Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

84 HIERONYMI RAMIRI DE RAPTU Tu quoque, Virgo parens, superum decus, anchora nostrae

Fida ratis, pelagi adversis quae fluctuat undis,

Postquam tabescens curis animique dolore Saucia duxisses extrema per omnia Vitam , In nubes adsumta poli fulgentia tecta Scandis , plena gerens divini viscera amoris. In quibus aeternum latuit si :ae semine Verbum. Nec non aequoreae quondam bonus incola Pathmi, Christi amor , aethereas totus volitavit in oras, Vt narrat pia turba , pie cui credere fas est. Nec quisquam dubitat, puer o sanctissime, carmen Dulce mihi , Musisque ingens iam cura Latinis, i n inflicta sacris ostentes vulnera membris Caelicolis magnis, scapulas & Verbere caeSaS. Non erat exuviisque tuis & pulvere tellus Digna satis, non capsa nitens , aut nobile marmor et Ipsa nec irriguo sensim labentia trunco

Balsama tam purum meruerunt ungere corpus.

Ergo te vitrei cepit plaga lucida caeli,

Unde s reces audis multorum , atque antra videre Saepe iuvat persusa tuo, puer alme , cruore, Pastorum iam non olidis accomoda caulis,

Nec sumo iam plena nigro & caligine nossis, Pervis sed soIi , vigilique micantia flamma Thure pis redolent, & spargunt floribus arasia Hie ubi balabant divulsi a matribus agni, Ubera dum pingui exspectant turgentia lacte, Nunc patres sacro Triadis de nomine dicti, Lecta manus, procul a strepitu & popularibus auris , Angelicos dulci landunt e gutture cantus In superum egregias laudes, puerique beati Berbenae soliis, & anetho altaria velant.

Iam vates sileant orbis miracula septem, Plus satis extremas fama Vulgata per oras.

Desinat & patrium Segovia tollare pontem ,

142쪽

Pendeat in vilicuo rudibus licet aere saxis, Admixtum nil calcis habens , plumbique tenacis. Et sua centifores taceant iam moenia Thebae Dulcisona labrefacta cheli. Sub rupe cavata Adspicies miranda aevo monumenta suturo, Limina, templa, aras, chocleas , triclinia, cellas, Tecta, socos , adyta , & lustratas sole senestras.

Quae dedit excellens virtus , pietasque fidesque GUARDIOLAE dura superantis saxa bipenni: Cuius ego eximias postrema in parte laboris, Adspiret si Musa , velim percurrere laudes, Quando illas caelo puer haud invitus ab alto Audiet , e mortis rapuit qui saucibus olim

Guardiolam , praestantem animam iam iam ore vomentem, Quem mihi sancta diu viventem numina Servent. Nulla mora es : propero quo me rapit impetus, & quo Pectoris ardor agit. Valeant praecepta disertis Vsurpata viris , non est opus arte magistra. Sed veluti ingrediens castae nemora alta Dianae Caesurus serro truncos & brachia silvae, Quum videt hic caelum tangentes vertice Pinos, Illic proceras ornos . quercusque Vetustas, Fraxineasque trabes , & duris robora nodis , Haeret suspensus dudum, queat unde laborem ordiri, manibusque gravem Vibrare securim, Donec villosos detracta veste lacertos Expedit , & primo obiecta secat arbore truncum:

Non aliter numerosa seges , mentique recursanSVirtutum, quibus ille nitet notissimus orbi, Reddit me dubium , capere unde exordia poMim-Illarum quaecumque tamen , Sive obvia Sorte,

Iudicio seu lecta mihi , pulcherrima nostris Coepta dabit numeris , nihil est de Dece popelli GVARDIOLAE sumtum . nil non mirabile praeserti Illum equidem natura vigil formavit ad unguem . . Haud

143쪽

86 . HIERONYMI RAMIRI DE RAPTU

Haud ignara parens , quantus qualisque futurus E set in Hesperia , fesso quamque utilis orbi. Membra dedit robusta ; dedit venerabile corpus, Et dignam imperio faciem , dedit ubere glebae Florentem patriam, cui mille armenta per afros, Mille greges errant oxium , totidemque caprarum. Bombyces praedives alit , pretiosaque Serum Fila legit, linique ferax , ac mellis abundans, Temperie nulli cedit , victuque salubri Iuni illa illimes fundens per pascua lymphas. Hic genus antiquum , celsis e moenibus arcis Perno stans , vigilumque aures clamoribus implens Tecta sibi posuit multis exstantia saeclis. Hinc ortum trahis ipse, sacris spes unica rus usis. Christophore , & nimium magno dilecte Philii po. Sic iam per cunctas volitasti nomine terras, Consilio clarus, studiisque iuvantibus orbem, Ut decus addideris generi , satisque tuorum.

Si genitus Tersite fores , staterve Gigantis, Virtus ipsa tibi pro nobilitate fuisset,

Stemmata quae vincit foribus pendentia regum. Ne tamen ex omni non dici parte beatus Possis , ingenuum patrem , matremque pudicam, Et primos numerare potes sine labe parentes Cantabricas inter rupes & frigora natos;

Sed tractou meliore poli , campisque benignis Iumillae adlecti patrios liquere penates. Clarior adrisit fausto tibi Iuppiter astro

Nascenti , & Musae generosa a matre cadentem Excepere ulnis , sol idae & virtutis amorem Et curam haud tenuem Vatum , studiumque sophiae Insevere animo , multo maiora daturae Munera , quum primum florens adoleverit aetas. In cunis examen apum contraxit in ore Nella tuo , dulci flueres ut neetare totus, Nec Duilir Coosli

144쪽

Nec quemquam paterere domum discedere tristem. Res qilae praecelliint , voluit natura quibusdam Insignite notis , simul ac eduntur in auras. Spem facit agricolae piae lucens indole pulchra Arbor , quae pomis ramcs curvabit olentes. Quique phareratos posternit calcibus hostes Acer equus , rer prata prius vernantia lusit TranSmittens si alia ampla fuga , vallesque replevit Uinnitu , corpus maculis interlitus albis. Et tu clara dabas virtutis sisna suturae, GVARDIOLA , infirmos ageres quum parvulus annos. Praetermitto libens latissima tempora , frontis Expensae decus , & radiantis sideris instar Ardentes oculos , Vultusque vitilis honorem , E quibus eliceret civinum mentis acumen Quisque tuae ἔ potiora animi argumenta latentis, Et verae pietatis erant , coluisse parentes, Diligere aequales , capitique adsurgere cano, Suspicere & doctos ut numina sacra magistros. Non tu crudeli figebas lumina dextra Cornicum , fundave graves in tecta sciresque Torquebas lapides , non septos cratibus hortos Irrumpἰs dulces rapti rus ab arbore ficos. Sed tibi litterulas depingere , ducere VerS

Marginibus clausos , sanctorum discere vitas, Nec non eXpressos illorum cernere vultus Ludus erat. Quandoque etiam carbone per aedes Aligeras volucres, piscosumque aequor adumbras, Virtutis specimen, nataeque ad grandia mentis. ιQuo nunc te dicam studio , quam praepete motu

Ingenii linguam penitus didicisse Latinam

Testis erat schola tota , prior quam semper adibas Fabrorum vincens operas , vigilesque lucernas Testis praeceptor , cui tu , si solus adesses, Pro cunetis aderas, solus te absente tacebat. . , Duilir Cooste

145쪽

88 3 IERONYMI RAMIRI DE RAPTU

Tunc Iartas vectus Parnassi montis in umbras Dulcia vatidicas hausisti in pocula lymphas. Tunc aurem dextra sapiens tibi vulsit Apollo, Admonuitque lares & tecta parentum

Desereres , Musisque sacris loca nota Videres , Quae vitreus lato praeterfluit Henarus amne. Hic ars nata foro , linguaque micantia vibrans Fulmina pendentis moderari frena theatri

Sponte tibi indulsit di dedit hic Dialeetica sollers

Tendere subtiles laqueos , nodoque tenere In varias sese mutantem Protea formas. Hic etiam Vranie caelo suspensa Sereno

Signa , potestates stellarum , nomina & Ortus Te docuit; quis clara novae det cornua lunae, Volvat & aethereos diversis motibus orbes; Quid terris nitido portendant igne comoetae, Et ferrugineo Titanem obnubat amittu. Sed cur consumtos studiis puerilibus annos Commemoro spatiis chartarum exclusus iniquis 'Iam me cunetatem duplicis prudentia iuris, Iam vocat & Tormis , vocat & Salmantica dudum, Quae te doctrinae praeclaris dotibus auetiam , GVARDIOLΑ , Henareae traxit de margine ripae. Haud ullus memorare queat , licet ille potenti

Eloquio . saevas possit lenire novercas , Quam lausto cursu ingenii , quam mollibus auris Vectus , inexhaustum legum sulcaveris aequor. Non regum voces , cani non iussa senatus, Non responsa Virum , non plebiscita , nec illae Bissenae tabulae , Veteris moderamina Romae:

Nee quidquid bonus ille Solon , sapiensque Lycurgus Dictavit , poenisque Draco furantibus acer

Divinam potuere tuam , vir maXime , mentem obruere , aut studio corpus lassare tenaci.

Haud umquam stomachosa tibi fastidia virtus

146쪽

INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. Vr. 89, ast aliquid meditari & discere senaper Dulce fuit. Nunc illa quidem ex te ipse reposcis Abdilux in latebras , quae pricceptoris ab ore

Audieras: nunc iuris aquas sine cortice rumpens , Per te sacrarum nodosa aenigmata legum . . . ,

Solvis, & antiqui reseras mysteria Galli. i Quin & saepe legis sinuosa volumina Baldi, Noctarnaque manu versas, versasque diurna Vieturis quidquid scripsit per saecula chartis Bariolus , & densas pallens Accursius umbras. Non est ullus apex in toto iure , nec ullus . Angulus intuitus aliorum &Jumina vitans, Oui tibi perspectus non sit, minioque notatus. 'Illa quoque abstrusi decreta voluminis ipsis, Qui docuere diu , vix intellecta magistris, Sunt tibi ceu digiti, demorsi cognita ut ungues. Sed cur. tam praritans virtus , tamque alta lateret Cognitio rerum tectis inclusa parentum Qui fuit ad Iaudem dc vivacis nomina famae, Ad patriae eommune bonum , atque ad maxima natus, Conspectu populi gaudet, coetuque frequenti, . . Et cupit egregiis orbi innotescere factis. . Praecelsas ideo Granatae nobilis arces Ipse petis, signa ingenii manifesta daturus, Dinstrinaeque tuae. Dictu mirabile quanto Vrbs ea . te excepit plausu , conventus 8c illo iIustitia Hesperiis longe clarissimus oris. . /Hic tu flexanima defendis Voce clientes, Et desperatas summa probitate fideque . Victor agis caussas , multosque a morte reducis

Damnatos capite , & gladio iam colla parantes. Illa tuas inter prima est vistaria palmas, Marmoreis signanda notis , dc Apolline digna, . Quod patrocinium divi susceperis aequum, Magiusmi divi, qui res tutatur Iberas,

147쪽

9o HIERONYMI RANIRI DE RAPTU Et saepe hostiles acies turbavit . & albo Vectus equo stravit flavas ut messor aristas. Huic tu frumentum per saecula longa negatum

Curasti reddi , quod rex sortissimus olimVovit, laurigeri monimentum insigne triumphi. Nil non undanti legum de fonte petisti,

Seu nostros recolens mores, seu tempora Patrum, Egregiam ut caussam scriptoque & voce iuvares. Quo certe obsequio sacrum cum praesule clerum

vinctum tibi semper habes , ipsumque Iacobum , Thuricremas cuius ditasti seu gibus aras. Nemo Granatae fama te notior uno. Degebat, nemo cunctis qui civibus esset Carior optabat fidum te quisque patronum Fautoremque sibi , fractisque in rebus amicum. Quod . Romae virtute suit Cato maximus ille. Cecropidis Pericles , rapido dum fulgurat ore, Ιd Granatensi fueras . nec fallimur , urbi. Illa senatorem de nobilitate cooptat, Illa patrem patriae te nominat, & tua cingit Tempora civili quercu , atque adisurgit eunti. Tecta superba dedit, secundae & iugera terrae Magnificas 8c opes, opibusque adiunxit honores. Nil tibi iam derat felicem ut ducere vitam

Inter mortales posses , quam nobilis uxor Corpore praestanti , studiis S dedita honestis , , Quae tecum placide sociales degeret annos. In sortem cecidit vultu Violanta modesto . Clara atavis, probitate micans. laudata pudore, Lanificae studiosa colus , & docta Minervae Nocturnis calathos pensis implere capaces, Femina labra premens , vano non turgida fastu . Promta manu . pede tarda , viro fidissima coniux, Otiae te iam seceret numerosa prole parentem.

Huius ego in primis inter praeconia pono

148쪽

INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. VI. 9I

Fximiumque decus , quod sit dignissima neptis PulgarI magni , cuius praestantibus armis Belligeraque manu victrix Hispania crevit Ad summum , & Libycos turbavit cominus hostes. Rex bonus Hesperiae tantum illi credidit uni.

Vt quum conscensis superandae turribus arces,

A ut capienda serent disruptis oppida muris , Aut acclive iugum , praecepsve ad tartara saltus, PulgarI discrimen erat, Pulgarius omnes

Evincit moles animae contemtor opumque. Non potuit Salar arce sua , non Vulnere tantum Piopulsare ducem , non de statione movere

Basta ferox. potuit, quamvis bipatentibus illa i Erumpens portis nostrorum terga feriret Dispalata metu , capta & vexilla reserret. Stans acie in prima solus Pulgarius omnem Sustinet incursum Martis: saepe ille labantem Restituit pugnam , pavefaetique corda suorum. Candida pro amisso suspendens lintea signo. Corpore saepe suo , dextra dum sui minat, hosti Interclusit iter , celeri saepe ocior Euro Labenti resilivit equo , non pondere pressus

Argolici clypei . fractusve ingentibus armis. O sa heu plane. rueres , Salobrenia , longa

Iam prope victa siti repleres sanguine Mauros, Divitiasque tuas . pueros' tenerasque puellas

Duceret in speciem laeti Granata triumphi, Ni te PulgarI tegeret Mavortia virtus , Et data legato phiala . & gravis amphora lympha. 'Si se ea leum Cocles demisit in amnem . lFracto ponte ruens , Stygias si Curtilis umbras ' Vidit equo , insidens , plus est per fluminis alveum Irrepsisse urbi, vigiles & sallere ncctu. Et templi valvis lata descripta papyro Figere verba , . quibus rubefecit Virginis ora

149쪽

9a NIERONYMI RA VIRI DE RAPTU Alipotens iuvenis portans mandata tonantis. Ante maris bibulas numero complectar arenas , Vel quot habent arbusta comas. Vel grana PaPaver, Quam possim exhaustos bello memorare labores PulgarI , pugnas , caedes , data Vulnera , palmas, Captaque signa manu , versasque in terga phalanges.

Quantum uxoris avus supra sese extulit omnes . Virtute armorum , tu tantum , magne Senator ,

Consilio praestas reliquis , & laude togata. Non minus est pulchrum studiis florescere pacis, Quam hello meruisse decus. Per tela , per ignes Irruere, atque viam vi pandere, caedere & hostem , . Et vieto dare iura , fuit laudabile semper,

Horrisonos etiam populi sedare tumultus, i : Conservare bonos , lites sopire molestas, Liberaque ultrici compescere crimina dextra , Quis regum curam esse neget , munusque deorum,

GVARDIOLAEque mei τὸ vires quo sospite . numquani Iustitia amittet , probitas nec victa queretur. iTanta viri virtus , cunctis & dedita terris i Gloria , non potuit, Rex o te magne latere, Hesperiae columen , Carli successor & heres. Haec tua sit fortuna prior, quod talibus ipse

Imperium moderere viris , quod semper ad omnes Ancipites casus , magnarum & Pondera rerum iGUARDIOLA utaris caro fidoque ministro, Qui tibi non parvam demit de pectore curam, Dum dat cuique suum , iuris dum discutit umbras Dimindens pacem populis. Ille inclita regna . . : sLysiadum , piperisque rates , . auroque resertas Iure tibi attribuiti, stimulosque infixit acutos, Vt quod maiorum communia stemmata, quodque Fas legesque dabant, peteres victricibus armis, Sanguineum quando poscebant omnia Martem. :Nςc solum partes scriptis praestantibus aequas , - - . i -- GVARDissiliet oost

150쪽

INM pNTIs HART. GVARD. LIB. VI. 93GVARDIOLA adseruit , veterum naonimenta rOVOlVens: Sed Lusitanas orator missus in oras

Dixit voce palam deberi regna Philippo rFulgentes inter clypeos inimicaque tela. ViX reseram quanto vitae discrimine duram Sustinuit caussam , qua libertate fideque Suasit, ut imperium acciperet gens illa tumultus Marte ciens , regesque alios excire parata. Munere honorato iunctus , spretisque periclis Castellae pro re , mundi pro pace ruentis; Vnus eras , quem Vulgus iners , quem curia patrum, 'Claxaque nobilitas oculis iam ferret & ore , ,

Et multas optaret loris , annosque . VOVeret.

Eximium i id natura tibi, superique dedere, Christophore , auratis ut amoris retibus omnes Involvas , de te vere bona cuncta loquentes Per: sora , per Vicos , Per compita lata , per aedes. O laus, o probitas hominum dignissima linguis, io numquam auriferae mens rapta cupidinis aestu

Divitias aliis . & opes & munera Croesi i Guardiola impendit , ditat , beat, implet & omnes hSolus eget. Non asse suit locupletior uno. F etiis. ubi mundi coepit dispergere gazas, . . . t Ouae quondam Granata dedit, patrumque voIuntas fVltima. Coniugio quidquid , pactisque hymenaeis

Accrevit , retinet tantum , nihil addidit ultra. Nonnullis inflata crepant praxordia fastu, Erigit & cristas vultu fortuna Sereno, Et sublimis honor i sed quamvis dextra benigni GVARDIOLAE multos reddat fortasse superbos, Quos iuvat, & titulis evexit ad aethera magnis, Tu tamen haud quidquam videas humanius illo. Non gravitate tumet , populi non ebrius aura est, Gratia non inflat regis , nec lata potestas Auratos currus, abacos, aulAa , clientes,. .l Aut

SEARCH

MENU NAVIGATION