장음표시 사용
151쪽
94 mgRONYMI RA VIRI DE RAPTU Aut celeres quaesivit equos, artemve culinae. Decrevit luxus , quantum ipsa potentia crevit. Vt sol vitali 'perfundens lumine terras, Altior a caeli meta quum distat utraque, Lentius approperat, laxasque adducit habenas tSis ille eximii iam culmen adeptus honoris
Compressit motus animi, VaIiumque tumorem, Mortalem sese agnoscens. Heu sata . brevemque
Vitam hominum , nihil heu miseris durabile. terris. Hesperiaene salus , insens tutela bonorum , Gloria Pieridum , rarique exemplar honesti,
Doetrinae & quidquid superest, sanctique pudoris,
Iustitiae fideique , viro consistat in uno, Cui quoque mors impendet, eo ut moriente caduci Intereant simul Orbis opes & candida virtus pParca vel hoc nimium saeva est , & iniqua putatur 3 Aequa quod est cunms, nec saltim parcere discat, Quos superesse diu humanis est utile rebus. Sed quoniam lex una iubet, moriamur ut omnes,GVARDIOLAE , o superi, longae date tempora vitae Ex quo iuris honos , pax & sarietissima pendet. Tu quoque, magne puer, cui templa sacravit & aras, Dexter ades, placidoque illum bonus adspice vultu, Uxorem di natos, & qui nascentur ab illis.
152쪽
ET D. ANNAE MAXIMI L. ROM. IMP. FILIAE.
' VIS mihi tam laeto titillat pectora motu, . Et rapit ad plausus, dulcemque imitatus Olympi
Concentum , adsidua dum se Vertigine volvunt Oibes aetherei , complet sonus Entheus aures Vt me tam late nugis & mollibus odis Ad,uetum , manesque edoctum flere sepultos . . , Ad regum thalamos , generosa ad carmina regum Musa vocet , stimuletque novum tentare laborem tΙpsa quidem cultus iam nunc induta priores Hesperia, ipsa suos , discussa nube , nitores Explicat , & laeto perfundit pectora plausu, Respirans , lauroque comas & tempora Velans :Ac si quae Libycas inter caput extulit urbes Τerra viris armisque potens &seta rapinis, Capta sit, & Solymis late domus inalita templis. Quin etiam superi taedis, orbique faventes e Festivum Paeana canunt, velut aethere ab alto Quum male praecipites egit Iovis ira Gigantes. Temperie numquain maiori & laedere vineta Servarunt elementa fidem : suror impius Austri, Ventorumque minae ponto siluere quieto, γEt zephyri blando demulcent murmure terras, . I Quum canas de more nives , amnesque larentes Praecipitet glacialis hiems e montibus altis,
153쪽
96 v P I T H A L I ' Η Exarmata tepet vultuque adridet amico. IΗanc rerum faciem Deus atque haec tempora donat,
Non temere certatim omnes animisque volentes
Coniugio festisque favent, ac munera reddunt Caelicolae , & radiis connivent astra benignis' rIn primis genialis Hymen & pronuba tianoMulta parant, laetoque accendunt omine taedas. Hic dulces annos dextra laevaque cubile Illaesum gerit , & pendentia vincula collo: Illa Arabum merces , lapidesque oriente petitos , Et pallam insignem , castasque in tempora vittas Laeta offert, orisque decus sanctumque pudorem Re stus Amor, qui pacta thori sollemnia sancit , Inneistitque animos , & nulli obnoxia culpae Gaudia permittit, circum plaudentibus alis Ibat, & auratam regis properabat in aulam. 'olli se Charites una iunXere VenuStae,
Et Nymphae Idaliae. Sed ubi Capitolia plantis
Alatis tetigit , nubes atque aera tranans Constitit.& paullum commoto mel ore anhelans, Auratam tinctamque rosis violisque sagittam Aptavit: rapido illa surit per inane Volatu , Ac tandem stetit usque tremens, pectusque Philippi , Qui tunc pro rapta fundebat coniuge qumtus,
Traiecit , subitoque Annae inflammavit amore. At rex illato stimulatus vulnere amoris,
Ecquis, ait , lacrymis modus, ecquis fletibus istis Finis erit ρ semperne animo servabo dolores Et me sol oriens, & me nox atra videbit Lugentem Z querulaeque piis plangoribus urbes Vsque x adeo resonent λ nec quis mihi ludet in aula Carolides, patremque vocet 3 Ergo advena nOStras, Quod superi avertant, heres tra&abit habenas , Sceptraque iam pridem serie deducta parentum
Ab quantum nostris sese implicat Antra medullis. Et
154쪽
Et placet, & sanctos animo iam ventilat ignes, Quamvis iuncta mihi materno sanguinis ortu ,
Communes sortitur avos: iam denique vincat, Vincat amor tua tela , puer , tua vulnera teque
Accipio agnoscoque libens , & publica curans. Ad thalamos adspiro procus. Sic fatus acerbas Sopivit curas , lacrimasque & lumina tersit. Iam sceptrum regale manu , iam vertice celso Ignivomum diadema gerit, radiisque capillos Intonsos. peetit susamque in peetora barbam. O quantum decus ore nitet 3 Sic aurea quondam Adflavit Venus Aeneam , faciemque rubore Pinxit , & aethereos oculis diffudit honores, Quum nati adspectu miseram liquefecit Elisam. Numquam alias casto devineti foedere Ieim Tam magni coiere duces et hic ore , manuque Belligera , clypeoque viros & sortibus armis Vincit: & illa potest prae se ridere lacenam. Sunt tamen ambo pares , & non est coniuge coniux Inferior quidquam , si spectes stemmia di altos
Austriacae gentis titulos, & nomina avorum. Consilium rerum, gravitasque in fronte renidens Par ambobus inest , α primis insita ab annis Maiestas iam digna polo regnare sereno. Sed terris contenta modo sceptroque minori, Res hominum foveat tenues & sidera donet: Quod iam lanificae firmarunt numine Parcae. Quum bene connubii senserunt orgia sacri, Phoebaeasque lyras, atque exsultantia plausu Tecta poli. Nunc turba mihi dilecta sorores Exsiluisse decet, nunc ora remittite saevis Torva supersiliis , Lachesis ait ι anxia Vitae i i Stamina, satalesque manu deponite telas. i - - Exemta arbitrio nostro mortalibus aegris i Tempora eant, nec fila colo suspensa trahantur, N Dum Duilir oosl
155쪽
98 EPITHALAMION Dum sestus celebratur hymen, lateque resultat '
Hesperiae tellus , & felix Mantua gaudet;
Mantua Niliacae superans miracula Memphis , Et regum generosa domus sacrata triumphis, Ouam male, pro facinust Jacrymis oppressimus usque, Funereisque rogis , Virides dum principis annos . De metimus, regemque thoris & coniuge cara Fraudamus , setuque uteri. Iam caedis abunde est. Firmemus thalamos, Pyliique senilia vivant i Lustra senis pulchris implentes regibus orbem.
Finierat Lachesis , nec dictis abnuit ulla; Consilium sed voce probant, pariterque volentes
Impia satales iurarunt' verba sorores. Interea virgo tessis egressa parentum Regificis , roseasque genas & eburnea fletu ora madens , i dum matris amor Pietasque. recursat, Caeruleum mare sulcabat, ratibusque superbis Credita dotales cursu tendebat in oras.
Quaque , ait, Nereidum chorus , & Neptunia Τhetis
Motas sternit aquas , & mixtas floribus algas, Purpureasque rosas & rubra coralia tandit, . Adspiceres ora exsertos & verbere . caudae Plaudentes thynnos raptosque e littore nautae Delphines bibulae sistebant margine terrae Impositos humeris , & iam per caerula Veistos. Nec tulit immanes ventos incumbere ponto Neptunus pater, ipse manu trifidoque tridenti . . ιDuctabat classem , deerant ubi sidera caelo, ' . . . 1 Et syrtes scopulosque vadis mostrabat opertos. Auditus concha Triton mulcere procellas , Atque vocare deas, quae claustris aequoris imis Hun: idiora tenent, solique impervia regna. Carpathio tuno sorte mari squam mora trahebat Proteus armenta , & turpes in pascua phocas. Qui postquam cantus sensit Tritonis ovantes, Duilir oost
156쪽
Et motum in plausus aequor, praesaga suturi Pectora concutiens, divinos mente calores Concipit, & rerum pandens arcana latentum, Tranquillum claris complebat. Vocibus aequor. Ι, felix virgo , magno socianda marito , Resia progenies & sessis anchora rebus: I, digna Hesperiae sceptrum gestare tremendum, Et digna omniparae regnis Succedere terrae.
Ipsa tibi late resonabilis Amphitrite Ridet, & ipsa tibi submittit lilia tellus
O quot opes iam nunc fluere , o quae surgere regna Coniugio tali asdpicio , quam mira laborum S Etacla , artificumque manus operumque figuras. Euge pater patriae, atque idem reX optime regum. Euge , & opes hilaris iam tandem profer avitas De locuplete penu, baccata monilia gemmis, Quaeque vomant ignes & spirent undique odorem Vestes, hombycum labor, & mirabile textum. Euge iterum, faciet iam te regina parentem Prole nova , sanctoque inolescent pignora lecto.
Quae te , quae matrem reserant , atavosque potentes,
Et totum iustis submittant legibus orbem. Tu , Lucina, fave: redeunt iam saecula mundo Aurea , & armisonos ponit Bellona tumultus;
Paxque emissa polo laetis dabit otia terris. Victor io bellator , io iam dicite vates, Dicite victrices palmas laetosque triumphos. Adspirat fortuna favens , & rebus Iberis
Incipit adnuere, & casus relevare priores. Haec ubi validico concusus numine Proteus Edidit , innumeros texebat in aequore ludos,
Et consulta volens rerumque arcana serebat. Quid memorem choreas hilares cantuque sonantes
Nympharum , quae rura colunt & pervia tantum Lustra seris, quum fama ipsos effusa per agros Na Ret-
157쪽
Ioo EPITHALAMION. lRettulit incolumi portum tetigisse carina Reginam septam Nymphis , numeroque suorum 3
Errarunt tuto in silvis hoc tempore damae, Et caprae cervique leves , nec vulnera tergo Sensit aper. Diana suis immista puellis Dum canit, exercetque choros, proiecit eburnum Arcum humeris , scelus esse putans occidere quemquam,
Et sanctos muculare dies. Spe tacula belli Fieta dedit : Mauros & amico milite campos Struxit , & innocuos in morem sui minis ietus Aerea canna dedit, sumoque & pulvere nigro obduxit convexa poli , tractusque serenos. Navales etiam pugnas , celerosque triremes Nereides, vitreisque pater Guadarama fluentis . Attonitus vidit miratus classica bella: Vt iam nec Methi cedat, Nilove potenti, lAuriferove Tago , quum magnae robora silvae lAntennasque graves liquidis vectarit in undis. Sed tu , summe pater divum , qui semina rerum lSolus habes, hominumque genus , seriemque nepotuni Amplificas , pulchroque lacis coalescere fetu : lovique mala colubri deceptum fraude parentem . Primaevum saneto sociasti foedere lectit .
Divulsamque serunt animasse viragine costam, Quae contu sta viro comes esset laeta bonorum: Haec , precor , auspiciis sanci connubia saustis, i Summe Pater, coniuxque diu cum coniuge vivat, Turbaque natorum mensam numerina coronet, Qui claris reserant sactis atque ore parentes.
158쪽
IN LAUDEM EVANGELICARUM INSTITUTIONUM P. GARSIAE GALARZAE BELLANENSIS,
DOCT. THEOLOGI, PUBLICI SALAMANTICAE PHILOSOPHI,
EPISCOPI CAVRIENSIS. Τ quondam placuit Stoicis, is dives habetur,
Qui fruitur terra , qui fruiturque polo. Iure igitur librum quicumque evolverit istum, Dives erit , magnas & sibi promet opes. Namque hic caelesti sapientia panditur , hic quod Mirar: possit Quinctilianus , habet: Eloquii late currentia flumina casti,
Doestrinae phaleras & decus omne suae. Auctorem libros dices spoliasse profanos, Ut Pharias olim gens abitura nurus. Quum vero fidei divina oracula nostrae Ipsius ex Christi mente retem docet. Non sinit Hebraeas obduci pulvere chartas , Attica nec tineas bibliotheca timet. Disitig Cooste