장음표시 사용
162쪽
IOANNEM GELIDAM semper nostra tempora
inter doctissimos numeraverunt & cives & peregrinos , quos in litteris erudisset nostra Gallia, & apud se retineret.Illi patria fuit quae LUDOVICO VIVI, Valentia , Hispaniae civitas nobilis & diVes: ubi quum primas litteras didicisset, & iam aliquid sapere coepisset, sed patriae sapientiae poeniteret , Lutetiam , omnium litterarum nomine in Gallia clariorem urbem , quam olim fuerunt in Graecia Athenae, petere illum invitavit maxime aliquot suorum ciVium nomen , qui praeceteris illic in sophistice excellebant , quae illis temporibus ubique summo erat in honore. Eo igitur se contulit adolescens iam grandiusculus : tradiditque se in disciplinam magistrorum clarissimis, sub quibus ita prosecit pauculis annis, ut mox ipse docere potuerit: . quatuor philosophica stadia , quae
quaternorum erant annorum , Consecerit maXima
cum laude. Erat enim homini statura quidem . me diocris , sed valde firma latera , VOX clara , inge- .nium acutum, acre, ut in disputationibus, quibus
Lutetiae publice privatimque philosophiae discipuli
magistrique erceri crebro. solent ipse nemini umquam facile cederet. Sic .ille inter doctissimos philosophos habitus est Lutetiae, indeque eum amare , colere , obserVare multi coeperunt condiscipuli , magistri , discipuli ac alii.
163쪽
aliortimque aliquot studio & diligentia sophisticae istius impos ira , turpitudo & inutilitas detecta esset , multique iam humanioribus se disciplinis ac
seriae philosophiae dedissenti GhI ID A noVum istud genus quidnana ζsset , postquam aliquando degustasset , & SensisSpi denique , quantum temporis in nugis frustra Contrivimpi , puderet Pheretque , ita attente homo quadragenario iam maior Ciceronem ac reliquos Latinos auctores legere 'coepit primum, ae deinde littoras Gracas adeo lavide adripuit , iquo Aristotelis ac aliorum veterum philosophica petiitus aliquando intelligere posset ; in utrisque illis litteris brevi temporis spatio tantum profecit , ut qui eius ingenium ante propius cognitum habuerant , magnum iam quid am ab eo Statim eXspectare Coeperint, Nam homo sapietitiae studiosissimus, di in qua , quamquam harbaris magistris, iam magnum progressum secisset : videbatur aut Aristotelem interpretandum mox suscepturus , aut aliquid
scio quae illum alio transversum abripuit. Quum enim iam quinquagenarius cerneret in humanioribus istis studiis plerosque omnes esurire , nisi si quesibus ampliora essent patrimonia : & sic, dum nova canities , ut ait ille , dum prima F recta senectus , opes aliunde Parare qinim constituisset, qui-hUs se. & studia Sua , qUod reliquum erat vitae QSustentaret, gymnasiorum praefecturas ambire i coe-dit , quod earum pleraeque lucrosae Viderentur , & eum non dede tant , qui litterarum studia persequeretur, QuamVis enim rei scholasticae xura , ViX
fieri possit, ut Studiosi hominis otium non interpellet frequenter ; aut si quis suis studiis satisfacere velit, rei scholasticae non satis Vacare queat: tamen GELiDA bonitate sui ingenii fretus, ut Vir erat
164쪽
magno animo, utrique Se abunde satisfacturum confidebat. Lutetiae itaque primum ludo , cui a Cardina. Ie conditore nomen est, praefuit: deinde Burdigalae Aquitanico. Nam ANDREAS GOVEANus , Burdigalensis gymnasiarclia , vir de universa Aquitania &litteris , ut si quis alius, optime meritus , homo pius . doctus , & ad regendam iuventutem omnino natus, quum in suam Lusitaniam a Ioanne rege revocaretur : & IOANNEM GELIDAM , quem tum
ob mores & doctrinam , tum quod eum in phil sophiae studio magistrum Lutetiae habuisset, unice diligebat , rem non satis in Cardinalitio facere cognovisset , eum Secum in Lusitaniam cum Georgio& Patricio Bucchananis fratribus Scotis , Nicolao Gruchio & Guillelmo Guerenta Rotomagensibus, Elia Vineto Santone, Arnaldo Fabricio Vasatensi, Ioanne Costano , Iacobo Te vio , & Antonio Menis de Lusitanis omnes hi tunc praeter Patricium & Fabricium litteras , gymna Siarcha GOVEANo, Burdigalae docebam ducere Voluit, magnis regio nomine propositis stipendiis : sed eo ut iret , nec prece , nec pretio adduci potuit. Mirum enim homo Hispanus Gallicanis moribus adsuetus , quanto odio Hispanienses prosequeretur. GOVEANO itaque , qui post biennium redire in Aquitaniam constituerat , Burdigalae substitui maluit , ac id petiit: sicque, Lutetia relicta, Burdigalam Venit mense Maio , anno a Christo nato millesimo quingentesimo qUadragesimo septimo. GOVEANVS ineunte Vere cum stiri
prosectus suerat: qui quum ante constitutum bienis nium Conimbricae mortuus eSSet , magno Ioannis regis sui , optimi principis , omniumque , qui eius industriam noverant , desiderio : confirmatus est GELIDA a senatu populoque Burdigalensi in Iudi Sui
165쪽
sui praefectura: quae illis non multo prosperior sulti quam prior illa Parisiensis. His namque temporibus adversa multa pertulit Burdigala , sequentempestilentiam , annonae caritatem, & gravem civium seditionem ob salis vectigal : quae GELIDAE rationibus non potuerunt non multum incommodare.
Denique anno Christi millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto , quum Burdigalae mense Iulio gravis orta esset pestilentia , & ideo Calendis Augusti coactus suisset suos dimittere gymnasiarcha ; Qui lasacum secessit sulcus est supra Burdiis galam in Garumnae ripa) Cum uxore, filia annos nata quatuor , & aliquot ex suis prosessoribus discipulisque. Alio alii, ut ab amicis invitabantur, se
receperunt. Quindecim autem tunc praeceptores cum
gymnasiarcha habebat Aquitanica schola. QuinΩ- cum ergo ille quum ita se recepisset, in febrim tertianam statim incidit, ex qua vix Convaluit. Aegrotavit eius quoque uxor illic grauissime , & filiola : quae quum convaluissent tandem post aliquot menses , & iam mitius ageret pestilentia,
Burdigalam rediit: ubi in morbum rursus incidit
Februario mense : quo morbo obiit undecimo C lendas Martias , sexagenario iam maior , multo aere alieno Cbstrictus , superstite filia cum uxore : dc in proxima Carmelitarum aede sepultUs est. Homo autem hic quoniam litterarum omnium peritissimus erat, in quarum otio & studio totam vitam suam Consumserat ; qui sciebant eum prima illa barbarie , nescio quae sophistica in Aristotelis logica emisisse , existimabant fieri non pos- Se , quin in tanto otio vir purioris iam & solidioris doctrinae , aliquid scripsisSet , quo priora illa deleret; & de litteris , quarum studiosissimus
erat, deque posteritate aliquid morerςtur: di quia in
166쪽
PRAEFATIO. Io 91ucem nihil emiserat , sperabant multi in de fiuncti scriniis aliquid inventum iri : sed eos sua Spes fefellit. Quando enim omnia diligenter perquisita
fiunt, ac eXcussa Cuncta , nihil omnino inventum eorum , quae ab eo eXspectabantur. In eius bibliotheca hoc solum fuit: aliquot epistolarum exemplaria neglecta , humi iacentia , semis lacera , pedibus contrita , a blattis , tineis , muribus corrosa , titulum habentia quaedam , alia sine 'titulo : quae ab eius domesticis studiose coliecta, in nostras manus tandem pervenerunt. Hae sunt illae litterae Io NNIs GELIDAE , quas in hunc libellum Coniecimus , emisimusque contra eius exspectati nem , qui eas crematas vellet, sicut Virgilius suam Aeneida. Nam certo scimus , eas ab illo non suis- Se eo animo scriptas , ut aliquando typis in lucem ita exirent, & a multis legerentur. Scimus & hoc, GELIDAE nostri eam eruditionem & nomen suisse, ut meliores ab illo litteras exspectari etiam pos,int, quales illum facere aliquando vidimus, quando ad eos scribebat, quos Ciceronem attentius legisse cog
Verum in hac editione me aliquid pecasse Videri non possum. Primum enim de GELiDAE eri stimatione nihil diminuere debet partus postumus. Deinde qualescumque sunt hae epiStolae , tales profecto mihi esse videntur , ut perquam paUcos rep rias , qui quantumcumque laborent, Latiniores facere possint : Mare eas luce non indignas existimavi , in quibus sit, quod libenter legant Latinae linguae studiosi. Tum quia ex hoc libello cognoscent, hominem quadragenarium in Latino & Graeco sermone adeo prosecisse , inVitabuntur ad simile studium , Ut animum numquam deSpondeant aetato
167쪽
tissimum secturum me omnibus GELIDAE amicis , innumeris iuvenibus, qui eo magistro cum Lutetiae, tum Burdigalae sunt usi , si pro doctissimi magistri sui imagine aliqua libellum hunc habeant , quo hi bliothecas suas ornent : & in eo partem aliqUam sui GELIDAE olim magna cum Voluptate conspiciant pro tabellae angUStia. - : Postremo hoc aliquod nostrum de patria nostra metitum esse volui: qu. e Si se iactat de Ma NERVII , A CI MI , DELPHIDII , LAM PRIDrI , & aliorum eruditio ne , quos ex Ausonio, Hieronymo dc Sidonio cognovimus litteras Burdigalae quondam docuisse : cur ea , atque eius schola , laudcS IOANNII . GELIDAE tuis di magistri sui non aliquando lubens audiat. si diuistius libellus hic vivere possit r. Adde quod animo meo non potuit non morem gerere , qui cum GELIDA tantam necessitudinem habui, eum ita amavi, tanti semper putavi magistrum & amicum doctissimum , ut eius memoriam hic reddere immortarilem , si possim , cupiam. Sic Epistolas, & paucula quaedam eius Cumina edere visum, pOStquam nihil erat aliud , quo posteris testatum relinquere tentarem , Virum tam rarae eruditionis Burdigalensem scholam aliquando rexisse: VALE. i :
168쪽
. AMPLISSIMI VIRO, CARDINALI BELLAIO. . S. P. D.
PER Abbatem mitistat Crucis ad te litteras misi. Cardinalis praestantissime . quibus tibi de tuo in Galliam fausto felicique teditu gratulabar :& a te Maecenate meo optimo adversus hominem bari arum & imis portunum auxilium petebam. Sciebam enim te nolle. ut quidquam mihi in caussa litterarum administranda tuo iussu occupato molestiam exhiberet. Qua in re quid ego praestiterim , malo te ex aliis , quam ex me audire. Me certe intelliges , Cardinalis amplissime, omnia foeeisse in adversa fortuna , quae a me in Seci nda exspectari poterant. Ad quod meum officium me tuorum prae ceptorum memoria iucundissima inflammabat : quibus obtemperare, mihi pulcherrimum & honestissimum semper existimavi. Quae quum ita sint , libenter sane facto , ut ad tuum praesidium confugiam , Oremque Ve-
. Bellatus hie Archiepiscopus erat Burdigalis.
169쪽
hementer ut meam caussam commendatam habeas , dum
gymnasio Aquitanico , publicaeque iuvenum utilitati studeo. Quod ipsum eo a me maiori animo sit , quod tuti praesentia , veluti numen aliquod praesens , me incitat mirabiliter , mihique dat signum , ut, contemto adversario , constanter Viam persequar . quam te duce sum ingressus. Vale Maecenas humanissime. Ex tuo gymnasio Aquitanico.
FErebam aequo animo , vir clarissime , meam hanc administrandi gymnasii curam in tempora misera incidisse : idque putabam fato quodam meo fieri , ut L tetiae gymnasium Cardinalitiam , & hic Burdigalae Aquitanicum , summo meo labore , magnaque iactura , restituerem : sed illud me valde torquet , quod me laborantem reipublicae caussa , & sollicitum in conservando Aquitaniae gymnasio, diuturna & vetus ambitio non solum exagitat , sed etiam opprimere contendit. Eram ego Lutetiae mea conditione contentus : Vocatus tamen
a decurionibus Burdigalensibus , & iussu Ordinalis Bellati adductus huc veni: quem temporum calamitas, &avaritia cum ambitione coniuncta nunc misere indignisque modis vexant , quum tamen antea & de senatus auctoritate suerim approbatus. In his meis molestiis ad te coniugio , Abbas sapientissime , idemque Maecenas humanissime , oroque Vehementer , ut me & cauS-sam litterarum respicias. Quae educatur hoc in gymnasio , ipsa iuventus te rogat, ne tu pro tua in patriam caritate , tuoque singulari in bonas litteras amore , pa-
. Sine titulo haee suis. Sed ad Av- digalensis , scripta videtur, cuiusterium Lant num , consiliarium rein mentio in Praecedente. sitim , di Abbatem S. Craicis Buris
170쪽
tiare , se a barbatissimo dc sordidissimo homine turpiter corrumpi. Hoc tuum de barbarie turpissima trophaeum iuventus Aquitanica clarissimum ac speciosissimum in gymnasio Aquitanico Statuet, aeternaeque memoriae conseaabit. Vale.
CL. VIRO, CANCELLARIO SAPIENTISSIMO .
IN meis molestiis ad te libenter coniugio , Cancellarie prudentissime , quod totius nostrae reipublicae summam teneas: me vero velis hic Burdigalae onus publicum in formanda iuventute sustinere. Quae tua illustris voluntas mihi dat animum ad perserendam omnem huius mei oneris molestiam e quod certo sciam magnum esse viris optimis & in republica principibus placere. Ac ne a tua voluntate discedam , utque meo onficio satisfaciam , his litteris a te etiam atque etiam oro . vir clarissime , ut a me in republica litteraria dinficillimis temporibus conservanda occupato , abigas hominem , ut levissime dicam , bonorum litterarum ignarum & audacem e qui quum antehac huic gymnasio insidiaretur, nunc nactus occasionem eX hac rerum m. strarum perturbatione in regis voluntatem irrepsit. Quod quum praeter exspectationem acciderit , circumventus ho. minis insidiis , a te Galliarum principe & moderatore optimo auxilium peto, oroque Vehementer, ne hoc gymnasium bonarum litterarum domicilium , quod tuis stat