장음표시 사용
41쪽
atque armis occupatum imperium sibi Imperiali auctoritate ac priuilegio perpetuo firmatum iri existimabat. Itaque Maximiliani decreto A chidux appellatus, eo superbia atque arroga
tiae processit, ut omnia in dies miscere ac perturbare audacius conaretur. Nam Genuenses monet ut legatos ad Carolum mittant, qui SarraZanam caeteraque castella, quae antea cnuensium ditionis fuissent, repetant. Ipse etiam perorat res a Carolo, qui iam tum Florentiam tenebat, nam eam urbem dirutis, qua incedendum erat, moenibus cum omnibus copiis instructa acie in gressus erat se rerum Pisanarum ac Florentinarum administrationi praefici exposcebat. Quae ubi a Rege obstinate sibi denegari animaduertit; nolebat enim Carolus quempiam suo iure sine cognitione priuare, nec par effe videbatur vi Florentinos, qui facile cessissent, alterius pote stati summitteret; statim omnes Italiae principes in Carolum concitare coepit, inquiens quod in Italiam descendisset, ut eam omnem libidine dominandi subigeret, ac tributariam sibi faceret, aut depopulareturvi funditus euerteret, nedum Neapolitanum regnum recuperaret. Hoc
suo periculo deprehendisse, ac exploratum habere quana auida gens esset imperis cuiuscaust- nullum ius seruaret. Sibi vi cemensibus . qui- omnia pro militari viatico ac auxiliatos copia hactenus abunde subminist illam, cillustra Iet
42쪽
hae aduenienti terra marsque aperuissent, classem instructam iamdiu cum maxima totius Reipub iactura pro eo inportu continuissent,d tam fidem non seruasse: imo castella pleraque oppida vi aut dolo capta diripuisse ' nonnulla etiant munitionibus impraesentiarum obtinere, mutuam datam pecuniam abiurare non ut socios, aut amicos sed pro seruis ac dedititiis habere. Id esse consilium Caroli, ut quos com iunctos superare posse distideret, hos omnes in varias ac diuersas partes, contrariaque studia distractos facilius opprimeret. Iam paratum esse iugum , quo Italia omnis summitteretur, nisi statim totis viribus occurrerent. Se voluisse in regnum cum omnibus copiis traducere ut omni
praesidio spoliatum Mediolanensum imperium
Aurelianensium Duxta tergo relictus nemine repugnante occuparet. Quod ubi deprehendisset uisi timens se cum omni exercitu Mediolanum recepisse ut quoquo modo integris rebus consuleret. Itaque omnes sollicitare, peruertere singulos, hortarisque coepit ut immi nentem ruinam ab eorum capitibus omni conatu auertere procurarent. Non sine causa fieri, ut recuperato Neapolitano regno laeuietis Longobardis, caetera Italia loca imperio dignitateque spoliarentur. His commoti talia Principes, siue quod sibi&rebus suisitietimerent,aiue quod nollent externum iotentiissimum
43쪽
Regem in Italiae finibus imperium sibi quaerere,ptieter Sabaudienses, Salutio ac Monsferratenses, qui datam fidem sine causa violandam esse non arbitrabantur, ut arma in Regem pararemtur vltro coniurarunt. Et plerasque ciuitates, quae ad Caroli amicitiam accesserant, deficere fama rei permotae clam moliebantur. Fidem igitur omnibus interponere iusiurandum poscere, ut quae esse ex usu Italiae cognouissent, comm
ni confilio administrarent. Haec a comptiuibus delata cum Carolus cognouisset, rebu Florentiae compositis, Nam maximis potest itineribus Senas peruenit ut fines regni priusquam alij conuentus in Italia fierent, inuadere posset. Interea legatos ad Alexandrum summum Pontificem mittit, cuius legationis Philippus deS, baudia ex illustrissimc peruetusta Ducum familia ortus principatum obtinebar,qui dicerent se in Italiam cum ingenti exercitu descendisse eo consilio, ut Neapolitanum regnum succeiasorio iure sibi debitum vindicaret nec sibi in animo esse quempiam maleficio aut iniuria a ficere, modo iter ad fines regni facere liberum liceret. Sibi iter per urbem faciendum esse, propterea quod nullum aliud commodius h
beret Rogare, eius voluntate id facere liceat.
Non decere summum Pontificem, qui Christianis principibus contedentibus disceptator con- rouersiarum esse deberet, ut ab armis discede-
44쪽
. IN NE A P. REGN. VIAE. I. II
rent, cuiuspiam gratia aut amicitia in alios concitari. Existimaret se a maioribus suis non degenerasse, qui merito Christianissimi nuncupati sunt, quum nihil magis cupiat quam Christia-nem religionem augere,&Apostolicam sedem
quam maxime venerari. Non tanti esse faciendum Alfonsum tyrannum, ut sibi tam iniuste iter, quod alias ferrori armis aperiendum esseta occludere conaretur. Haec ubi accepit Alexander conuocatis in consistorium patribus, siue quod memoria tenebat Alfonsum, latus patrem Ferdinandum Romanam Ecclesiam continuis perturbationibus hactenus agitasse, siue quod tutum esse non putabat contra potentissimum Regem partes eius suscipere, qui proceres di populos regni iamdiu infensos haberet, hortante maxime Ascaniorifortia Cardinali etsi non deerant qui Alsensianas partes acerrime tuerentur, non repugnandum Carolo , sed concedendum esse decernit Ardinando igitur iubet, ut urbe Roma cum omni exercitu disced rei tametsi ibi velut castra ei metari hactenus permiserat, ut Carolum Pontificia auctoritate deterritum ab incoepta expeditione retraheret: sbi tamen in animo non esse,quum Carolus pertinacissime in eum infestis signis ducere perseueraret, nec Jonge cum copiis abesset, ut in urbe decertarent ac confligerent, quod sine maxi- movi totius R. Ecclesiae detrimento id fieri non
45쪽
posset. Oportere summum Pontificem pro coinmuni Christianorum salute ex officio inpostolicae sedis auctoritate inter Principes contem dentes medium&velut parentem optimum esse , non partium fautorem. Si uterque ab armis discederet, de controuersiis, ut iustum pastorem decet, se cogniturum. Quod si bello decernendum esse ex re arbitrarentur, alibi quam Romae, quae esset communis omnium patria, praesium comitterent. Cognito Alexandri Pon . tificis decreto Ferdinandus cum omnibus copiis itinere duorum dierum in sanctum Germanum, primum oppidum in finibus regni, non longe a Liri fluuio communitum se recepit eo consilio, ut inter angustas fauces, quibus iter in Campanos®num pater, aduenienti Gallico militi commodius repugnaret. Interim Carolus ab oratoribus de Ferdinandi ab urbe discessu certior factus, consectis per Senensium fines itineribus, Romam citatis agminibus ire contendit. Quo ubi appropinquatum est, etsi aliquamdiu reluctatus Alexander, ne cum omniabus copiis urbem mirare , quod in tam diuer
sa militum multitudine ab iniuriis Haleficib
vix temperari posset ne tamen maiore distrimine res agitarentur,si viri armis,quod alias, cesse erat , prohibere conaretur, quum Carolus instructa acie pertinacissime irrumpere festina
ret, permisit etsi inuitus,ut militi in urbe hospi-
46쪽
tia finirentur. Ipse in arcem S. Angeli indu bundus se recepit Carolus igitur Romam ingressus, dispositis per urbem praesidiis, ne ali tritumultus ex improuiso in se concitarentur m
xime intentus esse, ut alienatum Pontificem sibi reconciliaret Nee abeundum sibi ab urbo arbitrabatur, donec Alexander deposito metu aut odio in Vaticanum ad aedem D. Petri rediisse, ibique copiam sui palam fecisset, persectaque re diuina secum laedera pacemque firmasset. Nam aliquod dies, velut positis castris in aedibus D. Marci evi praetorianis cohortibus fuit. Frequentastitaque oratores mittere, qui vel timentem, veriratum Pontificem pacarent, aut bono animo esse hortarentur, ab eoque pauorem excuterdui moenim sibi in animo esse Pontificiam auctoritatem in aliquo per se talam iri. Hoc solum petere, ut eius bona gratia liceret sibi regnum vindicare. Nec aegre ferendum esse quod urbem cum omni exercita ingredi voluerit, quum id non fecisset, ut ei iniuriam in ferret, sed ut omnia sibi tuta essent aduersus tam
tropinquum hostem cui quum hospitia in ure permisisset, non videre cur sibi deneganda essent. Animaduerteret Alfonsum non esse sibi praeferendum, qui nihil sanctius duceret, quam maiorum suorum instituto Romanae Ecclesiae iura propagare. Interea urbis facies immutata
miseranda videbatur,4 rapinis &cide inuito
47쪽
Rege omnia foedari, bona ciuium diripi, Pontificis potestas cessare, plerique furore quodam omnia pro arbitrio regebant, ut quisque vel ubcisci, vel depraedari constituerat, grassabatur: adeo mali licentia vagabatur, bonos pavor trepidatio passim inuaserat. . . .
48쪽
LIBER SECUN D VI.: Aram et in anceps humanarum rati rerum conditio plerosque mortalium in eam sententiam facile traxit, Vt omnia fortuna & casi-
aerata bus regi arbitrarentur nec quIc
quam in homine virtutis, siue ad prudentiam, siue ad fortitudinem, siue ad temperantiam, siue ad iustitiam respexeris, inesse, quo illius impetus& vires commode vitari possent. Tantum fortianae in his infimis tutis esse dijudicabant, ut agitari omnia ac misceri, Malia alio pro arbitrio transferri eius vi atque unpulsi pro iconstanti habirent. At mihim quidem singula diligentilas contra mebum Eputanti, illud in primis visum est certissimum in mamis E
49쪽
hominis positum esse qualem sibi fortunam ut
ille ait dormare malit nec eum egere fortuna:
nec magis regi casibus, quam ipse resa casus.
Tum demum omnia quae accidunt hue prospera, siue aduersa recto Dei iudicio ad puniendum, aut emendandum, aut ad remunerandum prouenire. Quod alibi cum de ea perdissicili, knondum satis explicata quaestione disputaremus, quare mala bonis, & Dona malis accidunt, satis abunde, ut potui, comprobauimus. Nam in omni cuiusvis facinoris negotio, siue in bello, siue in pace prosilientes causas inuenies, qui bus posteaquam euenerit, ita fieri debuisse facile deprehendes. In alio enim vigilantiam, in alio solertiam extolles hic callidus, aut vaserac astutus ille hebes atque ignauus nuncupabitur hic bonis artibus, ille fraude&dolo gloriam quaerere contendet ita diuersa quidem via bonus, malus ad unum finem peruenire nitui tur: sed illi laus, huic vituperium ac ignominia debetur. Vbi laboreis virtutis via quis ad honestas diuitias, aut iustum imperium graditur, omnia ei prospere succedunt. Contra vero qui pernic1otis libidinibus dediti per iscordiam,ctim aetas fere defluxerit, probitatem caeteras , , virtutes abjiciunt, siue capti prauis cupiditatis bus ad inertiam &volaptates corporis deserim runt. Nec impij, qui violenta exercent imperia,
50쪽
IN NE A P. REGN. 4 In II. 8 diuitiasque ad malos usus conuertunt, num .
quemque sine discrimine vexationibus exagitantes ac omnia pro arbitrio promiscue misicentes, dum corruunt, sertunam habent ullam quam merito incusere possint quum eorum nefanda scelera omnes in se cocitauerint, suae ruinae causam sibi ipsi praebuerint. Et qui parua manu ingentes exercitus fuderunt,&qui numerosissimis copiis deuicti hostibus cesserunt, non remotiores, aut extra se causas relinquunt, quare illi victores, hi superati fiterint. Illorum stratagema virtus, scientia, prudentia, industria, consilium, rei bene gerendae temporis dociopportunitat horum ignauia, desidi, imprudentia, trepidatio, discordia imperitia tem ritas, rerum difficultas statim lavriuntur, quibus ita rem geri oportuisse dijudices. Qui diuitias cumulant, aut supra modum seruant, sol mus parcos aut avaros, solertes, diligentes, industrios appellare qui vero proflindunt, inopia premuntur, luxuriosi, prodigi, desides, inertes ignauaq; dignoscuntur ut nullum negotium quare ita gestum sit, praeter fortunam casus sui auctoris causa careat. Sed ad inceptum
zonteramus,quae Vicillitudo rerum, quas
deinceps sequentibus libris carptim scripturus sum, quam iliquidissimis exemplis demonstrabit. Dum igitur e Romae ita perturbate ge-