Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

74 HIERONYMI RANIRI DE RAPTU

Vt puerum tumulo effoderent, sed non puer usquam est, Signa tamen manifesta Vident iacuisse sepultum, Et terram inversam. Veluti quum dextera sollers

Agricolae campo e pingui , pluviaque madenti

Ad coenam radit secundum tuber inemtam :Ipsa diu suspensa manet , revolutaque tellus Ablatas ut monstret opes: sic ille beati Infantis tumulus leviter commotus ademtas Corporis exuvias puro cum corde canebat Ad superas volitasse domos , quo tempore caelum,

Alme puer , tibi serta parat laetosque triumphos. Nam pater omnipotens dum figit lumina terris, Atque hominum duros sublimi ex arce labores Despicit , & rapido concussas turbine frondes,

Granaque formicas angusto calle trahentes; Ad te convertit sacros , o Guardia , Vultus, Et speetat pueri serri per saxa cadaver, Mandarique solo , postquam tam saeva tulisset Verbera , & immanem saturasset sanguine gentem.

Ergo hominum divumque pater , cui maximus aether Paret , & iratos substernunt aequora fluctus, Caelicolas omnes ad magna palatia caeli Acciri iubet, unde oculis late omnia lustrat. Ipse sedet solio claris lucente pyropis

Arduus , a dextra natus Virtute parenti Adsidet aequalis longaque aetate coae us. Hunc alta de mente pater sine Semine fudit, . . Ante mare & terras, caelique novem plicis orbes. Adspicit immoto genitorem lumine natus , Et genitor nati laetatur cernerC Vultum. Mutuus ardentem spirat conspestus amorem ,

Qui quoque procedens utroque a numine cunetis Res alit , imperiisque regit communibus orbem. I ses licet exsistant , non est divisa potestas ,

Sed Deus est simplex , cui sese curvat Olympus,

132쪽

INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. V. 7s

Culus caelicolae veniunt in tecta vocati. Sive ii , qui Eoas laeti spatiantur ad oras , Seu qui fessa vident languentis lumina solis.

Aut Austrum Boreamve colunt , septemque Triones, Vicinosque Deo meritis tenuere Penates. HOS Super alma parens aeterni sederis Iris Ingenti splendore micat coniueta tonanti, Et fessis hominum rebus mundoque labanti Succurrit , sulmenque Deum vibrare parantem

Mitigat , & iustas divini pectoris iras

Demulcet, quoties deposcunt crimina poenas. Hanc superum manus alta colit, Veneratur, adorat, Quos pater omnipotens sic ore adfatur amico.

Aetherei proceres, faustos qui degitis annos; i , Non caeli anLama , spatiisque volubilis aevi

Currentes . namque his mecum regnatis in oris, Et senium a vobis vita meliore sugastis: Quam sit grata mihi, quae non adoleverit aetas, Vos equidem scitis: quod nulli texere fraudes Noverit . aut vana mendacia landere lingua: Munditiam quod mentis amet, quod nescia labis Exaequet primos animi candore Parentes, Dum virides inter silvas, nemorosaque Tempe Daemonis insidiis impervia corda gerebant. Saepe mihi saevos pueri domuere tyrannos, Carnificumque minas, gladiosque ante ora micantes:

Saepe truces fregere rotas , laetumque canentes

Riserunt densos flammis crepitantibus ignes. Sed cui tot decora & laudes , tantosque triumphos Bellatrix peperit virtus lactentibus annis, Quam puero , immanem quem vos sub vertice montis Ferre crucem , ianusque pati vidistis acerbum , Matris ab amplexu raptum carisque propinquis ZErgo iam vitreas agili. cum corpore sedes

133쪽

7U HIERONYMI RAMIRI DE RAPTU Pergite in occursum , setasque agitate choraeas, Et puerum ad solium plausu deducite nostrum. Dixerat, amatum procedunt ordine longo Caelituum disti rusta manus. Volat agmine primo Alma cohors , quae bella olim civilia fratrum Detestans magno voluit servire tonanti, Et retinere fidem. Veloces explicat alas, Pulsat & argutas aurato pere: ne chordas Dulce canens , divumque aures concentibus eXplens. Inde patres aetate graves , canisque Verendi, Qui vastam implerunt secundo semine terram ,

Incedunt, quique instinctu praecordia sacro Adflati populis oracula certa ferebant. Hos sceptro fundaque potens citharaque canorus Praecedit vates, dulci qui carmine quondam Insantum cecinit laudes , linguasque disertas. Nunc eadem suavi cantat praeconia voce Post multos repetita dies, & pollice tangens Harmoniae vocalis ebur sic ora resolvit, Applaudens puero , cui late effunditur aether. Euge anima egregia , & caelo spatiare sereno Aligeris comitata choris: venerabilis aevo Adsurgit tibi turba patrum , tibi condita sundunt Lilia virginei coetus , laurosque comantes Substernit nitidis fulgens exercitus armis, Qui saevos domuit magna virtute tyrannos. Et quum stelliferi lustraveris atria caeli, Alme puer, qua plaustra trahunt ignita Triones, Et qua se occiduis Titan demergit in undis , Adsideas Christo propior , cui morte fuisti Proximus , infixis ostentans vulnera clavis. Haec & plura canit divino percitus oestro Veridicus vates , acies quum nobilis instat,

Non clypeo , non ense potens , . armatave ferro,

134쪽

INNOCENTIs MART. GVARD. LIB. V. 77 Mittere serventes , cogant quae pectora , Voces. Quorum alii procul a patria coetuque frequenti Per montes solisque plagas ardore perustas Secura innocuae tenuere silentia vitae Suspensi caelo , atque animo super astra Volantes. Ast alii celsa frontem cinxere t ara, Et monitis magnas rexere salubribus urbes,

Gens vigil , humentes per agros , viridesque per herbas Sueta greges ductare , acri & compescere landa. Quatuor adspiceres sulgentes lumine magno Ire viros , supraque omnes capita alta serentes, Qui scriptis & voce palam docuere fideli, Et germana sacris hauserunt sensa libellis. Ad plantas stola longa fluit , cunistique canentes Stelliseri sensim ad portas gradiuntur Olympi. Hos sequitur non ampla cohors, sed laeta , nivesque Exsuperans , aurique decus , pulcherrima visu , Virginitatis amans, conservatrixque pudOIis. Serta gerit non decidui de floribus agri , Nec quae longa dies , aut aestus laedere possit, Sed quae perpetuos ostendant frondis honores. Praetendit dextra ramos felicis olivae Secura iam pace fruens : nam sortiter olim Bella rebellantis plusquam civilia carnis Sustinuit Felix blandos qui evincere sensus Curat, & ardentes superare Cupidinis arcus, Quique , manet dum vita comes , sine compare lem Exegit noctes, Veneris neque gaudia novit. Classica iam , lituique sonant , iam maxima denso Agmine procedit legio , cui pectcra circum Aes triplex ac rc bur erat, splendentibus armis Induitur , duros clypeos, fideique trilices Gestat loricas , quibus imperterrita magnos Adfata est reges, gladiosque hebetavit acutos. Caelituum primus iam iam processerat ordo

135쪽

78 HIERONYMI RAMIRI DE RAPTU Ad portas , quum letita premunt vestigia cuneti Consistuntque simul , proceres medio agmine tendunt, Bissent proceres , quos udo e littore traxit, Et media de plebe Deus : caelestia primi Dogmata , via ridico prolata ex ore magistri Per vastum sparsere Orbem , gentesque repostas. Claudere nunc pueri pergunt latus. Obvius illis Angelus infirmis comes indivulsus ab annis, Et puer accurrit multo formosior astris. Fert humero vexilla crucis rutilamque coronam, Quae Phoebi claros perstringit lumine Vultus, Non tribulis, nec iam paliuro tempora Pungens, Aurea sed radiis vincens diademata regum. Vulnera , quae fuerant inhonesta atque horrida visu, Adliciunt splendore oculos . totoque tumentes Corpore livores, violas aut lilia dicas Mista rosis , quae terra ferax, quae que educat aura. Iam redeunt divum instructae mira arte phalanges Ad solium sublime Dei , nec tramite recto Ire placet , sed grata viae dispendia quaerunt, Vt sese lata possint effundere pompa. Nam modo summa petunt, modo per declive seruntur, Lactea nunc ipsos ducit via , nunc quoque pergunt Limite in obliquum secto , quo signa fluentem Enumerant annum variis distincta fieturis.

Astra puer, lunamque Vagam contingere planta Gaudet , 8c immenso spectare ex aethere terras, Aequora , cumque suis turritas moenibus urbes.

Sed comes & custos lateris fidissimus inquit: Desine nunc, Venerande puer , mortalia pronis Adspectare oculis, Iaeto & iam conspice vultu Egregios caeli cives , qui sanguine laso Hoc regnum pepere sibi, vitamque beatam, Quando per similes & te vis ignea cordis

136쪽

Ille , vides, magna qui se fert mole , geritque Evulsas palmas dextra ab radicibus imis, Ad uetus quondam ripis & fluminis alveo,

Perque undas vectare homines , Summumque tonantem Pronatus , & incoeptos noctis perrumpere Somnos,

Christophorus certe est, Lycios qui sanguine cultros Imbuit , & Dagni crudeles pertulit iras , Quique suo proprium mutat tibi nomine nomen. Corpore terrificos vincat licet ille Gigantes, Ipsum , parve puer , meritis ingentibus aequas.

Ae luales en cerne tuos, quos abstulit acer Herodes, ceu turbo rosas. Simul adspice fratres,

Henareae fratres decus indelebile ripae. Qui dum prima serunt pictis elementa tabellis, Carnifices adiere truces. Ignatius ille est, Frumentum frugale Dei , quem dente leones Dissecuere sero. Viden' ut praecordia Christus occupat , utque sacro caelatus nomine sulget ostentat lapides Stephanus sortisimus heros Illisos capiti: praesert Laurentius ignes, Vulnificam Catherina rotam , dignissima primum Sorte tenere locum , calathis fusisque relictis, Inter laurigeras acies , belloque potentes, Quando viris magnis potuit concurrere Virgo. Ille senex iam maturo venerabilis aevo Rexit oves quondam liquidas ad Tibridis undas, Quum Christi veneranda fides adolescere primum occiperet. Decii gladio percussus ad istas Migravit sedes , Marti quod thura negasset Armipotens X istus fama super aethera notus. Proximus incedit pietate insignis & armis Clemens, & custos ovium , quem traxit ad imas Ferri pondus aquas. En pendens anchora collo, En quoque Chrysogoni fractam virtute securim. Non opus est claros iam longe intendere visus,

137쪽

Parve puer : cerne hic fidei primordia facia: Haerentes lateri proceres , qui sortia bella Victrici gessere manu . lasasque col.Ortes Ad turpem pepulere fugam, pacem ple Sequestram. Qui gerit e rubeo detraetam corpo te pellem Adsertor Christi nigros penetravit a l lndos.

Andreas fert ecce crucem , sortis ima Petri Vna manus claves , lignum tenet ali ra Saevum, Vertice cui prono , plantisque supinus adliaesit. Sed longum est nunc velle , puer , percuirere cunctos Ordine caelicolas , partosque ex ho te triumphos,

Ex ipso tu disce Deo , quem lumine cernens Cognosces quaecumque voles. Pulcherrimus ales Ore dedit finem , magnus quum sistitur infans. Aeterni patris ante pedes, quibus oscula praebet Dulcia , iucundaque illum sic voce precatur e Magne pater, quod non tribuas hoc tempore munus, Densa serenato quum pellis nubila vultu,

Laetitiaeque vacas quum iam mihi ferre dolores Haud parvos dederis fundens in pectora vires ob quod nunc agimus, rector tibi maxime , grates rQuodque etiam facie te contemplemur aperta Innixum solio , terras unde adspicis imas. Et manes , curasque hominum sub corde latentes. Vnum restat adhuc , quod des , Pater optime, nobis.

Quam sit caeca mihi , quam tristis & indiga mater, Nosti , quamque gravi traducat tempora luctu.

Tu solare inopem, precor . & sucurre relictae. Da solis decus ut videat , caelumque coruscum, Quando illi ablatus dux est & rector ademtus , Et vis ipse coli , qui nos genuere , parentes. Adsensere omnes superi , Deus adnuit aequus.

Et Christi pectus strinxit pietatis imago,

Dum subit , in terris vitam quum degeret olim, Qua cura matrem & custodem Virginis una

138쪽

INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. V. 81

Suspiceret, puerique videns in corpore plagas, Occurrunt quas ipse tulit , con Victa , sentes , Cruxque gravis; iuvat & veterum meminisse laborum. Capta oculis mulier stabat ccnse ri dolore Ante seres templi , primi sub lumina solis Absentem puerum , & sera sub nocte vocabat. Dicebat lacrymans : Proles dulcissima matri , Desertae tutela domus , spes sola sene Te, Qua regione latest quis te mihi fluctus ademit ABne Tagus rapido decurrens flumine salsum Detulit in littus , ripa dum ludis aperta ZAn magis es nigras putei delapsus in undas 3 Seu te , clare puer , rapuit manus impia nobis, Vitalesque auras carpis, seu sorte sui ernas Iam colis ipse domos , & calcas sidera plantis, Huc converte oculos, aegrae & memor esto parentis. Tales sundebat mater de pectore questus Luctibus indulgens , caecis quum pulsa repenta Luminibus caligo fugit, caelumque serenum,

Errantes & cernit aves , rerumque colores. Gaudet & augusti miracula cernere templi, Ex auro divum estigies , Vitreasque fenestras. Miratur visus plebs circumfusa receptos,

Discussasque oculis tenebras , miratur & ipsa Exhilarata parens , aquilas quod Vincere posset, Quamvis intuitus Phoebea in lampade figant. Nescit quo vitae merito , quo numine caeli Nacta sit amissos iucundae lucis honores. Non etenim mater fortunatissima norat Caelicolam genuisse , Deus cui panderet aures, Et cuncta adnueret. Tempus sed iam tamen instat, Virtutis quum signa tuae dispersa per orbem Adsuesces dare , sancte puer, Votisque Vocatus Innumeros pelles languenti e corpore morbos. Visum oculis lucemque seres, qui cernere clarum

L Non

139쪽

82 ' HIERONYMI RAMIRI DE RAPTU

Non pomere diem : membris torpentibus aequas Restitues vires : per te distorta coibunt Ora simul , surdasque fluet vox missa per aures. . 'Atque etiam exstincta vento perflante lucerna, Excuties subito duris e cautibus ignem . Qui circum stuppas pingui flammcscat olivo, Sacra tibi vigili careat ne lumine rupes. His . tu prodigiis fies notissimus orbi, Cunetorumque per ora virum volitabis & urbes.

GUARDIOLAE in primis virtus pietasque fidesque

Bergna per Europ ae , Libyae & sitientis arenas, Perque Asiae latos fundet tua nomina campOS. Nam 'petet , ut fama est , Romano a patre beatis Vt te caelitibus numeret, numeroSaque condat Carmina , c,hristophorum quibus omnis concinat aetas, Christophorumque solaciat valles & caerula Doris.

140쪽

HIERONYMI RAMIRIDE RAPTU INNOCENTIS

MARTYRIS GVARDIENSIS

VI putat exstingui penitus cum corpore mentem. Eque rogo superesse nihil , delirus aberrat: Nam Deus haud ullo perituram tempore partem Condidit , & fragili septam velavit amietu. Haec est emgies ad vivum expressa tonantis, Lucis inexstinetae, caeli terraeque patentis, Cunctarumque capax rerum , quas ambit Olympus, Et circum vasto comples titur aequore pontus. Quadrupedes , quas fixit humi natura , rudemque Abiecit tantum ad pastum , vilemque laborem , Nil sensus post sacta manet , mors funditus ipsas Delet : dumque suit vita haec quaecumque , fuerunt. Ast homo divini satus ad commercia regni, Ad decu s , ad claros famae vocalis honores, Perstat , & e tumulo surgit victurus in aevum Parte sus meliore , tegunt nam busta caduci Corporis exuvias terrena mole gravatas. Pauci , quos ardens tollit super aethera virtus, Quae posuere semel , frigentia membra resumunt A te diem , quo labentem tuba rauca per orbem Clanget , & abruptis tellus commota sepulcris Depositusi reddet. Numeres ex agmine tanto Quatuor , in puro retinent qui corpora caelo. Cunctorum primus mundi infelicis ab ortu Christus ovans niveis pressit Vaga sidcra plantis. - L a Duilir Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION