Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VIII

QUIBUS SEQUENS VOLUMEN CONSTABIT.

Palentini, brevis tractatus de arte , disciplina , mo- δε alandi , erudiendi filios pueros , iuvenes. ABERNARDINI CAA IAL, S. Crucia cardinalis, opera aliquot. DIDACI STUNICAE , Augustiniani, libellas de ptimo genere tradendae totius Fhilosophiae , S. scriptu

rae explicandin. --Eius m epistolae.

FRANCISCI PEGNAE , de expurgandis rure consultorum libris , abolendisque falsis eorum dogmatibus , facilis , Demis methodus.

PETRI FONTIDONII, DIDACI SALMERO- NIS, ANTONII AUGUSTINI , , aliorum .esistolae Latinae.

AMBROSII MORALIS. IS 'VERGARAE, DLDACI COVARRUUIAE , ALVARI GOME-CII. PETRI GAC NIL ANT. AUGUSTINL. PHIL.. , DIDACI GUE RAE , aliisum, epia

stolae patrio sermone Maratae. .

Omnia ex Codd. MSS. bibliothecae viri excellentissimi & numquam satis pro merito laudandi EMMANUE-

12쪽

FRANCISCUS CERDANUS

LECTORI S. P.

ΜΙrari interdum soleo, quum animo mecum reputo , qui factum sit, ut I tam pauci apud nostrates ad hanc diem exstiterint, qui doctorum hominum, quos multos multisque nominibus commendandos Hispania protulit, saeculo praesertim XVI. quod vere aureum possis appellare , lucubrationes undique colligere, & e tenebris in lucem proferre sibi proposuerint. Videmus enim apud ceteras nationes viros industrios, ac Rei p. litterariae commodis satagentes quotidie excitari, qui sive omnia cu- . ius-r Nostro hoc saeculo non 8. quibus PONTIDONII vitam desuere ex nostris. qui Hispa- praemisit eleganter scriptam &nis auctoribus eden sis animum accurate. Sed omnium instar es- applicarent. Nam vir CL. GRΕ- se poterit immortalis Tex noster GORIO MAIANsIus, x II. vir CAROLUS, P. F. A. qui Aca- litibus iudicandis in aula urbe- demiae Hist. id munus iniunxit.

que regia FRANCISCI SANCTIT ut Io. GENESII SEPULVEDAE BROCENsIs opera omnia Ge- opera tam edita , quam inodita nevae prodire secit apud Tum in lucem proserret . quae brevinesios fratres anno M. DCC. in manus hominum venient 4. LxvI. 4. Vol. in 8. addita a volt. in 4. magnifice excusa. Io.ctoris vita eruditissime honscri- LYD. VIVIs editio Valentiae pa-Pta. FRANCIsCus X AVIER E- ratur excellentissimi viri FRAN. LIAs , congregationis D. Phi- CIMI FABIAN ET FUERO, Samlippi Nerii sacerdos pius & d ctae illius ecclesiae pontificis lauctus, qui paucos ante annos e de omni cumulatissimi, ope ac vivis excessit, PETRI FONTI- sumtibus. His addere etiam li-DONII quotquot rcperire po- Ccbit ALFoNsI GARSIAE MA-tuit lucubrationes, iunctim de- TAMORI , egregii Hispanorum dit Barcinone apud Io. Nadal litteraturae vindicis, opera o-

anno M. DCC. LXVII. I. Vol. mnia cum cius vita.

13쪽

iusque auctoris opera, sive diversorum scriptorum ingenii monumenta in unum corpus collecta in manus uent litteratorum. Nemini notum non eSt, quanta cum nominis sui gloria in hoc campo desuda

runt viri celeberrimi Io. G. GRAEVIUS, IAC. GRON VIVS, LUD. ANT. MVRATORIUS , GERARDVS MEERMAN-

NVS , alii: qui quidem non iis modo, quos in lucem edebant, auctoribus , sed sibi etiam ipsis magnam apud posteros famam peperere. Ego Vero, quum hanc nostrorum hominum negligentiam aequo animo ferre non possem, nihil non rerum Sategi, nubium non movi lapidem , ut quod iamdiu animo ceperam consilium clarorum Hispanorum Opuscula selacta S rariora typis mandandi, nunc tandem perficerem sumtus liberaliter suppetente ANTONIO SANCHA . bibliopola ac typographo industrio& ad aggredienda huiusmodi facinora nato. Non dubito , quin & felicius alii, & maiori quam ego rerum apparatu instructi Spartam hanc adornare potui Ssent : scio enim quam sit mihi curta ingenii supellex. Sed quoniam illi sive inglorium , uti putant, laborem detrectant, sive operibus longe utilioribus dies noctesque insudant, pro Virili agrum hunc excolendum suscipiemus. Verum de instituto nostro pauca dicamus Propositum itaque nobis est, Hispanorum, qui de litteris praesertim elegantioribus optime sunt meriti, lucubrationes seligere dc in plures fasciculos coniic re: neqUe eas tantum , quae olim in vulgus editae iam suere , & ob insignem raritatem vix in instructissimis bibliothecis reperiuntur ; sed quas nondum typis eXpressas cum blattis ac tineis luctari virarerum harum aequi . estimatores indignantur. Quum vero noster hic labor Hispanorum potissimum gratia susceptus sit, operae nos Pretium facturos vix

14쪽

stimavimus , si ad extremum Gaiusque voluminis lucubrationes aliquot patrio sermone eXaratas reiiceremus vel ob stili elegantiam , vel ob insignem ac solidam eruditionem dignas , quae omnium manibus

terant tr.

. Interea illud hic monere opportunum duco, et opuscula a me integra exhiberi, nec ulla sui parte mutila. Non enim Satis eorum damnare possum incuriamne dicam , an stultitiam , qui auctorum eis

pistolas & praetationes , aliaque id genus libris praefigi solita , in quibus plurima reperire licet ad illustrandam historiam litterariam haud parum facientia , tamquam inutilia praetereunt. Itaque sedulam locabo operam in locupletioribus editionibus adipiscendis ac inter se comparandis, quaS totidem Ver- his repraesentabo. Sicubi vero aliquid aut ab editoribus , aut ab ipsis etiam auctoribus, adiectum. mutatum , mi praetermisSum offendero , totum id, subiectis nostris animadVersionibus, perquam diligenter adnotabitur. Quem vero ordinem in hac collectione sequendum mihi proponerem, diu muliumque fateor anxius dubitavi. Principio quidem in mentem venerat, buscula isthaec in varias classes dispeScere , ita Ut poetica alium , alium historica locum occuparent: & sic dereliquis. Ceterum quum unum eumdemque aucto-

x Τametsi opusculorum nomen collectioni nostrae indidimus , non tamen ideo hinc

omnino amandare est animus

lucubrationes aliquot maioris molis, & quae iustum Volumen essiciant, uti ANT. LVLLI de oratione libros sex , ALVA IM GOMΕΣΙΤ Musam Paullinam. Si cui 1brte videbimur praescriptos nobis limites prae tergressi, is sane poterit. Pernos licet, opusculorum loco ID fros , opera . lucubrationes in huius collectionis inscriptione

substituere. Diuili od by GO Is

15쪽

rem tum in poeticis , tum etiam aliis in rebus longe diversis ingenium suum exercuisse animadverte. rem , haud aequum putabam eius monumenta per tot volumina vagari dispersa. Commodius mihi certe videbatur omnia singulorum auctorum opera Continuata serie Congerere : sed nec id absque improbo labore effici poterat tum ob summam , quam dixi mus , quorumdam , Si non omnium , raritatem, tum ne gratam illam rerum ac auctorum varietatem , quae in huiusmodi collectionibus quaeritur, negligeremus. Itaque post longam ac seriam meditationem consultius visum est, nulli neque auctorum , neque scientiarum ordini me adstringere : sed ut optima quaeque in manus inciderint , ea statim sub conspectum eruditorum mittere. Aliorum Cura esto aut Corpus poetarum HisFanorum concinnare , aUt celebriorum auctorum opera omnia colligere : quoS utinam exemplo nostro ad huiusmodi laborem suscipiendum incitemus : quo nihil nobis in hac vita po set gloriosius contingere. Cuique volumini Conimentarios nostros sub initium adhibemus , in quibus pro ingenii modulo de I auctorum vita, scriptis & in litteras meritis disceptamus. His duplicem praemittimus indicem, alte rum opusculorum , quae in illo Volumine contineam

De operis utilitate ac praestantia dicere superin Vacuum Puto , quum omnes me tacente intelligant, nihil opportunius excogitari potuisse ad Hispanorum litteraturam immortalitati consecrandam, eamque x Vitas auctorum omittimus, quum alia corum opera subsequentibus voluminibus erunt collocanda, quae nobis videre nondum contigit, ut PETRI DE

VALENTIA , IOANNIS VER

GARAE, aliorum, de quibus suo loco copiosius dicemusa

lDiqitigod by Coo ie

16쪽

ΡRAEFATIO. XIII que ab iniquorum calumniis vindicandam. Quare nullus dubito , quin I viri docti nos tamdiu optata molientes , ac tam praeclara meditantes Suis opibus iuvent , & quae in scriniis suis adserVant, nobiscum communicare haud graVentur , quo remp. litterariam tam egregio sibi demereantur beneficio. Id quod plurimi sponte sua iam effecere. Horum in numero praecipuas sibi partes Vindicant viri immortales, EMMANvEL DE RODA ET ARRIETA regi a secretis in omnibus gratia rustis que negotiis , &consilii sanctioris senator ampliMimus ; MICHAEL MARIA DE NAVA supremi Castellae ac camerae consilii senator; PETRUS RODRIGUETIVS CAMPO MANES, Comes de

Campomanes , apud utrumque consilium regii fisci pa

ctae fidei senatus consiliarius, IO. SANTANDER ET ZORRILLA , regiae bibliothecae praeiectus; GREGORI Us MA-xassius xlivia 1itibus iudicandis in aula urbe que regia ; EMMANUEL MARIA NEGRETE , marchio de Torreis manetanal, castrorum praesectus I COMES Aovia AE Hispalensis, MARCHIO TRUXILLORUM , FRANCISCUS PEREZIVS BAIER, primarius regiorum Hispaniae Infantum Praeceptor, VINCENTIUS BLASCVs, eques militiae Montesianae , eorumdem Infantum magister , & canonicus Valentinus ; IosΕPHUS NICHAEL FLORES , iudex militaris in provincia Carpetana , ac R. A. H. a Se Creus , BENEDICTUS MARTINEZ GAIOSVS sacratioris x Quum non modo Hispanorum scripta proferre, sed& historiam simul litterariam illustrare nobis in animo sit, lectores precamur, ut quae v erique huic proposito Con mire existimaverint . nobiscum

communicare non dedignentur.

Nos vero probe edocti, nihil homine liberaliter instituto dignius , quam Per quos prosec rit , confiteri, eorum nomina non sine debita laude adscrib mus, qui aliqua in re adiume τω fuerint ad collectio m hanc locupletandam. Diqitigod by Corale

17쪽

xiv COLECTORIS PRAEF.

status tabularii custos, CASI MIRUS ORTEGA , regius botanices professor , alii. Ad me quod attinet, Summa ope niSUS SUm , ne quid tam in opusculorum delectu , quam in vitandis typothetarum naevis desideretur. Sicubi Vero somnus obrepserit, quod opere in longo fas esse pronuntiat Horatius, libenti animo paratus Sum I errores emendare , atque e X aliorum monitis proficere. Paene mihi exciderant duo, quae minime erant praetereunda. Primum, neutiquam hinc arcendos scriptores quoSdam , qui licet apud nostrates lucem haud viderint, civitata , ut ita dicam , Hispana donati suere , vel quia ingenii sui fetus hic ediderunt, Vel quia

in nostris academiis animum litteris excoluere, uti PETRUS MARTYR Anglerius , LVCIVS MARINAgvs Si-CUlUS , ARIVS BARBOSA , ANDR. RESEN DIVS . Lusitani 2 ANDREAS SCOTTH Vs, alii. Alterum , doctorum virorum imagines aeri incisas a nobis exhibendas, quotquot nancisci contigerit. Quare lectores indicaturos speramUs, ubi lateant, ne tam gratis munusculis rerum harum curiosos fraudemus.

I Ingenue sateor . non mihi per occupationes licuisse o- Perarum errores recognoscere: quare benignos lectores oratos velim, ut si quid inter legendum Corruptum offenderint praeterea. quae statim subiiciemus, typographum moneant, quo prioris voluminis mundae in secundo adnotuntur , & sic deinceps. et scΠOTTI Bibliotheca Hisparia, ALF. GARSIAE MAT AMORI Apologia pro aeontis Hispaniae viris , & rarissi

mus VALERII ANDR. TAXAN

DR1 Catalogus Hispanis scri- Florum , 1 orte a nobis edentur instar apparatus ad hanc collectionem non importuni ob Hispanorum elogia.

18쪽

DE VITA ET SCRIPTIS

QVOS HOC VOLUMEN COMPLECTITUR.

Collectioni huic nostrae manus admoturi, ab iis p tissimum opusculis initium facere constituimus, quorum edendorum iam olim potestatem nobis secerat Summus Castellae senatus , anno scilicet ' M. DCC. LXXII. quo molem hanc ipsam animo agitabamus. Quare veniam facile ab aequis Iectoribus impetrabimus, si non aliquam in hoc priori volumine lucubrationem reperiant ex. iis , quae nondum lucem viderint. Sequens autem , ut spero , totum constabit ex id genus operibus , quae supra quam dici potest humanissime nobis suppeditavit e selecta sua ac rariorum Iibrorum coupia resertissima bibliotheca vit omnium scientiarum o namentis instruetius , ac do storium hominum fautor egregius , EMMANUEL DE RODA & ARRIETA. . , Antequam vero tum de auctoribus . tum de serI-ptis , quibus in hoc volumine locum dedimus , verba faciamus , temperare nobis non pΟSsumus , quin summas atque immortales regio Castellae senatui grates rependamus , quod regiae Historiae Academiae opera , quae a nobis edenda sunt , examinandi curam demandarit; quo fiet, ut & totum hoc negotium quam ocissime procedat, & , quod summopere erat optan dum , mageta cum diligentia , ac ut uno dicam verbo, ad Critolai libram expensum. Quid enim mihi polliceri non ausim a tot tantisque viris doctissimis 3 Verum ad rem. HIE- Diqitigod by Corale

19쪽

taeque conditionem plane me ignorare fateor, nisi quod marchioni Vallensi fuisse a secretis dicitur in Inscriptione poematii mox adducendi , scripsit quam elegantissime versibus hexametris de Raptu Innocentis martyris Guardiensis libros VI. Matriti editos anno M. D. XCII. apud Petrum Madrigat in . Huic operi conficiendo au- istorem suum bimestrem tantum laborem impendisse discimus ex praefatione, qua id exoriravit Io. A fALE. Vnde summam RAMIRI in concinitandis versibus dexteritatem, nec minorem ingenii praestantiam licet deprehendere. Epithalamion de nuptiis Philippi II. Hisp. regis Catholici, O D. Annae Maximiliani Rom. I .stae a RAMIRO conscriptum exstat ad finem libelli, cui titulus: r ει reeibia mirato que hiso Ia villa de Madrid a la serenissima rei

dona Ana de Atistria, cet. auctore IO. LoPEZ DE HOIOS, humaniorum litterarum quotulam in hac curia professore non incelebri. Multis prodiit deturpatum erroribus hoc poemation, quos nos si non omnes, maxinum saltim partem eluere conati sumus. Epigramma in laudem Evangeliearum Astitutisκ- PETRI GARSIAE GALARZAE, episcopi Cauriensis, lucem viderat una cum eruditissimo hoc opere a nobis in

hac collectione . si Deo placet, edendo, intriti M. D. LXXIX. in A. Denique habemus Io. RAMIRI , amplissimi Vialis

marchionis secretarii, ad IO. ANTONIVM DE HERRERA

TE MI Ro magnae Fri puerum 'igramma, quod quia suo loco inseri non potuit, minime hic praetermittendum putavimus. Ecce illud:

Intrepidas pueri discunt via promere voces a

cuum

x Editus est hic libellus Matriti M. D. LXXoI. In 4.

20쪽

CLARORUM HISPANORUM. TVAE

Quam levis imbelles armat artindo manus.. I

Tu puer , . ANTONI , quum sis , non es tamen infans Sessitat . in labris Suada diserta tuis ; Aetatemque supra suis , ω. iam Nestora vinctae . . tibi nescio quid te quoque maius ineSt. . . 'Quum eaderes de matre ulnis cepere cadentem , Pierides gremis sustulit alma Charis. . Ambrosiaeque deum minime cedentia in ore. . . . f. Contraxere tuo mella Platonis a se ' γHine tibi tam dulci demanant. verba palato, ' . :Hine lepos atque sales , hinc . veneresque. fluunt. iQuid restat, nisi ut ipse sacram rviaris in auiam , Laturus nectar pro Ganymede sivi. i .

ΙΟ. GELIDA Ualentinus , vir fuit Graece Latineque doctiis , philosophus sua aetate magni nominis,ldc poeta minime contemnendus. De eius vita ac scriptis verbum addere supervacuum ducimus , quum id eleganter & copiose sit exsequutus IACOBUS BUSINVsia praefatione pag. Ios. a fiobis adlata, quam integram, auctoris nomine dissimulato, in suam intulit Biblioth

cum A. s. . PEREGRINUS, SiVe, quod . Verum eius est Ia men, ANDREAS SCHOTTVS S. I. vir cruditissimus, d :que Hispania optime meritus, pag.4I3. Ex hoc sonte silai

Corri arunt, AVBERTUS MIRAEVS , cuius Verba posteat adducemus in Scri .'saec. xVA NICOLAUS ANTONIVS in Biblioth. Hisp. IOSEPHUS RODRIGuggrus & VINCEN-iTIVS . XIMENIVs in Valentinis scriptoribus. l- Pauca quidem ingenii sui monumenta ad nos trans- ,

misit GELIDA , sed quanti sint habenda', nisi Ipsa,

per se loquerentur discere possemus ex IO.. LUDOV γ . I Exsrat 'hoc epigramma triti 'editorum apud Ludovi' 'sub initium Lusuum pueritiae Cum Sanchez ,' in 8. anno. M. IO. DE ORRERATEMIRO M . D. XCIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION