Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

4 PRAEFATIO adferat Quis enim non admiretur in Toletano regno, qui umbilicus est & velut arx quaedam totius Hispaniae, ubi sanctissimae leges vigent, fides catholica floret, & omnis impietas seVerissime vindicatur , nostris prope temporibus 'homines fuisse tam perditos tamque profligatos, qui easdem propemodum plagas in Christiani nominis dedecus & ignominiam puero innocentissimo incusserint; quibus Christum

seruatorem ac Dominum nostrum adficiense dum & machandum esse censuerunt λ

Enimvero in hac quasi tragoedia adumbratae passionis, non iudicem , qui Pilati pam

tes agar, non Venales testes, non accusatores

improbos desiderabis , non sputa in venustissimam pueri faciem ex putido ore proiecta, nini arundinem pro sceptro dexterae impositam, non coronam peracutis sentibus dolorem capiti imetrorsum adigentem ἱ non claVOs, non lanceam, non crucem denique ipsam tenero Xorpusculo longe imparem, defessse cognoces.Et ut carni

fices illi crudelissimi aliquid suo, quod aiunt,

Marte excogitatum adderent, novum quod

dam, & post hominum memoriam inauditum tormenti genus inveniunt. Divinissimo nam que

62쪽

I Ο. Α S A L E. I . que puero de crucis patibulo suspenso, Viventi adhuc de sentienti pectus gladio resecant ac dilaniant, ut corculum illud sancti Spiritus habutaculum non sine magno doloris sensu evellerent , ut eo in pulverem contuso, per fluvios fontesque disperso , potum corrumperent, &Christianorum genus a stirpe delerent. Qua una re quid dici, aut excogitari potest im

manius λ

Isthaec omnia tam lepidis carminibus & sua sponte fluentibus poeta exsequitur, ut res non narrari, sed ob oculos geri Videatur. Qiram ob rem qui humaniores litteras profitentur, non

solum moneo, sed etiam hortor, ut opus hoc voluminis specie perexiguum, at Sententia rum pondere, carminis maiestate , Verborum

nitore ac elegantia sublime, suis auditoribus praelegant, & ediscendum proponant. Nam praeter quod argumenti novitate lectorem aia liciat, INNOCENTIs pueri tutelaris, divi nostris prope tectis educati, historiam complectitur.i In quo exornando unusquisque nostrum in genii sui nervos debet intendere , quum eius laus, quum sit Hispanus, ad totam quoque Hispaniam pertineat. Imitemur itaque dominum

63쪽

mehercule magnum & incomparabilem, qui nullis sumtibus & labori parcens, non solum illi templum magnificum, & operis pulchritudine & firmitate admirandum construxit, sed coenobium simul perinsigne aedificavit, ubi religiosi piique viri beatissimae Triados servitio

mancipati, INNOCENTIs laudes noctu diuque decantent. Cuius famam, quum apud nos cele bris satis & illustris sit, ad exteras quoque nationes pervadere cupiens, amplissimis praemiis poetam invitavit, ut ad hoc opus sese accingeret , quod bimestri labore perfecit. Fruere igitur, lector optime, praeclaris eius lucubrationibus , & si quid inde voluptatis ac fructus

perceperis, GuARDIOLAE pietati acceptum refer : cuius ego amantissimus, suique & suorum familiaritati maxime obnoxius, ut poema typis mandaretur exoptans, auctorem invitum ac diu reluctantem excitavi , ut cygneum nescio quid & solito dulcius sibi ac

posteris caneret. Vale.

64쪽

HIERONIMI MIRIDE RAPTU INNOCENTIS

MARTYRIS GUARDIENSIS

LIBER I.

Ulagra cano, saevamque necem renovataque Christi Vulnera , & invisae scelus exsecrabile gentis, Quae trucis indomitas effundens pectoris iras Insontem puerum praerupti in vertice montis Compulit exiguo maiorem corpore molem Ferre humeris , tensosque cruci praebere lacertos. Christe. patris virtus , nostrae spes fida salutis, Qui sacros adstas caelesti numine Vates , Ut pueros , aetasque animis in bella puellas Decantent, quae vi la , rotas gladiosque cruentos Sprevere adserta pro relligione parentum :Aethereo mihi corda riga sitientia fluxu , Et tutum coeptos in portum dirige cursus, Vt valeam numeris late vulgare per orbem Infantem , cui pura fides & Martius ardor Concessit vastos prae se ridere Gigantes. Te quoque dum gravibus furaris tempora curis. Et sessas mulces sopitis litibus aures , Ne pigeat nostris vacuas dare lusibus horas, GVARDIOLA , e cuius pendent examine leges et Quique diu profugam Astraeam , caeloque morantem Humanas iterum secisti invisere sedes. Te genus a prima nascentis origene mundi Nobilitat cum sole satum , longaque nepotum Transsussum serie extremos durabit in annos. Musa tuis dat serta comis , tibi praemia virtus Iam maiora parat r te plebs , te curia patrum

Suspicit, & merito venienti adsurgit honore. Et

65쪽

8 . HIERONYMI RAMIRI DE RAPTU

Et te Carolides multis e millibus unum Delegit , cui sacra suae penetralia mentis Panderet , & regni secum molimina ferres. Sunt equidem Hesperiae magno data sceptra Philippo, Et sceptri regale decus : sed cura regcndi

GVARDIOLAM insomnem noctesque diesque fatigat.

Id tamen exsuperat laudum decora alta tuarum , Quod sis sincerae cultor pietatis , & omnes Caelicolas plena thuris venereris acerra. In primis sacer ille puer tua maxima cura est, Quem niveo candore refers , cui templa dicasti Exciso in scopulo Boreae ridentia flatus , Fulminaque , & tacito labentia tempora motu . Nam quamvis nihil usque sinat durare vetustas, Cumque suis magnas convellat maenibus urbes,

Et penetret solidae paullatim in viscera rupis Annoso putresam situ : tamen ista ruentis' is aevi , & sati numquam violata potestas Haud poterit tantum illud opus , tantosque labores Artificum delere , ruat licet aethere ab alto Ore vomens Bammas Titan , & fumida tellus

In cineres abeat : tanto nec tempore posset Stare decus templi, nec saxa evincere mortem

Duro innata iugo . ni sulciat inelita virtus , Famaque Guardiotae sacrae fundamina molis, Guardia quam supplex adeat , votisque frequentet: Dum se praecipiti volvet Vertigine caelum, Et dum templa colet magnus Romana sacerdos. Ergo ades , & iam iam nostris bonus adnue coeptiso pater Aonidum & rerum tutela mearum. Aequoreis postquam stagnasset fluctibus orbis, Et genus humanum salsis periisset, in undis:

Quum iam nec volucres sulcarent aera Pennis, Nec colerent stabula alta serae nam semina rerum, Quae se sponte movent vitali impulsa calore,

66쪽

Vitisator pater ex cellis emittit apertis Pelliquias mundi , faecundo ut perdita latu i

Restituam, & longa genus per saecla propagent. Divisit natis carisque nepotibus Omnes Terrasque tractatusque maris. Huic regna feracis Armeniae curvo rumpenda adsignat aratro:

Sorte Palaestinos illi disterminat agros. oceulti. quidam mittuntur ad ostia Nili, Humentemque alii late dominantur ad Austrum. Sed Tubal Hesperias primus traiecit in oras Argento fetas & venis divitis auri, Laete , oleo pingui , Vinoque ac melle fluentes,

Plena ubi se toto fudisset copia cornu. Namoue aliis natura parens sua munera terris Singula concessit: messes dant Gargara tantum , Hybla rosas mittit, collis ieri Massicus uvas,

Victrices. Epirus equas, pia thura Sabaei: Cuneta tamen gremio selix Hispania gignitIpsa suo populis tribuens alimenta remotis, Ac ' varias telluris opes. Hinc Itala classis Vellera comportat fidos bibitura colores. Hinc musti sibi Belga cados , hinc pondera serrI, Hircinasque vehit, plantas quibus abdat , alutas, Atque solum glaciale premat , salebrasque rigentes. Palladio Baetis stuppam sustentat olivo :Corduba landit equos , tauros Xaram a seroces, Et Tagus evolvit fulvi ramenta metalli, Quae per cribra legas , terra nisi torte beata Maiores auri cupias disquirere Venas:

Bombicum nitido jactat se Murtia filo:

Murtia Maurorum terror , dum vasta tuetur Littora, praedonesque armis ultricibus arcet. Nonne vides quanto decurrant flumine praela Vaccaeis ' quot pascat Anas armenta Per agros,

Balantumque greges t quam longo citria, alios ' .

67쪽

Nedorum lucos palmosa Valentia vincat Et licet hac magnis Hispania di sita terris Flumbus adluitur , Iapidosis montibus illac Cingitur , ut facile cuivis non poSsit adiri: Multi illam populi , multi petiere coloni Vbertate soli caelique salubribus auris Ad laeti. Hesperiam Creta tenuere rellista Curetes , Liberque pater , qui vicerat Indos ,

Et qui frondosae nemora incoluere Zacynthi. In terras etiam Teucer penetravit Iberas Aiacis frater, Graecique. & cautus Ulysses, Dardaniae postquam ceciderunt Pergama Troiae. Armiger huc nigri delatus Memnonis Astur Asturibus nomen secit , Titonia linquens Regna , plagasque novo solis splandore rubentes. Nec non Phoenices , veterique ex Phocide gentes Appulsae occiduis mandarunt semina campis.

Tu quoque Geryonis domitor se licibus intras Auspiciis latos qua pandit Iberia tractus,

Constituisque orbi metas, comitesque relinquis, Qui sub saxosa colerent radice Pyrenem :Massagetae venere truces, Celtaeque Vetustas

Liquerunt sedes. Ad nos quoque Sarmata venit, Persaque Achaemeniis excessit finibus ultro, Potaret dulces ut Iberi fluminis undas. Degeruit Libyam calidas exosus arenas Poenus, & Hesperidum miratus flumina & hortos Posthabuit veteres celsae Carthaginis arces. Duxit & Italicos Hispana in rura colonos Roma potens , thermasque suas, luxuque fluentes Delitias oblita cesit te fertilis agris , Emerita, .& canas Baetis miratur olivas. Vandalus huc , multoque seri post tempore Alani Navibus adscensis secerunt Vela per aequor.

Belligerique Gothi, nostris genus undo superbum

68쪽

Pegibus , haerentes mundi qui margine tenas Sit biecere sibi victricia signa serentes. Sulcarunt Mauri angustae fieta fervida Calpes, Et sceptrum tenuere diu , quod iure tenebat Illicito heul nimium parens Rodericus amori. Sicut apes saltus steriles inamaenaque prata Estugiunt, quaeruntque locos ubi floreat arbos, Rosque maris , lateque thymus distundat odorem; Flumiliaque & placido decurrant murmure sontes.

Vt vacuas dulci distendant nectare cellas: Sic liquere suas populorum examina sedcs Damatas genio tristi , caeloque maligno, Et pulchram Hesperiam quaerunt per saxa , per undas,.. Gens etiam Iudaea plagas dispersa per omnes, Romanus postquam Solymas deleverat arces, Aequa ratque solo , regnis consedit Iberis, Et vellit infelix lolium , setaeque geliis Accrevit , sobolisque ferax se sparsit ubique: Sed non incelebres vicos , non incolit urbes Obscuras , nec humum rastris & vomere trito Exercere placet , nec semina condere sulcis: Pulchrius aedificat , laetos sibi conserit hortos ,

Remque facit quocumque modo: ditescit in horas, Dum ponit miseris duplicato in senore nummos. Furta , doli, fraudes & erant mendacia cordi, Sacrilegumque nefas , atque auri immensa cupido. Illis temporibus Iudaeo impune licebat Vi vere more suo, & Phasem celebrare quotannis. Biblia Rabbini non intellecta docebant, Aureque pendenti voces Synagoga dolosas Ebibit, erroresque amens & somnia discit. Inter Christicolas vanos gens perfida ritus

Propositique tenax adeo servabat , ut olim Marmoreas coleret magno sub Mose tabellas.

Donec iam tandem fidei duo lumina nostrae Ees

69쪽

I2 HIERONYMI RAMIRI DE RAPTU

Enituere' simul rex & regina virago. Alter Aragonii generis decus, inclitus heros Altera . nobilium generata e stirpe Gothorum, Ambo pares aetate , pares. virtutibus ambo. Non hoc coniugium Iuno , non improbus arcu Conciliavit Amor , sed Pax & pacis alumna, Quae dat cuique suum componens legibus orbem. Et Deus omnipotens tam magnos foedere lecti Coniunxit reges . regna ut sociata Vigerent, Quae fuerant disiundia diu , floreret ut alma Relligio , impietasque orco damnata lateret. Numquam alias superum votis atque auspice caelo Tam clari coiere duces in pactoa Hymenaei. Isabella viro dignissima , dignaque summis Imperitare viris tanto sine coniuge caelebs Viveret ; & coniux solus traduceret aevum, Ni talem regni consortem sata dedissent. Illa regit populos, populis dat iura vocatis Ferrandiim quia bella trahunt. Nunc agmina landit Lysiadum , regemque sibi pro dote petentem Castellae sceptrum cogit desistere coeptis, Et volucri remeare fuga. Nunc cuspide frangit Gallorum vires , rabidoque a Fonte repellit et obtinet & pulchras expulsis hostibus arces Parthenopes , partemque sibi desumit utramque Divisi late imperii : namque arma tenenti Invitus dare cuncta solet, qui iusta negabat. Nec sat erat cursum Hadriacas tenuisse per undas , Sulphureisque globis Venetorum impellere riures, occiduas ni tentet aquas, & claustra latentis Oceani rumpat. Te, magna Canaria, serro Ferrandus domat, Sc iustis Teneriphion armis, Victaque regificis accessit Palma tropaeis. Nec non Hesperii divulsa a corpore regni

Ad nostros rediit pinguis Navaria cen

70쪽

INNOCENTIS MART. GVARD. LIB. I. IS

Principis auspiciis , qui inse praebuit hosti Terribilem carumque suis , Turcasque feroces Vicit , & ertremos fama perterruit Afros. Hic firmo pacis connexuit oppida nodo , Ut per rura procul serro insequerentur & igni

Latrones caedi adsuetos & vivere rapto.Quumque diu Granata potens , invictaque bello Coctilibus muris , lati & munimine valli

Relliquias tegeret Maurorum , & sunera nostris Ederet , agglomerans immensae stragis acervos rQuumque urbes flammaque agros popularet adultos, Et raperet pecudes , Vastaret tecta colonis,

Densaque Christiadum vinetis per colla catenis Agmina laurigeri duetaret more triumphi:

Et Zaharam nodia spoliis cepisset onustam, Irrita nubivagis committens laedera ventis :Rex pius & tenero Martem semius ab aevo Dedecus Hespetiae Granatam exscindere prorsus Decrevit, viresque omnes intendere contra. Non animus bello excellens , non strenua virtus Desuit optatis, vultu aut sortuna renidens.

Accipit imperium Tagara , expugnatur Alama, Almeria evulsam Ferrando porrigit herbam, Supplex Losca cadit, collum submittit Alora, Carta ma victa dolet, plorat sua damna Coilium. Nec Malacam tegit undisonum cum fluctibus aequor, Praeruptaeque viae , patitur quae Vulnera, fecit Militibus nostris , illataque damna rependit. Paul: atim Mauri coguntur cedere terra , Extremasque oras linquunt, ac te sta parentum, Et se Granatae malefida in moenia condunt, Vt quum frigida mors , postremus & halitus instat, Quo ruat in tenues corpus mortale favillas , Vitalis calor ardentes diffussus In artus

Sensim exstinctius abit, primum vestigia ερ ambas

SEARCH

MENU NAVIGATION