장음표시 사용
21쪽
Galeacij nomen in diplomatis tantum recipieba tur, cui pauci admodum comites libidinibus d diti adsistebant, qui potius exploratores, quam ministri erant. Hi omnia eius consiliari cogita-.tiones patruo aperiebant nihil praeter quod animum effeminaret, obiectabant. Quibus artibus iuuenilis animus a boni proposito facile dimouebatur. Ita ille quod iam diu affectasset regniim ex sentetia administrabat hic per ignauiam atq;
socordiam ex mala consuetudine in otio aetatem conterebat.Nam quadam velut ostentatione elatus Ludovicus quasi suo ductu suaque virtute ac prudentia res Mediolanenses aliquot annos in ranta rerum conflictione satis prospere successis,sent, eo superbiaevi arrogantiae progrediebatur, ut qui ante mercenariam administrationem longa prece sibi procurasset,& sub alterius nutu de auspicijs victitasset, pari iure se accipi in regni
partem non pateretur, atque cedendum esse non arbitrabatur nepoti ex fratre, quinatus esset antequam pater eam dignitatem aut imperium obtineret. Sibi ex iure primogeniturae eum Ducatum pertinere, quod primus ex patre Duce progenitus fuisset, clam interim ostentabat. Itaque quum iam videret diuersa populorustudia, quibus cognitus esset eius uuimus, praeter externos apparatus , in urbibus ob suspicionem paulatim excitari, qui taciti vel leuem motum expectarent, vel quantulacunque accelerata auxilia, ut ab ad-
22쪽
ministratione deponeretur, etsi plerosque ex potentioribus multa pollicendovi largiendo in partes suas attraxerat, arcesque muniuerat domesticis tamen viribus tot turbinum motus sustinere
posse diffisus, nihil sibi magis conducere existimabat, quam Gallicam potentiam , sine qua, quum omnia ei in Italia suspecta essent, tutus in imperio tunc esse non posset, hosti obiectare. Ita enim externis armis Alson si conatus reprimi posse arbitrabatur. Nihil igitur praetermittere, quod animum Regis impellere maxime videre tur Magnum auri pondus pro militari viatico despondere , ingentem, validam classem ad tantum bellum necessariam ex omni mari Ligustico collectam polliceri Nouas legationes ad diuersos diuersarum regionum principes suscipere, cum quibus vel societas coeunda vel foedus percutiendum pro tempore esset vetustissimas tabulas tunc Genua repertas ostentare, quibus
contineretur, Neapolitanum regnum Francorum Regibus succesbrio iure deberi Plerosque ex regni primoribuo, quos Alsons infensos, aut nouarum rerum studiosos esse sciebat, magnis pollicitationibus sollicitatos acciuerat, qui Regem supplices adirent, toleratam diu ac perpessam sub tyrannis miseram & calamitosam fortunam collachrimantes se&sita, si in immanem tyrannum arma moueret, sponte offerrent: pecunias praeterea quantas potest congerit. Omn
23쪽
DE. ET PED. CAROLI VI'. naues triremes, quibus Genuenses vltro citro-
que mercibus uterentur, Genuae collectas conducit, omnia expromissa accurate expedit. Etiam rumor percrebuerat Regem breui cum ingenti exercitu in Italiam descensurum, atque in Alsensum terra marique ducturum. Accelerandum enim Ludovicus esse arbitrabatur, interim fama perterrendum hostem, ne anteqssam Carolus cum copiis descedisset, noui aliqui motus in Italia contra se excitarentur, qui non ita facile eius aduentu reprimi posse videbantur, ni
si se prius imperio abdicasset quippe quod suspi
caretur optimum Regem, si cum nepote in apertum certameniquod alias futurum erat de summa rerum descendisset, illius partes potius, quam sua sponte suscepturum siue quod ei arctane-- cessitudine deuinctus esset&aequalis; sive quod ita benigno diceretur animo, qui neminem per fraudem regno ejici pateretur. Addebat itaque Alfonsum huius rei fama perculsum non paruas copias citra Apenninum in agrum Ferrariensem subserdinando filio iam trai portasse quae iter accelerarent ad occludendos Alpium aditus, nisi obviarexuta ut potius extra regni fines belli fortuna periclitaretur siue quod uis parum fideret: siue quod id aliena ditione commodius geli posse arbitraretur Se hactenusto. Galeacium nepO tem in partes suas continuisse; vereri,si disseratur, ne prece uxoris, ut est natura iuuenum facilis, a
24쪽
i NEAP. REGN. LIB. I. sproposito dimoueatur, caeterosque Italiae principes aut spe , aut metu in partes suas trahat: esse ad eam rem conficiendam destinatos ad singulos legatos. Videret ne cunctatione irriti apparatus fierent. Constantem iam esse in omni terra Italia famam de eius in Neapolitanum regnum expeditione. Quae si omitteretur non sine ignominia id fieri posse si suscipienda esset , accelc- randum esse ne intercessione temporis vires hostium augeri possent omni Mediolani &Genuae parata pro eo esses modo in Italiam descendere festinaret. His aut similibus Carolus com motus, etsi constituerat bellum aduersus Alfonsum mouere, ne animo inferior maioribus suis Videretur, nisi recuperato regno fines impertiad extremas Italiae oras protraheret consilio tamen primorum totius Galliae conuocato sententias exquirere coepit ut quod communibus auspi-chs gerendum esset, omnium sententij comprobaretur. Quo in consilio quum multa in utramque partem adducerent vicit tandem ea pars quae expeditionem in Alsensum parandam esse censebat. Non enim omittendam tam opportunam belli gerendi oblatam occasonem aiebant; tum maxime quum omnia in Gallia quieta eL sent. Non esse tot duces, tot milites, qui hactenus in bellis versati fuissent,deliciis Mignauia absumedos Aliquid deesse tot victorijs,li reliquam
aetatem in otio voluptatibus dediti contererent.
25쪽
Non parua esse, quae a Ludovico S rtia offerri dicerentur; qui veluti claustra Italia adeuntibus patefacere posset. Licere quae per vim ab hoste
occupata detinerentur, vi Marmis recuperare.
Id saepe superiores Reges attentasse sed vel domesticis discordijs, aut finitimorum vexationibus distractos; aut eorum qui regnum tenerent, blanditijs delinitos rem imperfectam reliquisse. Nullam iustiorem belli indicendi causam inueniri posse, quam quae non pro dilatandis imperqfinibus cupidine dominandi, sed quae pro recuperandis a grassatore ablatis excitaret. Non referre quὀd tanto locorum interuallo a finibus Galliae distaret Neapolitanum regnum, in extremis Italiae collocatum: quum in eo plures sint ex Gallia oriundi principes, non paruae ubique nobilium familiae quibus gratius accidere posset nihil, quam aduentus Gallici exercitus quo velut a parente expulsa tyrannide in pristinam libertatem restituerentur. Imo ver,cum senserint Gallicas copias Alpes transcendisse, ita omnes regnicolas ab Alfonso ultro desectiiros, ut
cogatur ante earum aduentum relicto regno fh-gam parare. Domesticis armis, non externis aut
Gallicis bellum conficiendum. Si Alpium accolae, si Longobardi, si Genuenses, ut ferebatur, a Rege starent, caeteros Italiae populos non repugnaturos, quin terra marique oppugnari posset Alsensus. Nec tanti esse Hetruscorum4 summi
26쪽
Pontificis potentiam , ut tantillum tantos exe citus remorari possent qui cum senserint se aliqua ex parte urgeri, ne aliena causa iacturam faciant, illico cedent suisque ipsi, non alie nis rebus consulere festinabunt. Itaque liberos aditus aut vi, aut gratia facile relicturos. Qisi ex Gallia exercitus in Italiam descendissent alias, parua etiam manu, semper primo impetu victores fuisse.Quod si postea prostrati aut deleti fuis sent, id incuria ducum, aut eorum quibus credidissent, accidisses non adfuisse ipso Reges non quorum res gerebatues sed conductitios imperatores, quorum discordia res attriuisset. Hoc Alexandrinam cladem Mapud Genuam, in Sicilia acceptam demostrare Meminissent Gallicum equitatum tanti roboris esse,tantaque ca
teris Virtute praestare, ut nulli unquam cesserit: peditatum nunc adesse ubique o Dustissimum. Quis melior iaculo &gladio, Vascone balistis, Vocontio Zarcuri bipenni Normanoὶ framea scorpionibus, Helvetion Non scribenda esse nouas legiones omnes veteranas laborum patientissimas, belli scientissimas integras esse paucos proximis bellis desideratos quae numerosic simum, validissimum quemque exercitum Profligare, aut atterere possent qui superioribus victorijs gloria, honore accenta, alias superaddere summo studio efflagitarent. Non. . esse interim tempus frustra contentionibus a
27쪽
terendum sed properandum dum omnia bello necessaria, occasio, vires, otium, ac rerum copia ubertim suppeditarent. His Princi pum animi accensi in sententiamRegis stequentes descendere, ut in Alsensum duceretur etsi
plerique a suis urbibus ad id missi, ratores di
1uadere conabantur. Iussit itaque Carolus omnes duces milites suos e stationibus educere, in a mis paratos habere ac Italiam versus agminatim viam ingredi pedites ex Vasconibus, Normanis, Attrebatibus, ac Helveth ad multa millia conscripti. Caeteri necessarij ad tantam expeditionem apparatus in dies maiore cura accelerabantur Missi interim legati ad Ferdinandum Aragonium Regem, Mitem ad Henricum A glorum Regem septimum,ad caeterosque finitimos principes, cum quibus vel antiqua foedera
firmarent, vel noua percuterent: ne aliqui, dun ad remotam expeditionem cum maiore parte
copiarum proficiscitur, eius fines defensore ac praesidijs suis spoliatos ingredi tentarent Hispano Regi Rusilio cum Parpiniaco restituitur siue quod ita ut rumor erat MLudovicus pater Carolo moriens mandauerat, siue quod eo munere
sibi Ferdinandum aduersus Alsensium conciliare posse Carolus maxime confidebat Sabau 'dienses ut Regilexercitus per eorum fines transirent libere permiseri modo ab iniurijs subdito . rum: maleficijs abstinerent Electi magnae au .
28쪽
IN NE A P. REGNA LIB. I. 7ctoritatis viri, qui transeuntibus copijs loca partirentur, Ut commodius hospitari possent, commeatu ubique abundarent. Legionibus itaque ex omnibus hybernis ad fines Lugdunensium aduocatis, Carolus eo profectus est, ibique
exercitum lustrauit Ioannem Borboniorum ducem sororium toti Galliae presecit, Ludovi- cum Aurelianensium item ducem cum quingentis catafractis militibus, mille sagittassis equitibus,decem millibus peditum,qui classe Genuae parata imponerentur, praemisit. Caeterae copiae cum tormentis munitionibus, quum Alpes transcendissent, ipse tantum itineris faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat. Vbi vero Taurini de eius aduentu renunciatum est, aliquot e primoribus patrum a Blancha designantur, qui
Carolum Alpibus appropinquantem magnifice&laute in omnibus oppidis & castellis exciperent, Taurinumque deducerent inter quos
Sebastianus Ferrerius quaestorum praefectus non parua ex Sub-alpinis proceribus potentiae, apud Blancham auctoritatis, cuius consilio prudentia res pupilli plurimum administrabantur, principatium obtinebat Exceptus est Caroli aduentus ab omnibus oppidanis sicivibus incredibili honore atque obseruantia. Quo enim primum aduentare nuntiabatur, nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum,itinerum, lom
29쪽
corumque omnium, qua is transiturus erat, e cogitari posset cum liberis omnis fere multi ludo obuiam procedebat. Tanta erat visendi Regem apud omnes cupiditas, apud potentiores excipiendi cultus & magnificentia Quum omnes Alpinas & submontanas regiones eo honore atque amore Carolus percurrisset iustis iti- neribus, ad postremum Augustum anno ccccxCIDI. a Natiuitate Saluatoris supra millesimum Astam peruenit. Ibi Ferrariensium Dux de Ludovicus Stortia cum plerisque alijs Italiae regulis ei prestὁ obuiam adfuere Interea Ludovicus Aurelianensium Dux quem Genuae classi praepositum diximus, per exploratores tu tios certior factus eos pedites, qui in agro Pisano scripti erant, Neapolitanam classem, quae apud
Liburnum iam dii nihil mouerat, iam constem disse, statim coniectari coepit eam contra separari: quum satis constaret duces Genuenses esse. iampridem Orientalemoram clam sollicitas. se, ut eorum partes sequeretur. Is itaque intentius vigilare; hostium consilia per exploratoresstequentilis perscrutari, omnia per eam oram praesidia augere tela mittere, munitionibus ac
omni commeatu oppidari castella firmare, in urbe quoque circa littus excubias disponeret non quod vis aliqua aperta timeretur i, sed ut ab insidijs omnia tuta essent Militem e stationibus ad se vocatum in armis pro urbe esse iubet ac
30쪽
IN NE A P. REGN. LIB. I. gnautas classem structam garatamque habere, ut hostem terra maritque, si moueret, aggredi possent. Dum haec Genuae a Ludovico gererentur pararenturque, per ignes ex promontorijs depositos signa edita classem aduentare, moxque
praecipites per dispositos equos nunti retulere eam in sinum Rapalli iam declinasse quod vi cus ille praesidio Ioannis Ludovici Flisci munitus sollim teneretur, cuius frater Ibletus Alfonsi classem ductitabat. Ibi expositis omnibus in terram cophs, quietis accolis, quasi nihil tale timerent, siue quod Ibleti auctoritate .praesentia deterriti portas occludere non auderent, intra oppidum duces cum omni exercitu se receperui; ad que communire summo studio conabantur. Inde paruis lembulis ad explorandum ut credi tum est)Rechum usque processerunt ubi frustra tentatis, qui suae factionis erant,ut arma caperent, iterum Rapallum redierundi Classis in altum se recepit. Interea Genuae nec magno tinmultu parata classe,& militibus arma expedire iussis Ludovicus postero die in hostem terra ma-
chiosis incitarentur Octauo igitur Idus Septembris in ipso crepusculo signa canere, classem vela dare fauentibus ventis, leniter tamen stantibus, iubet Terrestre agmen paulo post incedere Classi praeerat ipse Dux Aurelianensium Am