puto Justitialem solum ab eo eκigi cum Ponderalem Temperiem Galenus non agnoverit; inquit enim I. de Fan. tuenda cap. s. in fri : sui - 4'oa-
16쪽
Ponderalem Temperiem admittunt , ἀθurant de re vel numquam plane visa in Animalis Corpore , aut si aliquando ossa
es, ne mιnimum quidem tempus durante.
Itaque juxta mentem illius Iustitialis intelli.
genda est , cujus tantum naturaliter simi. lares partes capaces sunt, utpote quae illarum eκigentiae maxime consormantur.
Quoniam vero hoc loco Galenus Sanitatis, ejulque conditionum , & praesertim Temperiei, meminit 3 solent, arrepta hinc occasione , Interpretes latissime de his agere . At cum unusquisque vestrum, ex ninstris Thessibus, ut reor , haec Optime calleat , solum generaliora quaedam hic ex illis memoria repetam , in cognitionem Temperierum , quantum scilicet ad eorum , quae inserius dicturi sumus, intelligentiam satis esse poterit Primarum Particularum Similarium inter sese rite, recteque contextarum , pro suis quibusque operationibus obeundis, debitam,
convenientemque constitutionem , primaevam Salubritatis , dc congruae Temperaturae basim esse, perque eas irriguo Sanguinis, aliorumque liquorum Corporis accessu, quo particulae ipse primae turgeant, vigorentur, α nutriantur, persectam sanitatem constituit, alibi a Nobis dictum est. Qua enim ratione primae Wa illa stamina , dc rudimenta partium Corporis, in ovariis sceminarum orae jacta sunt, & masculeo deinde semine cecundata , fermentationi, dc motui subriciuntur, mox etiam circumfluente Sanguine vigorantur , oc adolescunt 3 ita plane Temperies in Animalibus, eorumque Salu britas emergit, firma nimirum, ag valida, vel contra debilis, dc lubrica, pro varietate praedictarum conditionum, ad earumdem particularum constitutionem concur- Tentium : Unde ex complexu , & combinatione illarum bona, vel mala, validitate, aut languidiori Corpora exurgunt bene , vel male complexa, temperata , & zOnstructa, sortia, & robusta, vel contra lan-iuida , dc detilia: calida, vel frigida , laxa,c mollia, seu humida , stricta, fixa, ac
dura, seu sicca dicta . Haec autem omnia varia esse possunt, ac multiplicia, pro vario statu Corporum generationem ipsam prinmoventium , & nedum secundum totum , lsed etiam secundum paries principallora lviscera potissimum componentes, quo nimi-Tum tempore ova in foeminis progignuntur , perficiuntur, & maturescunt, aut cum a semine masculeo foecundantur, atque inmotum fermentativum, pro vita, dc Ope-
-l Detri D. M d. Tom. v. rationibus vitalibus disponitiatiis . Sic non
raro accidit , a Parentibus caeter ut inhabitu validissimis , filios signi debiles ,
molles, & valetudinarios, quia nimirum , quo tempore stamina illa primi , dc rudimenta Corporis praedisponuntur , languo rem, laxitatem, ac ineptitudinem aliquam ex parte alterutrius generantis , sorte se tuna implicari, & commisceri contingit :ita quoque Parentum insectiones , dc haereditariorum morborum luem in filios trans.sundi' experimur. Sed dc in idipsum valde conferre solet sanguinis pro nutricatione scelus in Utero, in partes erasdem affluentis, bona, vel mala dispositio, qua deinceps etiam vigere magis, vel ex ad verso labefieri illas toto tempore gest
tionis evenit I unde compertum utero gerentes, prava victus Tatione usas, plerumque
filios progignere imbecilles, de facile lapsuros in aegritudines, licet hi in meliorem statum non rato reducantur a lactis conditione meliori, salubriorique , ut propterea adiclintitiam saltem salubritatem deinceps nanciscantur. facta nimirum in pri aeva illa partium habitudine non levi exinde emendati ne, correctioneque . Atque hinc, insitam, innatam , ac primaevam illam partium constia tutionem , irriguo , ac lassuente sanguine s tam , Temperaturam, a primo Naturae ortu
habitam appellabimus I ab adstitit iis, & adventitiis Causis, alimentis, scilicet, potibus, aeris ineolatu, exercitiis, caeterisque similibus inductam, nuncupabimus Adventitiam,& per aetatum mutationes acquisitam : &quidem calidam, vel frigidam, humidam, aut siccam pro Sanguinis habitudine varia, dc in suis partibus vivifica, dc auctifica, magis minuive praepollente: quam si sortem, ac robustam , debilem , de languidam, laxam ,
dc mollem, firmam, labilem, aut aliter nu cupare quis velit, per nos licebit. Salubritates autem, aut insalubritates exinde proinvenientes , Modos appellabimus , quibus scilicet quo pacto partes Corporis, totumque Corpus ipsum, se habeant, & num bene, vel male, in suis Nerationibus se gerant, dc sive in uno , si ve in alio genere deficiant, ut in aegritudinibus evenit, de oeconomia Corporis , ejusque Statu , Naturali , aut Morbolo judicium faciemus. Quare Sanitas dicetur Modus corporis bene te habentis in praedicta partium Constitutione Morribus vero ex adverso, Μodus ejusdem male te habentis in eadem , sive secundum unam , sive secundum elures praedictarum conditionum quia Bonum ex integra causa , B Malum
17쪽
Malum ex singulis desectibus. Hae nrofectoratione ambages illas , & Schol allicorum tricas in exponendis Temperierum Naturis satili negotio evitamus , quippe qui ex qualitatibus elementaribus dictis, quas v cant primas, inter se invicem commistis, illas eruere adnituntur , proindeque ianumerabilibus dissicultatibus circumventi, ea Ddem implicant potius , quam explicant. Neque vero hinc quis Nos temeritatis insimulet, quod Veterum dogmatum doctrinam
deserentes, novam in temperamentis enucleandis, rationem prosequi, atque in medium proferre ausi simus, cum caeteroqui supremos reconditae Philosophiae apices illi luerint assecuti, & quidquid boni in naturalibus disciplio is apud nos pervestigatum ex tat , ab Antiquis sit derivatum . Nam in rerum naturalium pervestigatione, quo tempora a primaeva Mundi aetate magis recessierunr , eo quoque pervetustiora, ac proinde sapientiora dicenda sunt , veluti novis , novisque continenter inventis locupletata, cum longiori , diuturniorique variorum experimentorum auxili O : eo quod semper , lamperque Veterum excogitatis alia , di alia innumerabilia experimenta , improbo labore, assiduoque studio, in cunctis disci. plinis elaborata , atque elucubrata , Rationi magis conlarmia , dc in veri cognitionem deducentia, succedentibus aetatibus, a Re- centioribus adjecta sint.
Sed liceat hic transeribere, quae jamdudum in Praelectione habita Anno in . cum in publico Archigymnasii Neapolitans Ag ne, de probandis, stabiliendisque Medicae
facultatis Prosessoribus, a Regiis Senatoribus, ac studiorum Moderatoribus consulerer, ut eosdem ad Reeentiorum iuventa, & excogitata, grato su ercilio suscipienda, persuaderem, in medium post alios protuli: υι quippe nempe Recentiores alebam , Μedicinam non contraxerunt, sed ampli arvut,
ni deturparunt, sed illustrarant: Et si eaeterae Facultates zmnes non exiguum incrementum nostra oetate a Reeentioribus suscem--ηt, xvir es , quod indicam Facultatem
es modi beneficio defraudarι patiamur st sic
haura, seu tura quantum pro ecerint nostris temporibus , a Reeentioribus sint expolitae, nemo es, qui neserat . istiea, Dioptriea, Ox Catoptraea in eo elodis , is, soluηῶν eo pieitiis, mirum quantum excr verint i ande factum , ut remotisma quaeque, intonspicua, vieini ma , cs' magnae m os videantur , aliaque innumera in Decutis plane admiraritia. architectura Nova Μιώ-
t iri, Ioue admodum antieellit amisam, ut stropterea munimenta Recentiorum praesantio a int munimentιι Veterum . Geometriaben eis Analyseor, seu algebiae, quam v eant Soeriosam , ea invenit, quae impuvitia Veteribus credebantur . Apronomia penitus in et sta est; nam octes manetarum, qai otidi a Veterιbus ponebantur , a Recentior
bus fluidi observati sunt. Venus, inrcuis
rius , qvι eι ea Tellurem volutari credebam tur , ηunc observantur circa Salem revolvi,
easdemque pbases pati, quas Luna, ur proiade faleαι, dimidiati gibbosi subinde eo areant . Ante Solis sariem maeulae itectae sunt Vet ribur ignotae, quae spatio quatuordecim dierum totum distum Iolarem percurrunt: Μars , qui Concentrisus putabatur , adeo anilis quandoque recessit, ut fere invisellis evadat. Ita quoque Satellius Iovis , O, C miles Saturni, qui nulli erant apud Antiquos, iam nune beneficio Telescopii a Reeentioribus sunt derecti . sed de Geueapbia quid Heam 'in ea Novus Orbis detectus est: etona Torr
da , quae lababitabilis putabatin , iam habitabilis inventa es: Antipodes, qui imaginam Hrebaηtur, nune revera sunt alia senema. Sed neque solum an e aeteris disci.
phnis Novitates admirandae invectae sunt, sed in ipsemet faetistate Medica, pr erιimex Pructura Humani corporis, in quo nuper detecta es sanguinis circulatio Veteribas -- dieιs ignora, inventa sunt Vasa lactea, in γmstrati a ; Glandulae lumbares , intestinais
le ae , Ovaria in Uteris Heminarum , textura varia Palmonum, Renum, Cerebri, Testium,
os alia plurima , quae longum satis foret hic
singularim enarrare. Unde Thomas Baris tinus insignis nostri temporιs Anatomicus , postqvam ter Anatomen suam reformasset, eoactus fuit nune postremo illam penitus renovare. Idipsum etiam factum, non me summo huma rum Corporum bene is , in usu indicamentorum, quae undequaave perfecti ra , quantopere Μeduinam illustraverant, non est quod multis suadeam . svam minassam temporis , on laboris impendisset G δε- ηur, si scivisset ex rino spiritum elicere δ novit ille quidem latere in Vina Iubsam
τι am quandam tenuem, volatilem, is Dir talem a sed uiam extrabere uestisti: cum tamen nostra aetate non solum o Pharmac psis, verum etiam a Femetris quibuscumque, nedum ex Tino , sed a caeteras quibuslibet tiquoribus , imo etiam ex rebus durissimis extrahantur θιritur, tincturae , olea, is selia. Quamobrem Iure optimo .dixit Seneca
18쪽
Epist. M. inhum egerunt, avi antea nos fuerunt, sed η- Hregerunt. Et scite admodum Lactantius lib. 2. lom castu. P. sua tempora cum vetustioribus comparans, scriptum reliquit: Nee euia noxiών. idest Veteres temporibus antecesserunt, sapιen. ria praevalent, quas omnibus aquatiter det. tur , occupari ab antecedentibur noa potes . I re eum sapere , idest veritatem quaerere , omnisas fit innatum , sapiotiam biadimant . qui fine ullo sudieιo inventa ma-Iorum prodiant , Ο ab asiis , pecudum more, Heuatur . sed bor eos saltit , quod Μriorum nomane posito , non putant fieringe, ut ait, ipsi plus sapiant, quia mIn νes vocantur , aut illa deisuerant , quia Maiores nominantur Facit in hoc idem , quod Μartialis cecinit ob. I. suorum πιι ammatum , epigr. IO. Regulum is de Poesi veterum suae tempestati comparata. . Ese quid Me dicam , vivis quod fama negatur e . Er s.a quac rarus tempoνa lector amat em sunt invidiae nimirum, Regula , mares, Praeferat Antiquas semper tit alia novis , Sic veterem aurati pompeιι euaramus
Et laudavi Catuli Iulia templa Fenes, Ennius est lectas , salvo ιιM , Roma ,
Rara coronato plausere tbeatra innan.
Psallimus , Ox luctamur Rehimia doctius
si meliora dies, ut vina, poemata redit. Seire 65m , pretium Martis quotus
Seriptor, ab Κηe annos centum qui doeidit , inter Perfectos, veteresque referri debet: e an intremos, atque ηονοs P exeludat iurgia Dirm vetus , atque. probus , centum qui perficit annoν ωμάu e qui deperiit minor uno mense sues anno , Intre quos referendus eris p veteresne poetas
an quos ι is praesens , postera resi
Ise quidem veteres inter poetis honest sua vel mense brevi, vel tota est iuniis
mor permisso caudaeque pilos ut aequinae
Paulatim velis , o demo uaum , demor etiam unum ἰDum cadat elusus ratione ruentis areres esui redit ad fastos , o, virtutem aes
wras que nihil ,, nisi quod Libiti
Convenit & his minius junior, epist.M.tib. 6. ubi r Sum ex iis, ιnquit , qui mMror Antiquos , non tamen , ut quidam temporum nostrorum ingenia ae 1picio et noque enim quot laxa , es aeta Natura , est , ut nisu iam laudabale pariat. Quare sapienter apud Graecos in prove bium ductum est e rem in cogitationes primis sunt sapientiores. verumtanaen nil proinde fit, ut Veteribus, vel minimum. hac in re derogemus . Hi namque divis num hoc Μedicinae opus, vellati magnum Deitatis simulacrum , praejactis primum laudamentis , ad aethera postmodum evexere. Recentiores vero multigena armill rum, gemmarum, & torquium varietate. mirifice subinde exornarunt, ut propterea
utrisque simul ingens laus tribu da sic , quoniam unam , eamdemque indicinam illastrare, & .plurimum locupletare eonati sunt, Chymiae scilicet , & Anatomes M. - neficio . Non est igitur ut in Recentiores nam dire Nostrates invehantur. Esto autem haec ixa se habere opinemur. quia tamen eρ languine, aut vigente, aut deficiente, promoto , vel praepedito , in sua motis, iumentativo, Vel locali, calor, aut
19쪽
frigus in AssimaIibus exoritur cur in posterum in verbis Galeni, pro expositione Tem perierum , confusionem e vitemus, retinebimus inveteratum , & jam pridem receptum
in Scholis loquendi usum , de calido, frigido,
humido, vel 1icco Corporis, re Partium tem eramento, dummodo illud emergere mielgamus ex varia sanguinis irrigantis , &circumfluentis conditione , tam secundum partem illius vivificam, quam per auctificam vitam, & nutricationem in Corpore Promoventis, de quibus alibi dictum. Quamobrem adnotare hic operae pretium existimavi, me in his dumtaxat Auctoris mentem fideliter exponere voluisse , re ubi melius visum fuerit, in saniorem sensum revocare, licet in plerisque alε is modo a propria , modo ab illius sententia, declinaverim. Quoniam vero indicia Simplicium Temperierum in serius ex Galeno erimus relaturi, hic breviter etiam animadvertendum puta
Vimus , nulli bi ipsum simplices Temperies rebus assignasse, sed perpetuo composita S. Voluisse autem hoe loco Simplicium Temperierum notitiam prae miriere,ut ex istarum
cognitione Deiliu Tyrones in Composita-Tum agi atiooem dedueerentur, eombinati as mul duarum qualitatum inter se invicem mmmistarim indiciis 3 cum caeteroqui impossibile videatur , unam tantummodo ii missicem qualitatem in compositis Corporibus exuberantem invenire, non statim alia simul in consortium contracta. Sed & neque Temperamenta Corporum, ex praevio solum qualitatum , vicissim refractarum, eomplexu, aut commistione, re ipsa, exoriri putavit, sed illa ab humoribus iii sanguine praedominantibus deduxit 3 unde Ch larica, Sanguinea, Phlegmatica, ct Melancholica sepissime nominat. Quin & nos alibi, deductis undequaque argumentis ex saniori Philosophia, ejuscemodi combinationes
refutavimus, quae nunc referre supersedeo,
ne sermo hie in longius, quam pars sit, pro
trahatur . Sat solum erit memorare euncta, quae ad temperamenta ex combinarionabus primarum, ut vocant, qualitatum , reserun-rur, a varia sanguinis, S partium Corporis tonditione, atque textura, constitutionem, ac habitudinem variam, pro ipsaTum Opera
rionibus, efficiente, sacillime deduci posse ε& qui dem calidum, vel frigidum, humidum,
aut siceum temperamentum, prout Sanguis,
vel magis , Wel minus vividus, floridusque eris, atque ex diversa partium' solidarum
constitutione, ac textura I bene, vel male
repurgatus, itemque a suis impuritatibus, fortasse ex cibo Gntractis, seeretur di Qua
mobrem calor, frigus, siceitas, humiditast, vel potius magis, minusve calidum , magis x minusve humidum Corpus ira suis partihus exurget. Haec enim veluti effectus sunt m stris lensibus manifestiores, per quos corpo rum habitudines, & constitutiones iacilius innoteicunt: quin & a Sanguine ipso vegeto, suaque parte vivida, floridaque praepollente , cunctasque partes corporis conveniente irrigante , vivificanteque , calidum illud appellamus et ab eodem vero minus vivido , dc a parte sui glutinosa aliquantulam rese cho, nominamus frigidum , seu minus calidum : Sic quoque humidius , ac molIius liccius, ac durius, a lero eIusdem exuberante , Vel deficiente , aut etiam constipato. Atqui ista omnia progre Isu etiam aetatum variari contingit, vel sponte Naturae, a, ipso sanguinis circulantis dispendio , vela iermentis viscerum attenuatis , aut infractis o ut pariter ex incolatu vario , diversoque alimentorum , & potuum usu, exer citiis, alitique si mili hus', in ipso vitae de
- Sed oc aliud quid insuperpraeadvertendum hoc loco superest , quod qui me ad haec scribenda impulerunt , se praesertim exoptare sunt prosem , ut locutione Medicis magis familiari , in hisce Expositionibus uterer m nulla tam exacta purarum dictionum ra-Mone habitas, saliique esse , si quae adhi-.bentur docendi formulae , apud commentatoreS Galeni, Avicennae , aliorumque , reperirentur ; propterea, ut illis satisfaee-rem , qui rem hanc ornatius, quam deceat tractari nolunI, ceu torrensist impetae, me quoque rapi permittere lam coactus. fSed revertamur'unde digressi sumuv. Quandoquidem Galenus superius in textus ...dixerat, Salubre Simpliciter Corpus esse illud , quod ab ipso Naturae ortu bonam habet temperat ram in Simplicibus,& primis particulis , atque in laurumentariis est bene
commen surarum 3 difficultas non levis ex insede oritur, num revera Corpus Simpliciter
Salubre ab ipso Naturae ortu tale esse debeat. Et dubitanda occasionem praehuere nonnulli νF non levibus argumentis permoti . Inquiunt enim, ad constituendum Corpus Simplieiter Sa Iubre sussicit bona temperies partium similarium, re melior organicarum strucrura , 'sive.hae ab ipso naturae ortu suerint, sive progressir temporis acquirantur'. Insuper potest Corpus ex generationa non sanumstmpliciter, mutatione temporis, & aetatis
evadere simpliciter sanum , potissmaum si
20쪽
congrua utatur victus ratione , ad meliorem , ct salubriorem statum seipsum reducens , quemadmodum pluribus etiam insinuat Galenus 3. I. buius operis. Denique Corpus non optime sanum leviter si aegrotaverit, potest curationis ope, non solum sanari , sed etiam ad optimam sanitatem reduci , quae sanitas non erit a primo naturae ortu , cum inducatur in tempore t igitur Galeni assertio non erit universaliter vera .
Uerum his non obstantibus , dicendum , Salubre simpliciter ab ipso naturae ortu tale esse debere, quia id non denotat solum circumstantiam temporis, sed potius modum inhaerendi iasubjecto, hoc est firmam inhaesionem , persectamque Sanitatis habitudinem 3 siquidem Salubre simpliciter , ut superius notavimus, dc ostendit late hoc loco praecaeteris Foroliviensis eras. c. debet habere
sanitatem fixam, stabilem, dc exquisite persectam , quae nimirum vim .habeat plurimum resistendi causis aegrotare iacientibus, imo persistendi in salubritate, optimarum Operationum radice. Cumque haec optima Corporis constitutio opus Naturae sit, non Artis, propterea Galenus illam expressurus dixit., ab ipso ortu, sive ex generatione esse.
Hinc modo facile fit satis objectionibus mox Propositis. Et quidem primo impossibile videtur,quod Corpus bene temperatum, optimeque con structum,a nativitate tale non
sit, eum salubritas ista persectissimum inhaerendi modum in subsecto dicat, qui neutiquam ab Arte, sed omnino a Natura proficisci potest ι praesertim quia Ars resarcit, non efficit, aut producit sanitatem : quare iureuptimo Corpus absolute, seu simpliciter Salubre, ex generatione, sive a Naturae ortu
esse dicitur. Quod praeterea subditur, Corpus Simpliciter non sanum mutatione aetatis , dc adhibitis convenientibus remediis, absolute sanum fieri, salsum omnino est ι quoniam numquam poterit introduci in eo Sanitas cum habituali aptitudine ad perti l endum insanitate , dc ad sortiter resistendum causis aegrotare facientibus, unde si fortasse in meliorem , salubrioremque statum reducatur, acquiret solummodo innitatem actualem , dc meliorem respective, non ablalute : id quod docet sequenti lib. 3. Galenus , & Nos suo etiam loco probabimus. Postremo Sanitas , quae curationis ope restituitur, dicitur resar cita, non ingenita I siquidem Sanitatis ab latae productio, non Artis, sed Naturae opus est. Concedimus tamen usu medicamento-Fum corpora quandoq; in aegritudinem lapsa, Postquam convaluerint . meliorem statum eteti v. Med. TOm. v.
acquirere, numquam vero absolute salubrem, sed solum respective salubriorem ad temporis progressum, vel ad praecedentem aetatem : quin morbi ex inconlarmatione, mala inque structura orti, vel nihilum , vel leviter adhuc post longum tempus. di per aetatum
mutationem tolluntur, ut patet ιn iis . qui malam pectoris , aurium , aut Oculorum
consormationem a nativitate contraxerunt.
Docet secundo in hoc Capite Galenus, Corinpas Salubre ut Nunc, esse illud, quod in pr senti sanum est, atque per id temporis . quoianum extitit, bonam habet Lemperaturam.& commensuratione non tamen Optimam.
ae sibi propriam . Quibus verbis ostendit, duas in universum conditiones requiri ad Sa lubre Corpus , ut nunc : Primam quidem, ut in praesenti sanum sit, lave quod habeat lo-lum actum , seu Sanitatem , non tamen Persectam , hoc est cum aptitudine ad persistendum in illa, oc cum resistentia ad causas aegrotare facientes; alteram vero, quod praedicta Sanitas, licet optima non sit , eli tamen propria, seu accomodata tali indivia
duo . Hinc experimur plerosque, etiam a nativitate, languidam constitutionem ., lubricamque sanitatem sortitos, cum ea tamen citra aegritudinem, toto vitae tempore. perseverare, servata scilicet exacta in lex rebus non naturalibus ratione : cujus Constitutionis fatetur Galenus seipsum suisse
quinto de san. tueud. c. I. Tertio, quoniam Salubre simpliciter diviserat in δι--ν νη, quewmπισο, &---πολύ, sive magna ex parte , idcirco col. ita erans Salubre Divantor , illud esse inquit, quod omnino , seu exquisite tale est , quod quo optima temperie eli praeditum, optimeque commenturatum . Salubre vero υι topost , quod a canititutione optima non admodum recedit ι deficit tamen aliquantulum ab ea . Unde patet , etiam ex Galeui mente, Sa
terre perfectione , ct majori , vel minorivi, in re sit tendo causis aegrotare facientibus, non vero tempore ὁ ut superius dictum .
TEXTUS. T. I 6. Malubre vero Fimplieiter es Coν-
L pus, quod ab ino ortu Naturae, vel in eo milibus partibus malam habet temperaturam, vel in m umentariis ineom. B 3 mea