장음표시 사용
81쪽
Vocem audi. Est clavo nobis religata trabali , Porca : neci dedas , & cor de pectore Velle , J Quod tu pro vero exhibeas. Cur anxius haeres Ne dubita , impones cupido , expiscabere nummos. Dixerat. Extemplo vir spe meliore levatus . Coniugis admonitu fert cor animantis O MI IPersimile humano , ac veluti lacrymantia tergit ora manu , queriturque necem fecisse puelli. Accipit optatum pignus Iudaeus , & illo Pascit inexpletos oculos . gravioraque VolVit , Quum . sibi tam recte videat procedere via. Ergo ubi cautus eques non indonatus abivit. Muneribus corrumpit anum crucis impius hostis. Vt quum divorum mensae discumbat , & atro
ore i Deum capiat, SuaVi Se temperet esu , . . Extractumque ferat. Promissis obruta . magnis 3
Paret anus dictis, fidoque innixa bacillo Templa petit, geminasque manus ad sidera tollens,
Quo circumfussae plebi sese approbet, agnum, Immaculatum agnum , &. delentem crimina mundi Pane brevi clausum sumit. Non improba mandit . . Caelestes epulas , grato nec pectora gustu. Exhilarat , nimiave replet dulcedine mentem; Angelicum sed ab ore cibum depromit, & aufert Dulce animae nectar , digne si sumere Vellet. Lucentes gemmas atque aurum nobile porcis i Proiicit , & dominum caeli rerumque parentem
Femina avara nimis sceleratos vendit in usus. .
Iudaeus furto laetus nihil abfore credit, Quin iam Christicolas penitus sub tartara mittat. Haud voluit. magicis virus medicarier herbis
Quaerere nec cineres placuit phoenicis adustae. Praerabidive canis spumam , lapidesve sonantes Alitis armigerae , non lumina torVa tu Porum ,
Non anguis pellem Libyci , cervique medullam
82쪽
INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. II. 2
Quaeritat , aut lanes , hominum quae guttura nodis Fregere , estetaeve placet iecur addere lyncis Sed duo , quae vitam tribuunt mortalibus aegris,
Praeparat ad mortem contusaque pulvere miscet, Cor vegetans corpusque Dei. Nox atra replebat
Cimmeriis orbem tenebris, & lumina parcus Demebat Titan evanescentia lunae, Quum liquidos ruit ad sontes crudelis Erynnis. Corda tument rabie, suffusaque sanguine geStat Lumina, pallescunt vultus, terrentque furore: Vasque tenens dextra: Triplici nunc, Cerbere, rictu , Tuque ait, o Phlegethon, ades, Eumenidesque malignae. Inlicite hos latices, rabidos potantibus haustus Virus atrox , luetius & tristia lanera volvant.
Quod si leti seri vis est iam nulla veneni, Nec quidquam Stygii faciunt ad carmina manes, Labere , Virga , polo , tactu quae noxia quondam Sanguine dividui maculasti flumina Nili ,
Et vires ostende tuas , undasque perennes Succo immisce malo , rabidumque immitte surorem. Dixit , sanguineosque oculos post terga retorque Virus sparsit aquis , & nota in tecta recessit. Ceu postquam stimulum depicto corpore vespa
Infixit saevum linquens sub pelle dolorem, Continuo moritura volat: sic hostis abluit Impius , ut mediis potum vitiavit in undis. Ignivomos iam Phoebus equos sublimis agebat,
Quum gravis arentes exurit Syrius agros, oblitaeque hiemis resonant per rura cicadae , Ecce sues , greX magnus , aquas & frigora captat, Illi vix avido potarant ore liquores, Quum susi per saxa volant , per devia tesqua, Grunnituque replent valles , terrentque subulcos Attonitos novitate rei : non landa minaeque Currentes inhibere valent: in celsa seruntur
83쪽
Culmina , seque gravi mittunt per inania lapsu.
Non aliter , si parva licet componere magnis, Quam quum pascentes porcos sub culmine montis Irruere in stagnum daemon violentus adegit Praecipites , terrore vagos , umbrisque paVentes, Permittente Deo , voluit qui compede vinetiam Solvere , & humano surias e corpore pulsas In foedos clausisse sues. Deus optimus idem Fons vitae lucisque parens innoxia fecit
Vasa viris : reserunt plenas humoribus urnas Carmina dulcisona modulantes voce puellae, Nec cuiquam insuso latices nocuere veneno.Quin potius Galli , detecta fraude , furentes
Artificem sceleris lapidum sub monte sepultum
Supplicii exemplum populis liquere suturis.
At socii vertere solum formidine poenae, Atque insperato notissima tecta revisunt Propter aquas , Tagum undosum quibus exit in aequor. Herculeis quidam praecinctam moenibus urbem Festino petieret gradu , quam maximus olim Bamba suae celebrem protendens gentis honorem Muro instauravit pulchro templisque decoris.
Ast alii circum vicina per oppida susi Aedificant , clauduntque sibi vivaria septis, Incumbuntque opibus per furta dolosque parandis. Interea ultores fidei per Iberica regna Iudaeos etiam plectunt, qui pectore nondum Expulerant Mosem , Velitae sed dogmata legis,
Atque Neomenias & Phases festa colebant. Praecipue tamen Isacidas in turpe relapsos Haeresis indicium ferro flammaque severa Insequitur , variisque modis urbs clara Toletum Cinita Tago , flexu triplicis circumdata muri, Feta viris , armisque potens studiisque Minervae.
Hanc Virgo terris sertur magis omnibus urbem
84쪽
INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. II. 27
Incolere , aeternum Virgo quae la ste tonantem
Fovit. & illaesi peperit sine labe pudoris.
Hic templum augustum centum sublime columnis
Pyramidas Memphis superat , Rhodiosque colossos, Paciserique adfectat opes & munera regis Vincere , gemmarumque globos, paterasque micantes Picturas , lances , cochleas , laquearia . postes. Huc genitrix adlapsa Dei sub marmore plantas Pressit & attactu sacravit templa beato, Pastori eximio portans mirabile donum, Eius perpetuos quod defendisset honores Voce pia , fusoque in multa exempla libello. Semper ab EugenI felici tempore nostris Cura Toletanis fuit haec, vestigia Christi Indubitata sequi , divumque accurrere ad aras , Romanamque fidem colere , & submittere sese
Pontificum iussis caelestia sceptra tenentum. Curabant etiam errores expellere longe
Egregii cives , aditusque occludere se ius,
Haereticosque arcere malos , aut urere flammis.
Neve animos sorte . inficerent contagia laeda Iudaici pecoris , sponte admisere Verendos Consilio vitaque patres , quos numine dextro Nuper in Hesperia 'rex & regina crearant, Iudaeo expulso. Sed quis non crederet illos, Qui patrio mansere solo , caligine mentis Discussa Christique sacro iam nomine censos, Perpetuo nostros fore, propositique tenacest Ecce datae fidei immemores propriaeque salutis Conspirant multi, qui quum manantia caelo Pabulas gustassent , Aegypti obsonia quaerunt, Atque iterum impingunt desuetae legis amore. Conveniunt noctis tenebris , ritusque sepultos Ceu postliminio repetunt , faciuntque Parentes , Quae secere sui, quum' lex onerosa manebat,
85쪽
28 ΠIRRONYMI RAMIRI DE RAPTUSabbata sanctificant, non tangunt ore suillam , Exspectantque diu , quem nos Venisse fatemur,
Vt cieto terras, terrisque adiungeret aStra.
Quod postquam excubias sacris Pro rebus agentes Olycere patres, trudunt in vincula sontes: Atque alte prius exstructo de more theatro, Infami quosdam producunt Veste notatos, Quosdam lugentes opera ad fabrilia mittunt, Aut remo 'per transtra iubent agitare triremes, Ut fra sta attenuent diuturno membra labore. Indecores alii portant in vertice mitras, Funiceosque gerunt nexus per colla fluentes, Ad mortemque ruunt. Medio latissima campo
Fit pyra fraxineis ramis atque ilice pinguis,
Arenti folio siccaque intexta genista: Ardet; suppositis facibus circumque supraque, Flamma vorax crepitat, sert fumus ad aethera' nubem. Vruntur trabibus constricta cadavera longis, Ore oculisque ignem totoque e corpore volvunt, Et tabo liquefacto a fluunt , semiustaque fumant. Quale virens truncus gelidae sub tempora biumae Lumen ubi evomuit consumtis Viribus ignis, Paullatim densos spargit per te sta vapores
Donec eum calor in cineres & frusta .rholvit: Vsta rebellantum sic mittunt corpora sursum
Fumiseram nollem , & c um caligine complent. Territus Aetnaeas fugeret Vulcanus in umbras
Iudaeis parcens iam vita & lumine cassis, Contactu ne sorte malo quid labis ab illi
Contraheret , foedaque ignem corrumperet ahra :
Sed 'tris imperium summi, cui sidera parent, '
Continuit , iussitque suas eXpromere Vires Vlciscique rogo scelera , & punire nocentes. Quin etiam pueri balearis verbere fundae Contorquent medios stridentia .saxa per i nes
86쪽
INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. II. 29
Fumantesque petunt geminatis ictibus artus. Qui rebus lapsis Iudaeae mente favebant, Edita quum plebi cernunt eXempla Suorum, Vincula dura , neces , lacrymas , ludibria , casus, Dentibus infrendent, rabidasque seruntur in iras: Sed timor occulto cohibet praecordia motu , Atque graves disten in idonea tempora poenas. In Carpetanis locus est celeberrimus agris, GVARDIA nomen habet muro vallata VetuSto, Frumenti vinique serax, & pinguis olivo: .
ostentat longe pulchram venientibus arcem, Quae quantum aethereas transcendit Vertice nubes, Fundamenta gravi tantum Se Pondere mergunt. . iNon Boreae fiatus , nec aquosi fulmina caeli, . Adsultusve timet Martis . non sentiet aevum,
Cineta decennali non obsidione fatiscet. Si celsas turres spectes , lateque patentes Prospectust, muros & propugnacula, pinnas, Impluvia, & clara radiantes luce fenestras, i lBelligerae nihil esse putes Capitolia Romae. Vrbs haec pontificum quondam parcbat habenis, Sed laeta nunc pace vigens & legibus aequis GVARDIOLAE imperio regitur , quem sancta dederunt
Numina , ut adflictis ferret saecla aurea rebus. .
His sedere locis multi de semine Iudae, Qui quum vidissent torvo spectacula vultu Facta Toletanis , bacchantum more seruntur, Et spumas iaciunt ore , & crudele minantur. Messuras furit ante alios , pedibusque trementem Errabundus humum quatit, & convitia iactat : . In superos , Christum diris & devovet atris. Ergo sic loquitur sociis in tecta vocatis. PQtiae nos segnities , aut quae sermido moratur
Imo in corde latens: glacie cur deside nobis Membr4 ligent, tantumque animam salis instar habemus: - 2 Cor-
87쪽
Corripimur flammis . sparsi toto orbe sugamur, Et sumus insano sa sti iam sabula vulgo , Ludibrium pueris. Quis tot, nisi plumbeus, excors Damna serat, miseramque velit sic degere vitam 3 Formicis sua bilis inest, muresque pusilli Norunt intrepidis expellere morsibus hostem:
Nos vero genus electum , cui militat aether , Cuique alta iratos substernunt aequora fluctus. Perque undas se pandit iter, moriemur inulti Non ita , sed revocate animos viresque potentes, o socii , quas maiores in praelia nostros Exseruisse serunt, Libani quum montis ab umbra Flumen ad Euphratem populos domuere feroces: Ouumque Machabaei fratres, horrentia Martis Fulmina , fregerunt acies currusque superbos Antiochi , pro re , pro vita ac lege Parentum. Nonne gigantaeos conculcavere furores
Hebraei quondam pueri Non semina victrix,
Bethuliae decus , ense ducem iugulavit acuto, lSuspenditque caput , fusosque exterruit hostes Et nos, qui validis hastam torquere lacertis Possumus, Isacidae proles certissima gentis,
Ut mites moriemur oves t nec splendor avorum ,
Nec mala , quae patimur , subdent calcaria nobis, Iusta lacessiti capiamus ut arma , piosque Nostrorum manes serro ulciscamur & igne Quod si tale decus nobis fortuna negabit, Nec iusto ad pugnam liceat nos credere campo, Longe aliud tentemus opus. Iam quaerite raptum E matris gremio puerum , subducite panem Ex ipsis adytis , quem plebs ut numen adorat, Gallicaque in sontes spargamus Vasa Perennes. Dixit: eoque magis placuit sententia cunetis, Quod renovanda Dei mors lamentabilis esset
88쪽
Divorum ut numerum nobis augeret & aras. Mandatur Franco raptus puerilis iniquo , Qui domitare boves & ducere plaustra solebat, Saevus homo , durumque gerens in peetore ferrum, Contemtor superum , periuria fundere suetus, Et versare dolos , pecudesque avertere caulis. Iam pariles Francus cogit sub lora iuvencos, optatum iam carpit iter, solitasque Toletum
Comportat merces , puerum quo nomine quaerat. Dum vehitur currumque citat, crudele volutat Mente scelus , parat & sese tam grandibus ausis. Lux alma hebdomadae currens statione secunda
Belligero sacrata Deo iam lumina terris Grata dabat, vicibusque suis & munere fungens: Ouum lato stat turba soro, populique coact i Emporium celebrant, cernas rude servere vulgus, Et querulas gravido collidi ventre puellas. Hic caepas , acri mercatur & allia morsu, Fictilibus replet ille domum , tenuissima quaerunt Lini pensa nurus : hic sunt emtoribus uvae Solibus arentes , illic venalia pandunt Frumenta agricolae, & prostant suis aspera terga. Quisque foro eXpositas merces , quibus indiget, ambit; Aut emit annonam, longum quae duret in annum, Aut calathos violis, pulvinos, sulcra , tapetas, Calceolos auriga pares, pictiumque galerum Emittat, & rubeo poma insignita colore, Crustula blanda , nuces, pueros quibus ille tenellos Callidus hamatis ceu pisces salleret escis. Intentis oculis vicos & compita lustrat More lupi , qui saeva diu ieiunia passus It redit, & clauso circum insidiatur ovili. Incidit in pueros raptor , dum permeat urbem, Sed timet adspeetias hominum curamque parentum:
Namque hoc stelliseri magnus fabricator Olympi SO
89쪽
Soli CHRISTOPHORO decus immortale reservat.
Is tum , quum medio se serret in aethere Titan, Matrem exspectabat modulantem carmina voce In superum laudes , demti solatia visus. Stat puer augusti lato sub limine templi, Otia Virgo ingressa est caelo delapsa sereno, Di vorum effigies candenti e marmore factas Contemplans vultu tacito , gaudetque beatae Virginis ora tuens , pressumque ad pectora natum. Niratur niveo pendentia fornice SaXa, Artificumque manus , & postes aere rigentes.
Divinos illi per membra adstarat honores Natura , & pulchro flavos in vertice crines, Ad nexusque aptos dederat , lac miscuit ori, Purpureasque rosas lacti , duo lumina lucem Sideris instar habent, Tyrios labra bina colores.
Ardentem cunctis ex se spirabat amorem A capite ad talos totus pulcherrimus imos. Talis erat , ni vana serunt mendacia vates , Aligera in caelum quondam puer alite raptus.
Ingenium praecox illi , rationis & usus Contigit ante diem , roburque virilius annis, Ut sub persona crudelia vulnera ferret, Quamque tulit Christus mortem , grata hostia patri. Haud illo quidquam vidisses mollius umquam, Nec magis ad praTepta sequax , dabat indole pulchrum
Virtutis specimen , roseaque in fronte micabat id puero maius , celeres non teXere curius, Non lapides torquere iuvat, non voce penates Mane serit poscens resono ientacula luctu tSed sacilis matri partus , spes sola Senectae, Duxque benignus erat , mensae & parasitus egentis, Urbis amor, summique ingens iam cura tonantis: Ouum sic letali prole stat carmine Siren . .
Quid puer hie impransus agis i sol altior undas
90쪽
INNOCENTIs MART. GVARD. LIB. II.
Excoquit , & stratis fumant obsonia mensis. Sume nuces, dubia quas possis vincere sorte, dilectarei cape mellis opus, cape mitia poma , Quae nec laesit hiems . vento aut cecidere procaci. Vni Iedla tibi , quando parcissima mater In seram differt frugalia prandia noctem. Si vis calceolos , adsunt; iam tegmine nudos Conde pedes , ornaque caput, frontemque galero, Cui Numida ignivoro plumas ex alite misit,
Ouemque emi tibi , belle puer , dignissime magno λPocula ferre Iovi. mensisque accumbere divum. Si sequeris , meliora dabo . sunt tympana nobis Pulchra domi , celeresque pilia , crepitacula , notae, Est trocus , in gyrum rapido quem turbine verses. Mecum in icetii veni vita fruiture deorum. Dixit. Continuo non aequis passibus insans Adsequitur , ceu quum catulus iam ludere gaudens
Ante fores , spes agricolae . terrorque suturus Altorum nemorum . manibus plausuque sonanti Deceptus trahitur , proiecta & cominus offa , Indeprensa sequens cauti vestigia furis. Successu exsiliens Francus. sub no ste silenti Plaustro imponit onus fulvo Pretiosius auro, .
Matris delitias , atque urbis amabile pignus, Citae primum amplexa est fidei mysteria nostrae, Quaeque per Hesperidum terras . dum bella tonarent.
Alrorumque suror repleret cuneta tumultu, Inter Agarenos mansit purissima ritus,
Sacra colens , Christique piis altaribus haerens. Quam claros tulit illa viros bellique togaeque ,
Quotque patres sacra gestantes honte tiaras, Exemploque graves: tellus quos extera quamvis
Edidit in lucem , potuit sibi iure Toletum Adserere , & propriis adnectere civibus illos, Quos habuit vitaeque duces, clerique magistros.