장음표시 사용
491쪽
sunt momenti, quae manifeste & cum violentia perficiuntutia, quam quae cum dolo, dc oportune fiunt. Et Periclis i sententia suit: Tutius es imo praeclarius ingenio hostem& ratione, quam ferro vincere. Unde Dux bonus Brasidas apud Thucyd. lib. s. de teli. Pelopones. Illa belli surta pulcherrimam habent laudem, quibus& hostes maxime decipiuntur,dc amici plurimum juvantur. Ma gna quippe in manu & gladio laus est, maxima in virtute. Mia . incurs fol. r'. . oe Polia. lib. M. frata M'. Summa laus, inquit, sine periculo parta victoria, tum maxime, si fortes hostes sint Procost Quare virtute f saciendum est, quicquid in rebus bellicis est gerendum. ut scribit Zenobia Regina Orientalis ad Aureli,
num Augustum , apud Vopiscum in vir. AureLHac de causa Vege .hb. . de art. mior c. '. monet, ut boni Duces non aperto t Marte praelium, in quo est commune periculum,sed ex occulto semper attentent,ut integris suis,quantum possint. viribus hostes io terimant , vel certe terreant. Callidis in . consiliis saepenumero fit, ut hostes desperent, aut terreantur.
certe fallantur. Hipp. a Collib. in W.DLιις. Ita Philippus t Macedonum Rex magis de prudentia, astu Imperatorio, & succe Diu gloriari solitus est,quam de copiarum & auxiliorum viribus: hanc subjungens rationem, rerum bene in praeliis gestarum la dem sibi eum luis militib. communem, sed eorum,quae pruden, tia transegisset, titulum , ad se solum spectare. Diodor Sicul. De Casare t dubitat Sueton. Utrim in obeundis expeditioni b.ca tior fuerit,an audentior.De Hannibale:Carthaginensi tradunt, . quod sine callido aliquo consilio praelium nunquam cossit serit, sed ad decipiendum hostem semper fuerit intentus, ut quem se Perto Marte superare non potuerit,dolis fuerit aggressus. Ad illorum itaque exemplum operam dabit Princeps, ut prudentia ista occulta, & eommentis potius, quam periculos s congressibus hostem opprimat.
P raeterea : Quo Leonis i pellis non attingit, insuenda est in Vulpina, ut dixit Imp. Lysander, id est, cum aperta vis,
492쪽
a on laceedit, alia via ingrediendum est. Plutaria. m t. ia d. Sie aquilat etiam cum cervo audet confligere, inferior tamen futura , nisi vulpinam adderet pellem. Nam astu supplet, quod viribus eis diminutum. Commissura cum hoste prius in . pulvere volutat Iese: Deinde cornibus insidens cervinis, pulvs Tem pennis collectum , in oculos spargit, alis Ora verberans, d nec exoculatu m iii rupes det preteipitem mi ex naturae venatori Κhoe ita tradit de refert Erasm .Rotero L CHLs.ades. cent. I. adet r. Et si e ut Venator seras t quasdam vi & manu interficit, quasdam laqueis & retibus captat: ita Dux belli hostes partiata viribus & Marte, partim consiliis Sc arte opprimet & necabitata. Xtrchner. in orat. super. quaest. An consilium plus exped. λί. reb.
Maneat ergo hoc, i id dicit Duee non solum sortitudo, sed inprimis etiam industria laudetur, & ingenii promptitudo, qua salubre suis eo nullum ex tempore pollit capere. Jusus Vult j. Ei I. l. Denique hanc sententiam juvant exemplat saera &profana plurima. Νie Abrahamus divisit exercituni, do hostem Leeurum occupavi per insidias. Gene I . ver r. Idem fecere Israeliatae congressuri eum Benjamitis. Iussic. cv. ao. versu. Et Deus ipse Iosuae mandat, ut urbi Hai insidias itruat. IUL.Davidem jubet Philisteos a tergo adori ri. a. Sam. r. vers. II. Nec ignota est historia Iudithae in sacris celebratissimae quae pudicitiam α castitatem tuam periculo exposuir, ut callide obtruncaret H lofernem. Judub. c. F. In hilloriis profanis quot'quaeso si rata gematum Iaud eta sunt exempla t illustri Ora quaedam tum and iora. tum recentiora apponemus, quibus bellorum Duces non sine magna laude, magnaque utilitate fuere usi,dc astutia supplevere, ubi
Inter illos vero, qui stratagematis admirabiles extiterunt , haud tittimum locum tenet I hemistocles Atheniensis. Is aliquando veritus, ne Xerxes, quia male maritιmam V a K
493쪽
eedere expeditionem videbat, omni conatu terre stri bello incumberet, dc tandem omnem Graeciam opprimeret,cum sciret, parvi animi Xerxem esse, Arsacem eunuchum, quem in Persica clade ceperat, noctu ad eum misit,& per ipsum Xerxi significavit, Graecos deliberasse, pontem in Hellesponto factum rescia- dere, ut retrocedendi adempta facultate, ipsum cum omnibus Persis in Graecia intercluderent. Quod cum Xerxes ita este arbitraretur, vehementer territus, Mardonio in Graecia cum eX Actius parte relicto, statim ipse cum aliis copiis per pontem ii Asiam, atque inde in Persidem regressus est. Exitus autem postea docuit, quantum Graeciae Themistoclis altutia prosuisset . . Itaque haud injuria dici potest, Themistoclem Graeciae rebus a que saluti plus consilio atque calliditate,quam reliquos omnes . Graecos sanguine atque armis contulisse. Fustylib. I. de dict. σfact. memorabice. . Ubi&aliud eiusdem adversus Xerxem stra
Graecorum Proceres cum vi & armis Trojam capere non
possent, equum ligneum sibi fabricarunt Trojanum vulgo dicunt in quo abditii repente prosilientes, Trojam ceperunt . . Unde Agamemnon decem potius Nestores, aut Ulysses consiliarios, quam totidem Ajaces aut Acchilles bellatores sibi exoptavit. Cic. de senect. Homeri a. Itiad. Alcibiades Atheniensis,cum Bjzantium obsideret, tali solet tia usus est: cum vi capere urbem se non posse videret, famam. sparsit, ab Atheniensibus se revocatum esse, atque toto exercit in esassem recepto, vela dare coepit, aliquantumque spatii j a tria
emensus, nocte in terram, militum magnam manum eX posuit.
Atque ipse me Bietantium reversus, oppugnare urbem aggressus es cuminantii ad maritimam urbis partem armati occur rerent, ut in demtheniensium classem averterent, hi quos tria terram exposuerat,occultis itinerib. prosecti, ante urbem egresSi
sunt, quanti a civibus exaudirentur. ζ i
Hannibal Carthaginensis mire ex insidiis Fabii se extrica viti. Qim hybernis locum spectaret,&saltum Cassinatem pete . 3st. eutareta ut illic commeatus atque pabulationem coposius. Di e d by Coosla
494쪽
haberet, per duum errorem, Casilinum se deductum invenit. Fabius vero cum satis sciret, per easdem angustias, quibus intraverat rediturum . ratus ea loca peropportuna esse Romanis, circiterquatuor millia hominum in ipsis angustiis ponit: hortaturque, ut magno fortique animo, cum res ferret, opportunitate loci urerentur. Ipse cum reliquis copiis collem , iisdem a gustiis imminentem, occupat, quid quaque in re agendum esset consultans, inde primum, vel a quibus in hostem ruendum haud dubius, se vel profligaturum omnino hostium exercitum,. vel saltem quicquid vehebant praedae, ablaturum. Verum supra humanum fere ingenium, evadendi inde, quam inivit Hannibal, ratio fuit: Quae illa Z stramen torum fascicuIi ad cornua boum alligatis, Asdrubali negotium dedit, ut statuto tempore
pecorum cornibus accensis, noctu armentum per Romanos milites , fauces ejus vallis insidentes, ageret. Hi micantes in boum eornibus flammas aspicientes, veluti miraculo attoniti, locum deseruerunt: & Fabius, cognito tumultu, insidias esse ratus, aeonflictu abstinuit, Hanibalis dolis ante invicto, hoc invento illusit. Pobb. lib. re sis. aliam calliditatem recenset Valer. Maxim. tib. I. de dict. I. memorabite s. Eadem fere arte, absque pugna, Thessalus superavit Boe ctos, qui Arnam incolunt, cum Thessalis bellum gerentes. Obis servans enim noctem expertem lunae dc tenebrosam, mandavit militibus, ut disipersi per campum, alius alibi in montium fast giis faces & t cedas incenderent, atque sublimes ferrent, rursusque deprimerent. Boecti conspecto igne , quasi fulmine cira cum dati, in metum ac terrorem inciderunt,& ad supplicandum Thessalis, & de pace rogandum convertebant-Polian. ιλ Isra-
Attibus quoque Scipio Africanus Carthaginenses in Afri..cae superavit. Nam cum adversus eum Asdrubal de Syphax inrgentes exercitus duxistent, sub praetextu tractandae pacis saepius ad Syphacis castra oratores mittendo pro servis tribunos cumcis delegabat, ut Syphatis castra , atque eorum formam dii gentius specularentur, quae posteaquam, ut erant, satis intelle
495쪽
xit, Uti eam se proficisci simulans, nocte clam insidiis aliquot cohortibus, inter duo castra positis, curavit ut ignis syphacis
eastris clam injiceretur: in quibus quoniam tabernacula stramentis, frondibus, atque cannis consecta erant, quae nimiis caloribus in ea regione facile aruerant, parvo temporis spatio, incendium caltra pene tota pervasiti Barbari autem cum arbitrarentur, non dolo, sed casu fortuito excitaturi esse incendium , inordinatim , inermesque ad extinguendum ignem concurrebant: quo tempore adortus eos Scipio, in tanta perturbatione facile vicit & fudit . Ex aliis quoque castris cum conspecto igne auditoque clamore, ad opem serendam tum armis, tum inermes advolassent. & incidissent in eos, quos inter utraque castra Scipio in insidiis collocaverat, partim occisi,partim capti fuere. Scipio igitur duos praepotentes exercitus, quos armis vincere non potuit, noctiuno incendio delevit. Fulgin. d. cap. . sic & He nes Arcadum Rexi vastantiis bus Tegeam Lacedaemoniis, quotquot urgentem ae floridam aetatem haberent, supra caput hostium milit, praecipiens, ut raedia nocte in eos impetum facerent. Quotquot vero aetate pro is vecti, aut nondum adulti essent, eos jussit eodem tempore ante civitatem ignem quam maximum accendere. Hostes ad visum ignem obstupefacti in eum oculos conjiciebant. Qui vero in
cacumine erant, obruentes inopinatos plurimos ex iis morte an fec erunt, multos etiam captos in vincula conjecerunt. Polian. d.
lib. fol. S. Adversus eoidem Lacedaemonios hoc consilium e eo gitavit Epamin undas. Cum utraq; acies jam exspectaret co
flictum,ipse ante aciem magnum equorum numerum excurrere
jussit, ita ut concitato ingenti pulvere,hostiu conspectus adimeretur. Interea in acie sua ordines immutavit ita,ut cum postea confligeretur,ipse a tergo in hostes. qui id minime anima Averteiarunt,impetu saceret,q res ei victoria facili me praebuit. Fute. de. . Di aetas Achivorum Dux , eum Heraeensium urbem aperinta vi capere non posset, occulte cepit, qua busdam Heraeensium grandi pecunia corruptis ι qui saepe venientes ad portas, cum his, quibus portarum claves erant commissis, sermones conseis
496쪽
conferebant, atque convivia celebrantes,clam expresserunt e Iaves, & e Egiem Diaetae miserunt, qui similes dc aequales claves publius comparans, misit ad eos, ut noctem constituerent, qui portas aperire vellent. D ras cum paucis militibus iatr vit, clavium strata gemate patefaciens ipsis introitum. I gressus vero usus est alio. Postqua in enim Herae enses re in te, uela prosilierunt, magno numero , locorum urbis periti , metuens eos Diaetas, tubicines in multis urbis partibus jussit
di ita n tes cla ilicum canere. Heraeenses ex omnibus locis multas tu ibas audientes, cum circumtonarentur a omnia plena host Dbus existimantes , urbem deseruerunt, & interdiu legationem a
ad Diaetam milerunt, supplicantes, ut sibi patriam recipere liceret, se in posterum Achivorum imperata facturos. Potam
Nee reticenda nobis est singularis astutia Zopyri, qua Babylonem Dario Persarum Regi tradidit. Cum enim Darius
urbem, quae a se desciverat. Obsidione cinxisset, ejus tamen . potiundae ratio dissici lima esset, Zopyrus Darii militarum Diocum unus, maxima erga eumafide atque amore insignis.
sibi ipsi nares , aures atquo labia praescidit, atque ita male eompositus, ad Darium perrexit, qui eo aspectu gravitet fuit commotus. Sed Zopyrus feres esse auctorem narrat, ac consilium aperit, quo impulsus id egerita Ego, inquit , ita uti iam, ad muros, ut transfuga fugiam : dicamque me haec abs te esse ponam : &, ut opinor, ex hoc corporis habitu fidem eis faciens. consequar exercitus praesecturam. At tu decimo die, quam muros fuero ingressias, mille militra ex eo genere, cujus a millione nihil admodum damni fit, colloca a, versus portam, quae vocatur Semiramidis. Rursus interjectis septem diebus, colloca duo millia ad portas, quae dicuntut Ni,. morum. Atque tertio, viginti diebus e regione Portarum , quae dicuntur Chaldaeorum , alios statue, numero quatuor millia: dum neque priores, neq; posteriores habeant, quo se defendant,
praeter gladios. Post diem vicesimum reliquas copias jube rectanu Ios undique lubire. Vertam ad portas, quae Belides ac Cisii ae
497쪽
vocantur, Persas mihi statuito. Etenim ut ego sentio Babylonii mihi, qui magna opera ediderim, committent cum alia, tur vero portarum claves. Illinc mihi atque Persis c utar erit operam navare. Haec ubi mandavit, ad muros pergit, subinde respectans tanquam Vere profuga. Eo conspecto, qui in turribus addi sipo sti erant, descenderunt,& alteram portam aliquantulum reclinantes , sciscitati sunt, quil nam esset, de cujus rei indigens veniret. Cumque dixisset, Zopyrum Ie esse, & ad illos transfugere,
ad Babyloniorum magistratus ipsum deduxerunt. Ante quos ubi stet u Zopyrus, conditionem suam miteratur, referens a Dariose passum, quae a semeti plo passus esset, idque ob eam causam, quod discessum ipsi suasisset, quoniam nulla via expugnandae
urbis ostenderetur. At nunc. inquit, ad vos, Babylonii, confugio futurus vobis in maximo bono. Neque enim quod ita me
mutilavit, feret impun . cum habeam exploratos mnes consiliorum eius exitus. Haec Zopyrus commemorabat, quem Ba lonii undique virum apud Persas speeti ossimum cernentes, naribus atque auribus prisatum, Vibicibus ae fiangui in .eonspersum, sperantes omnino vere loqui, & ad ipsos venire a socium, inducti sunt ad permittenda ei, quaecunque postula siet. Iste pollulavit copias militum: quarundam copiarum cura ei de mandat I, perfecit ea, quae cum Dasio composuerat. Si quiadem decimo die eductis Babyloniorum copiis, mille Darianos,
quos collocari primos mandarat, circumventos trucidavit. Eum
Babylonii advertentes consentanea verbi S facta prael a re, maiajorem in modum laetabantur, pacati omni jure homini parere. Iste rursus interjectis diebus, de quibus erat conventum, cum delectis Babyloniorum egressus, duo millia Darianorum militum interfecit. Babylonii cernentes hoc alterum opus Zopyrum in ore habuerunt, eumque laudibus celebrarunt. Hierursus consti tutis diebus supersedens, ad praedictum locum copias educit, circumventaque quatuor millia occidit. Quo tertio opere edito, Zopyrus apud Babylonios erat, ut& Dux t tius exercitus ,&murorum custos declaratur. Ubi vero e comis
posito Darius copias undiq; muris admovit, ibi Zopyrus om nem
498쪽
dolum patefecit. Nam cum Babylonii conscensis mitris eo pias Darii ad orientes arcerent, ipse apertis Cissis ac Belidibus portatis, Persas in urbem introduxit. Quod factum, qui Babyloniorum videbant, hi in pulvinar Iovis Beli confugerunt. Qui non videbant, hi in suo quisque loco perinanserunt , donec &ipsi se proditos intellexerunt. Ita Babylon iterum capta eis, qua
potitus Darius muros ejus infregit,&portas omnes amolitus . st: quorum neutrum Cyrus fecerat prius eidem a se captae. Babyloniorum quoque Procerum tria millia patibulis assxit, data e teris venia urbem incolendi. Ferturque Darius hoc dictum saepenumero ustirpasser praeoptaturum se, Zopyrum nihil cladis esse possum , quam viginti sibi Babylones ultra illam. quam haberet, acquiri. Eum tamen egregie remuneratus est, cum dando quotannis, quae apud Perlas lunt honorificentissima, atque alia permulta: tum traditii Babylone immuni, quoad viveret, in peculiarem portionem. Herod. lib. I. oblatoque malo granato,
totidem sibi optavit Zopyros, quot in illo essent grana. Iustin. lib. r. Et hoc exemplo ostenditur, nunquam tam grande pignus de hoste haberi posse, in peniciis & credendum sit, ex annota
tione nonnullorum Historicorum. -
Nunc recentiora petemus ex Fulosio d. c. . oe Botero lib. g. politis instrium. e. an
Primum erit de Grimoaldo Rege Longobardorum,qui cum
Beneventanorum Dux esset, Arith perti regnum spoliatis ejus liberis invaserat. Cum autem sciret ingenti se peti exeret tu, EGallica a Clodoveo Rege misso, castra deseruit, vino rerumque omnium copia referta. Ea verd ab hostibus occupata, non fiadem solum Grimoaldi timoris fecerunt,uerit m etiam materiam dederunt, ut neglecto hoste, liberius vino ciboque indulgerent, atque in excubiis militarem disciplinam remitterent. Noctu igitur Grimoaldus vino somnoque gravatos adortus, faciis te omnes fudit atque delevit. Pari ealliditate, diversa tamen ratione, Tartari, regnante Bela, quarto Ungariae Rege, in Pannoniam prosecti, ut Danubium trajicere possent, usi fuerunti Nam cum glacies Danubium astrinxisiet, eujus ripas Ungariae X ac
499쪽
aeeolae armati oblidebant,& Tartaros latuisset,an tuto exercitua super glaciem permeare posset, hanc ad tentandam glaciei fi
mitatem invenerunt rationem : Motis a Danubio castras, taber nacula , ut era ni magna, cum aliarum rerum tum imprimis bosi
atque equorum copia referta reliquerunt: ad quam praedam a vitali Ungari cum venissent, ili Tartarorum insidias morari mi ni me ausi, omnε, simul greges&armenta per conere dum gelu . amnem abduxissent, Tartari per exploratores facti certiores, Ungarorum experimento exercitui sustinendo glaciem sufficero nocte proxima Danubium trajecerunt, verum praeda quoque a se tota regione abacta, regionis ipsius loca omnia , atq; in eis Stri. gonium urbem ferro ignoque foedarunt.
Succedit exemplum aliud de Guidone Comite Montisse γrati, qui in urbe Fero livio obsessus 1 Guidone Appia Roman. diolae Comite, Martini Quarti Pontificis auspicio operataia
dedit, ut e suorum numero qaidam cum hoste de tradenda urba pacisteretur. Cum autem hostium partem ingressam esse ilia urbem videret. fretus, id quod erat non omnes, quia non
mnino fidem haberent, ingressuros esse, ipse per aversam ab hoste portam silentio egressus, eos qui foris manserant, adoristus, quia nihil tale verebantur, & suorum, qui in urbem introierant , exaudit' clamore, captam uinem, dc victori arria haud dubiam, pugnaque minime opus esse rebantur, parvo momento omnes fudit atque devicit. Inde in urbem regressus impetum in eos fecit, qui in urbem erant ingressi: qui curria palantes per urbem sparsi, uni tantum praedae essent intenti, haud difficulter vel occidit, vel cepit omnes. Hoc igitur astri. ut hostes divideret, victoria potitus est,quibus si conjuncti man. silent, par nullo modo esse potuisset. Juvat exemplum singulare asscribere de Fredestanda Regina Gallorum. Haec maritum Chilpericum per adulterum Londeri cum occidi curavit, atque simul cum adultero Galliarum. Regnum administravit: ei bellum intulit Chil debertus Euffrasiae Rex, ingenti Longobardorum e1ercitu adiutus z.
sui audax Regina ., cum impubere filio Lotharios atquα ad
500쪽
dultero, eum magno exercitu quoque obviam prodiit. Cum non longe 4 Bruniaco quod oppidum est in ea Galliae par te, quam nunc vulgo Campaniam dicunt hosti Ebus eastri, propinqua esset, ut improviso hostem adoriretur, calliditate mira usa est. Nam arborum ramos frondosos,& quidem haud paucos, praeparari jussit, quos quadruplici ordine ante agmina praemisit, atque inter eos tintinnabula quaedam imia miscuit: quae eum sensim procederent, spe crem armenti, in sylva depascentis , praebuεre. Cum sylvam esse, in qua a Gmenta agerent, hostes sibi persuasissent, neque enim, quia
nondum clara lux erat, discerni fraus poterat castris eorum, pri usqu4m armarentur, atque prodire in aciem possent, Fred gunda appropinquavit. Inermes igitur, atque nihil tale veiarentes aggressa fudit , atque in fugam compulit, in quo sagax foemina clare ostendit, scemineum ingenium miniis ad omnia mala promptum ac callidum esse, quam ad bona virile esse s leat, ut concludit Fulgos. Et hactenus exempla protulimus ex historiis Romanis, tum quibusdam Neotericis&Graecis scriptoribus:plura haurie n. da ex illis, qui ex professis hanc materiam tractarunt,ut Irm iliano, Polyaeno, Nicolao Reussero, inprimis vero Henrico Ranreo pio intractat. de stratagem rein comment. debesi. Ubi varia stratagea statum bellicorum genera accuratissime traduntur, dc recenia sentur, quibus uti possis in acie, in castris, in itinere , in oppugnanda de propugnanda urbe: in fluviis transmittendi, anginiis evadendis, eommeatu parando, literis celandis trans. ferendisque, hostibus terrendis, tuis animandis,& si quae alia ad
Utile vero est, ne iisdem frequenter molitionibus Duees utantur, sed novas semper ipsi inveniant. Nam etiam in t musicis, quae nova sunt, & ipso quasi ilia flore,ue sementer illa quidem celebrantur: Verum multo magis belli eis in rebus novς machinationes laudem merentur, quippe elut hostem facilius sellant.Quod consilium suppeditatCyri pister apud Herod. l. Testatur euam xeno .la. Oropaeae nova strata. X a gematat
