장음표시 사용
31쪽
tonius Maria Sanseuctinus cum terrestribus eo phs,&Jo Adurnius haud procul ab hoste eadem die apud Rechum consederunt Classis tardius
processit ut aegre leuibus vetis postero die onerariae naues in sinum Rapalli penetrare potuerint Neapolitana classis, quae nusquam postea conspecta, ea die in conspectu erat, ut aegre ferre stomachareturque Ludovicus, quod eam tam propinquam ob maris malaciam & ventorum, imo aurae potius lenitatem inseqiii non posset. Interim qui Rapalli erant molem veriti intra vicum, quem fossa claustrisque cinxerant, se continebant, ut cum hoste eruptione facta congredi vi intra munimenta, si vis aliqua inferretur, sese tueri possent. Erat natalis Mariae Virginis, dies ibat in noctem, cum Alfonsiani milites ex oppido erumpentes Ludovici terrestres copias appropinquantes sublato ingenti clamore inuadunt. His Helvetiorum cohors paulatim occurrit quae praelio tentato ad primum certamen aliquantulum repulsa , maiore postea impetu in hostem immissa praelium acrius commisit Classis Regia interim quam maxime potuit , ad littus applic uit si ex nauibus in
terram ac In hostes tormenta excuteret. Et a tergo iam aduentabat Io Ludovicus Fliscus cum peditibus circiter quin entis sustinuere impetum Alfonsiani impigre,& diutius sustinuissent, nisi repente suborta trepidatio esset, ne undique
32쪽
circumuenirentur. Quum enim classem littori instare, & caeteras copias veluti expansis alis circumfundi intuerentur, omita praelio ad fugam versi sese pars ad proximos montes, pars in sylvas praecipiti fuga receperunt.In eo praelio, quod Mngavi nox diremit, ex hostibus circiter quingenti cecidere, multis vulneratis, plurib captis, inter quos Fregosinus &Rolandius Fregosius, de item Iulius Visinus hic aduo Ludovicum , illi ad Aurelianensium Ducem deducti magno honore habiti adeo ut non captiui , sed hospites viderentur. Ibletus cum plerisque aliis belli ducibus per fugam elapsus in Hetruriam ad reliquas . Alfonsi copias proficiscitur. Quaequum intellexissent iam amissam classem,&maritimos exer
citus profligatos, omniaque in Hetruseis metu ac Nij
terrore tantae cladis concussa suspecta esse, ad suam regnique tuitionem acccleratis agminibus se recipere contendunt. Postridie cum illuxisset,
qui in sylvis se abdiderant, conquisiti, ad unum inuenti spoliati; praeterea inuiolati dimissi sunt: vicum nemine repugnante ingressi Helveth, quasi hostium esset, diripuerunt. Quod non
paruum Genuae tumultum cocitauit. Nam cum
Helueti ingentem praedam in oculis Genuensium, tanquam iure belli captam, in urbem referrent, tanta repente indignatio circa littusvi in portu ortaest, quod iniquo animo ferrent ami
33쪽
steterat, spolia eripere, heluctantibus vim inferre coeperint. Ad eum itaque tumultum cum magnus hominum concursus undique fieret, in vulgusque ibidem editae voces essent, Helvetios trucidare Genuenses, confestim ad arma conclamatum est, clausae ubique tabernae tota passim
urbe, Helueti rerum ignari, qui disgregatim
descenderant, aut in urbem redierant , tanquam hostes trucidabantur plerique in tanto populari furore ab optimis ciuibus quoquomodo erepti occultabantur. Interea qui ex Rapallo agminatim redibant, cognito Genuae in suos excitato tumultu, acceptis statim armis instructi adsigna quisque sua sese recipiunt, in urbem acies conuertunt, ut suis succurrerent, & impie occisorum necem ulciscerentur. Sed accepto a Ludovico nuntio, quem paruo lembo factus certior de eorum in Genuenses animo, confestim praemiserat me ulterius progrederentur, sedatoque Genuae per eos qui praeerant, tumultu, quum plebem arma deponere coegissent, non longe a Genua duobus millibus passuum coseder iDiq; velut castra posuere, donec renuntiatum est omnia Genuae quieta esse Ducem Aurelianensium in urbem magno procerum&ciuium comitatu
ex classe, domiimq; honorifice deductum. Nam ea die classis tota supra portum in ancoris stetit; quod Ludovicus seditionis causam ignoraret, nolletque militem in amicos & belli socios emit-
34쪽
tere, donec certior factus esset, quo consilio id Genuenses attentassent. Et ob id terrestres Helvetiorum copias, ut supra demonstrauimus, in Genuam mouetes, supersistere iussit.Qui tumultus causa fuerant, postridie quam Ludovicus urbem ingressiis est, de duobus tantum supplicium ceptum caeteri clementia dimissi. Non abs re estὸ imo operae pretium me facturum exi stimavi, si paucis hoc loco recensuero quae quot in portu extra Genuae in ancoris pro Rege naues essent. Tanta enim&tam valida classis suit, quantam maiorum nostrorum nulla aetas vidit unquam. Conductae erant onerariae naues duodecim, pergrandes quidem constitutis in eis equitijs ac praesepibus, quae equos MDxcv acciperent minores naues, quae Barchae vulgo ap- Pellantur xxm, in quibus equi DLx imponi commode poterant Galeoni ita vulgus appellat xvri quibus vehi poterant equi j xx. Minora nauigia D Lxxx equorum capacia triremis oneraria equos centum captura agiles triremes xxx,
inter quas Regia una maior aliquantum, miro profecto ingenio aedificata, .Regio ornatucoposita Totam classem, quam item conscensura erant ad decem peditum millia, praeter eos
equites, quos recensuimus, cxxvi nauibuSconstasse comperimus si iuncta suisset, cuique vel magnae classi formidolosa esse facile potuerit. Interea Carolus certior factus de suorum ad Ra-
35쪽
pallum victoria, ac Alfonsianae classis fugaci
multuq Genua suborto, ac repente sedato; etsi constituerat omnem exercitum terra Neapolim
deducere optimum tamen ratus si classis Genuae instructa contineretur, ne ab alio interim in se conduci posset magistris ac ductoribus nauium effagitantibus missionem aut abeundi comme tum facere recusauit. Itaque persolutis in duos mentes futuros stipendij solidam classem, praeter unam tantum onerariam, quae ex Siciliarecens superuenera. exaggeratis multorum dierum precibus diuectandis ex negotiatione mercimoni j permissam Genuae interim hyemare
iussit. Et iam verebatur ne in se ex Hispania ali-liqua classis pararetur, quod crebri rumores spargerenxur Hispanum ab Aleaeandro VI. Pontifice sollicitatum, in fide non permansurum Cui accedebat, quod ex antiqua Megum illustri Hispaniae Aragonia familia Alfonsus originem
tra ret Exercitum igitur citatis agminibus per Hetruriam accelerare iubet , ut regnum, priusquam noui aliqui in se apparatus fierent, recuperare posset. Ipse cum Praetorianis militibus ac proceribus Papiam ad Io Galeacium, qui tunc aduersia valetudine, qua intabescente paucis diebus post decessit, grauiter laborabat ita erat humanissimus diuerties cumque is quereretura aegre ferret, quod non satis officio suo facere potuisset, quum obuiam propter morbum non
36쪽
prodiisset, nec aliquid de more, quod omnia
penes patruum essent, obtulisset se tamen li- heros quasi lachrimans offerret hortatus ut bono esset animo, curaretq; valetudinem pollicendo eius talior urationem in regressu se habiturum, torque, quem humeris magni auri ponderis gestabat, eum alacriter donauit. Inde Placentiam profectus est. Interim qui primos ordianes ducebant, cum iuga Apenninicum maiore parte copiarum iam transcendissent, optimum rati si ante aduentum Caroli, quaedam castella, quae a Florentinis erant in finibus Genuensium, arte , loco, munitionibus satis firma, reciperentur, aut quoquo modo vi expugnarentur, ad eorum oppugnationem summo studio cona tuque contendunt. Et Florentinum , si his locis amoueretur, quod Lucenses intercederent facile cessurum arbitrabantur, nihilque obstare quin liber per omnem Hetruriam aditus pateret Sarragana itaque & Sarraetanellum, qua arces primae in finibus hostium occurrerant, quibus Petrus Medices cum valido praesidio praeerat, cum crebris tormentis quaterentur siue quod Petrus aduersiam pactionum Florentiae factionem, quae tunc magis poterat, manu Regia se posse opprimere arbitrabatur siue quod tanti exercitus
molem sine subsidio diutius sustinere posse diffidebat, deditione facta a nostris recipiuntur.Idem
qui in Petra-sancta, Mad portum Liburni infra
37쪽
Lunam in praesidiis erant, fecere Pisani se item Carolo dedidere; qui libertati postea restituti,
nulla vi a Florentinis subigi unquam potuerunt. His rebus perterriti Florentini legatos ad Carolum, qui iam Pontremulum descenderat, sui purgandi gratia misere, qui dicerent se contra eum arma non sumpsisse, ut Alfons partes sequerentur, sed ut ab incursionibus militum omnia tuta serent nec in animo habere ei velle quoquo modo aditus occludere, quos liberos Alron- uanis militibus reliquissent. Se obsides, si dubitaret, daturos,& im perata omnia vltro facturos rogare solum obtestari ut militem ab iniuriis maleficio contineret. His Carolus, etsi animaduertebat,nos ex omnibus Florentinos esse,
qui nihil earum rerum facerent, quas pollicerentur, nisi coacti quod istu potius quam gratia talia ostentarent: respondit tamen, eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res, quas Offerrent, sponte facturos prorsus confideret. Se autem in Italiam descendisse, non ut quempiam iniuria assiceret, sed ut Neapolitanum regnum sibi debitum ab hostili manu vindicaret qui reluctari
conarentur, quum maximos firmissimos in armis secum haberet exercitus, inultos non relicturum. Itaque si militi commeatum suppeditarent, si liberos aditus permitterent, nihil obsta re quin tuti domi esse possent. Se tamen curn omni cxercitu velle Florentiam ingredi, ne aliqui
38쪽
in tam populosa urbe tumultus fierent. Dimissi his conditionibus Florentinorum legatis, Ludo uiciis Ssertia amicorum litteris a praecipiti nun tio certior factus, Ioannem Galeacium, quem valetudinarium in discessu Caroli ex Papia relictum docuimus, non sine ipsius Ludovici ob
suspicionem propinati veneni Vt rumor erat, ingenti infamia vita functum ad superos cocensisse, impetrata a Rege missione cum paucis suorum caeteris se sequi iussis per dispositos equos
Mediolanum quam Ocyssime potest reuertitur. Nam cum aliquot equitum auxiliaribus turmis Carolum subsequebatur, ut in regnum, si iuberet, proficisceretur Mediolani igitur in adue tu Ludovici inauditum spectaculum. Nam dum Ioannis Galeach funus non satis solemni pompa effertur, Ludovicus attalicis Mostro insgnis per medias ciuium turmas in AEdem maiorem, ubi aderat iam tumulandum cadauer , deductus a
primoribus, conuocata concione Dux consalutatur ut hinc moeroris&luctus, hinc laetitiae gaudi omnia plena essent Variae tamen in vulgus querimoniae iactabantur, quae indignitatem rei plane testarcntur. Quod nepotem ex fratre veneno sustulisset. Quod filium eius pupillum tam impie per scelus imperio priuaret. Quod optimum Regem credulum in Italiam traxisset suis delinimentis, non ut regnum adipisceretur, sed
ut circumuentus detineretur; vel cum omni exeris
39쪽
citu doleretur. Prudenter Regem facere si omissa in regnum expeditione in eum cum omni exercitu rediret, eumque vi ditione priuaret, quam per fraudes nepoti eripuisset. Alij diras clam imprecabantur inonnulli calamitatem, qua postea afflictus est, aperte ominabantur adeo ut qui eum sequebantur satellites maledictis popularium concitati alios caederenes alios terrore&minis concuterent. His artibus rerum potitus Ludovicus S rtia summo studio conabatur ut popularium animos, qui sibi alienati viderentur
aliqua simultate,reconciliaret aut terrore ise- tu reprimeret. Nam conuocata concione, alios
blande appellare, aliis priuilegiari immunitates polliceri, nonnullis sacerdotia, magistratus,
quosdam minis deterrere Sparsius statim rumor non tam sua sponte, quam auctoritate suasit Senatus procern Ludovicum Ducem creatum esse, quod tali viro, magnae auctoritatis, summaeque prudentiae 4ari consili ea tempestate, qua oninis fere Italia externis armis concuteretur, non pupillis aut tutoribus, qui nullam rerum experientiam callerent, aut animo
imbecilles reluctantibus facile cederent, opus csset. Res in maximo discrimine versari, quod a Carolo Rege Ludovicus Aurelianensium Dux magni animi summaeq; prudentiae vir, qui iam diu ad Mediolanensium imperium aspirarer, Asta in presidiis non parua manu relictus esset:
40쪽
qui maiores copias in dies contraheret, eo consilio , ut re ad Neapolim a Carolo bene gesta, ipse cum expeditis militibus Mediolanensiumrines inuaderet. Haec etsi plerisque verisimilia
videbantur, non tamen popularium odia in Ludovicum concitata extinguebant; sed magis atque magis excitabant ut cuiusvis caeterni iussis parere mallent quam Ludovico sed metu & ter rore taeiti rerum euentum expectabant. Et iam
undique ex finitimis suppontis urbibus legati
Mediolanum mittebantur, qui Ludovicum ducem consalutarent & nouo regulo , etsi non sponte, congratularentur Soli Papienses, quod in eius acta iurare diutius reluctarentur, antiquum morem triuilegia adducentes, quibus noui principes creati ad eos, ut publicam fidem reciperent, proficisci tenerentur causiantes praeterea id praeter iusiurandum Io Galeacio ha redibus iamdiu interpositum fieri non posse, ingenti pecunia mulctati sunt. Ipse interim nihil praetermittere quod ad tutelam occupati imperij pertinere arbitraretur cum finitimis populis&principibus noua foedera percutere maiores exercitus conscribere castella omnia & oppida praesidiis, commeatu ac munitionibus augere:
missi ad Maximilianum legati, qui in eius acta
suo nomine iuraret, a quo investituram quam appellant Ducatus ingenti pecunia mercaren