Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

IUSTΙΝΙ Η ΙSΤΟ R. tur, qui reversis a bello ducibus rationem rerum gest rum exigerent, ut hoc metu ita in bello imperia cogit rent, ut domi iudicia legesque respicerent. In Sicilia in locum Hamilcaris imperator Milco succedit: qui quum

navali terrestrique bello secunda proelia feciSSet, multasque civitates cepisset, repente pestilentis sideris vi exercitum amisit. Quae res quum nuntiata Carthagini esset, moesta civitas fuit: omnia ululatibus, non Se Sac si urbs ipsa capta esset, perSonabant; clauSae PriV tae domus, clausa deorum templa; intermissa omnia Sacra, omnia privata officia damnata. Cuncti deinde ad Portum mngregantur, egredientesque Pau S e naVibus, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. Ut Vero dubia antea spe et suspenso metu, incerta orbitatis e Spectatione caSus suorum miseris eluxit, tunc toto litoro

Plangentium gemitus, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles quersiae audiebantur. C Ap. III. Inter haec procedit inops e navi sua imp rator sordida servilique tunica, discinctus; ad cuius conspectum plangentium agmina iunguntur. Ipse qu

que manus ad coelum tendens nunU SOrtem Suam, nundpublicam fortunam deflet; nunc deos accuSat, qui tanta belli decora et tot ornamenta victoriarum, quae ipsi dederant, abstulerint; qui captis tot urbibus, totiesque hostibus terrestri navalique proelio victis, eaeercitum vici rem non bella, sed peste deleverint. Deferre se tamen civibus suis non modica 30Iatia, quod malis eorum hostes gaudere, non stloriari P Sent: quius quum nequo eOS, qui mortui Sunt, a Se OcciSOS; nestus eOS, qui reverat Sunt, a Se fugatos pomini dicere. Praedam, quam relictis a Seo tris abstulerint, non eras tatem, quam velut ποιium victi hostis ostentent: sed quam possessione vacua fortuiti. . dominorum mortibus sicuti caduca Occuparint.

162쪽

LIB. XX. CAP. 1.

0uod ad hostes pertinet, victores se reces8isse; quod ad pestem, victos. Nihil tamen Se graviu3 ferre, quum quod inter fortissimos viros mori non potuerit, Servatusque sit non ad vitas iucunditatem, sed ad ludibrium c .lamitatis. Quamquam ubi miseras copiarum reliquias Carthaginem reduaeerit, se quoqus Secuturum commili toneS Suos; OStemurumque patriae, non ideo εθ in eam diem visisse, quoniam velit vivere: Sed ns hos, quibus nefanda lues pepercerat, inter hostium Mercitus relictOS, morte ma proderet. Τali vociferatione per urbem ingressus, ut ad limina domus Suae Venit, Prosecutam multitudinem velut postremo adloquio dimisit; obseratisque laribus, ac nemine ad se, ne liliis quidem admis- Sis, mortem sibi conscivit.

LIBER XX.

ARG. Cap. 1 4. Dionysii in Graeciam magnam expeditio. 5. Eius eum Gallis foedus, et in Siciliam reditus.

CAp. I. Dionysius, e Sicilia Carthaginiensibus pulsis, occupatoque totius insulae imperio, grave otium regno suo periculosamque desidiam tanti exercitus ratuS, copias in Italiam traiecit: simul ut et militum Vires continuo labore acuerentur, et regni fines proferrentur. Prima illi militia adversus Graecos, qui proxima Italisi maris litora tenebant, suit; quibus devictis finitimos qumque adgreditur, omnesque Graeci nominis Italiam possidentes hostes sibi destinat: quae gentes non Pa tem, Sed universam ferme Italiam ea temPeState O uPa-

163쪽

IUSTINI HISTOR. verant. Denique multae Urbes adhuc post tantam vetustatem vestigia Graeci moris ostentant. Νamque Τusc

rum populi, qui oram inseri maris possident, a Lydia Venerunt; et Venetos, quos incolas Superi maris vide' mus, capta et expugnata Τroia Antenore duce misit; Adria quoque Illyrico mari proxima, quae et Adriatico mari nomen dedit, Graeca urbs est; et Arpos Diomedes exciso Ilio, naufragio in ea loca delatus, condidit. Sed et Pisae in Liguribus Graecos auctores habent; et in

Τ cis Tarquinii a Thessalis, et Spina in Umbris; Ρ rusini quoque originem ab Achaeis ducunt. Quid Ca re urbem dicam quid Latinos populos, qui ab Aenea conditi videntur' Iam palisci, Miani, Abellani nonne Chalcidensium coloni sunt ' Quid tractus Omnis Cam

paniae' quid Bruttii Sabinique' quid Samnites' quid

Tarentini, quos Lacedaemone prosectos Spuriosque V catos accepimus ' Τhurinorum urbem condidisse Phil cisten serunt; ibique adhuc monumentum eius ViSitur, et Herculis sagittae in Apollinis templo, quae fatum Troiae fuere. CAP. II. Metapontini quoque in templo Minervae ferramenta, quibus Epeus, a quo conditi Sunt, equum Τroianum labricavit, ostentant. Propter quod omnis illa pars Italiae Maior Graecia appellata est. Sed principio originum Metapontini cum Sybaritania et Croton, ensibus pellere ceteros Graecos Italia statuerunt. Quum primum urbem Sirim cepissent, in expugnatione eius quinquaginta iuvenes amplexos Minervae simulacrum Sacerdotemque deae velatum ornamentis inter ipsa altaria trucidaverunt. Ob haec quum peste si seditionibus VeXarentur, priores Crotonienses Delphicum oraculum dierunt. Responsum his est: linem mali fore, Si vi

tutum Minervae numen et interfectorum maneS placa

164쪽

LIB. XX. CAP. 3.

serit. Itaque quum statuas iuvenibus iustae magnitudianis ot in primis Minervae fabricare coepiSsent, Metapontini, cognito oraculo deorum occupandam manium et deae Pacem rati, iuvenibus modica et lapidea simulacra

Ponunt, et deam panificiis placant. Atque ita pestis

utrobique sedata est, quum alteri magnificentia, alteri velocitate certassent. Recuperata sanitate non diu Cr tonienSes quievere. Itaque indignantes in oppugnati ne Siris auxilium contra se a Locrensibus latum, bellum his intulerunt. Quo metu territi Locrenses ad Spartanos decurrunt: auxilium Supplices deprecantur. Illi longinqua militia gravati, auaeilium a Castors et POIIuce petere eos iubent. Neque legati reSPOnsum Sociae urbis spreverunt: profectique in proximum tem-Ρlum facto sacrificio auxilium deorum implorant. Litatis hostiis obtentoque, ut rebantur, quod petebant, haud secus laeti, quam si deos ipsos secum advecturi essent pulvinaria iis in navi componunt; faustisque profecti ominibus solatia suis pro auxiliis deportant. CAp. III. His cognitis Crotonienses et ipsi legatos ad oraculum Delphos mittunt, victoriae facultatem bellique pr0Speros eventus deprecantes. ReSponsum prius Motis hostes quam armis vincendos. Quum VOVissent Apollini decimas praedae, Locrenses et Voto hostium et responso dei cognito, nonas Voverunt; tacitamque eum rem habuere, ne Votis Vincerentur. Itaque quum in asiem ProeeSSissent, et Crotoniensium centum viginti millia armatorum constitissent, Locrenses paucitatem Suam circumspicientes snam sola quindecim millia militum habebant Omissa spe victoriae in destinatam mortem e0nspirant: tantusque ardor. ex doSperation B Singulos cepit, ut Victores se putarent, si non inulti mor rentur. Sed dum mori honeste quaerunt, feliciter vic

165쪽

IUSTINI HISTOR. runt: nec alia causa victoriae suit, quam quod desperaverunt. Pugnantibus Locris aquila ab acie numquam recessit, eosque tam diu circumvolavit, quoad vincerent. In cornibus quoque duo iuvenes diverso a ceteriS armorum habitu, eximia magnitudine et albis equis et coccineis paludamentis Pugnare Visi Sunt; nes ultra apparuerunt, quam Pugnatum est. Hanc admirationem auxit

incredibilis famae velocitas. Nam eadem die, qua in Italia pugnatum est, et Corintho et Athenis et Lacedaemone nuntiata est victoria.

CAP. IV. Post haec Crotoniensibus nulla virtutis exercitatio, nulla armorum cura suit. Oderant enim quae infeliciter sumserant; mutassentque Vitam luxuria, ni Pythagoras philosophus fuisset. Hic Sami Demarais, loeuplete negotiatore natus, magnisque Sapientias incrementis formatus, Aegyptum Prim0, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi

Uestandam Prosectus, Summam Scientiam eonSecutus erat. Inde regressus Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclytas ea tempestate leges contenderat. Quibus omnibus instructus Crotonam venit, populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit. Laudabat quotidie virtutem, et vitia luxuriae casusque civitatum ea peste perditarum enumerabat, tantumque Studium ad frugalitatem multitudinis provocavit, ut aliquos ex his luxuriat incredibile videretur. Matronarum quoque S aratam a viris doctrinam et Puerorum a parentibus frequenter habuit. Docebat. nunc has pudicitiam et obsequia in viros; nunc illos modestiam et litterarum studium. Inter haec velut genetricem virtutum frugalitatem omnibuS ingerebat; consecutusque disputationum adsiduita- in strat, ut matronae auratas vestes ceteraque dignitutis

166쪽

LIB. XX. CAP. 5.

Suae ornamenta, Velut instrumenta luxuriae, depon

rent ; eaque omnia delata in Iunonis aedem ipsi deae

nSecrarent, Prae Se serentes, Vera ornamenta matronarum pudicitiam, non Vestes esse. In iuventute quoquo quantum profligatum sit, victi seminarum contumaces animi manifestant. Sed trecenti ex iuvenibus quum S dalitii iure sacramento quodam nexi Separatam a ceteriScivibus Vitam exercerent: quasi coetum clandeStinae coniurationis haberent, civitatem in Se conVerterunt

quae e , quum in unam domum conVeniSSent, crem3re

voluit. In quo tumultu sexaginta serme periere: ceteri in exsilium profecti. PythagoraS autem quum annOS viginti Crotonae egisset, Metapontum migravit, ibique decessit; cuius tanta admiratio fuit, ut ex domo eius templum facerent, eumque pro deo colerent. CAP. V. Igitur Dionysius tyrannus, quem Supra aicilia exercitum in Italiam traiecisse, bellumque Gra is intulisse memoravimus, expugnatis Locris Crotonia enses ViX Vires longo otio ex prioris belli clade res mentes adgreditur: qui sortius cum paucis tanto eXe citui eius, quam antea cum tot millibus Locrensium Paucitati, restiterunt. Tantum Virtutis Paupertas adversus insolentes divitias habet, tantoque insperata i terdum sperata victoria certior est. Sed Dionysium g rentem bellum legati Gallorum, qui ante mensem B mam incenderant, societatem amicitiamque petentes adeunt: gentem suam inter hostes eius positam erae, magnoquo usui ei futuram, vel in acie bellanti uel de temgo intentis in proelium hostibus, adfirmant. Grata legatio Dionysio fuit. Ita pacta societate et auxiliis Gallorum austus, bellum velut ex integro restaurat. Iis autem Gallis causa in Italiam veniendi sedesque noVas qua

rendi intestina discordia et adsiduas domi dissensiones

167쪽

IUS TIΝΙ HI STO R. 60 fuere: quarum taedio quum in Italiam Venissent, sedibus Tuscos expulerunt; et Mediolanum, Comum, Brixiam, Veronum, Bergomum, Tridentum, Vicentiam condiderunt. Tusci quoque duce Rhaeto avitis sedibus amissis Alpes occupavere; et ex nomine ducis gentes Rhaeiorum condiderunt. Sed Dionysium in Siciliam adventus Carthaginiensium revocavit: qui reparato exercitu bellum, quod lue deseruerant, auctis viribus r petebant. Dux belli Hanno Carthaginiensis erat: cuius inimicus Suniatus, potentissimus ea tempestate Poenorum, quum odio eius Graecis litteris Dionysio adventum exercitus et segnitiem ducis familiariter praenuntiasset, comprehensis epistolis, proditionis damnatur, facto senatusconsulto, ns quis postea Carthaginiensis aut liti ris Graecis aut sermoni studeret: ne aut loqui cum h gis aut Scribere sino interprete posset. Nec multo post

Dionysius, quem paullo ante non Sicilia, non ItaliaJ capiebat, adsiduis belli certaminibus Victus fractusque insidiis ad postremum suorum interficitur.

LIBER XX L

ARG. Cap. 1-3. Dionysii iunioris tyrannis, et in Locrenses erucleis litas. 4. Hanno Carthagine. 5. Dionysii iun. suga et Corinthi eommoratio. Hamilcar eontra Alexandrum m. speculator.

CL p. I. Exstincto in Sicilia Dionysio tyranno, in

lorum eius milites maximum natu ex siliis eius, nomine DionySium, Suffecere, et naturae ius secuti, et quod firmiua suturum esse regnum, si PeneS Unum remansiSSet,

168쪽

quam si portionibus inter plures filios divideretur, arbitrabantur. Sed Dionysius inter initia regni avunculos fratrum suorum, Veluti aemulos imperii sui hortatoresque puerorum ad divisionem regni, tollere gestiebat. Quare paullisper dissimulatum animum prius ad favorem Popularium conciliandum intendit: excusatius facturus, quod statuerat, si probatus ante omnibus foret. Igitur nexorum tria millia e carcere dimittit; tributa Populo per triennium remittit; et quibuscunque delinimentis PoteSt,' animoS omnium Sollicitat. Tunc ad destinatum facinus conversus, non cognatoS tantum Da trum, sed etiam ipsos interficit; ut, quibus consortium iregni debebat, ne spiritus quidem conSortium relinqueret, tyrannidem in suos prius quam in exteros auspi

CAp. II. Sublatis deinde aemulis in segnitiam la-PSUS, Saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque valetudinem contraxit: adeo, ut non Solem, non PulV rem, non denique Splendorem serre lucis ipsius posset. Propter quae dum contemni se putat, SaeVilia grassatur nec, ut Pater, sarcerem neXiS, Sed caedibuS civitatem replet. Ob quae non contemtior omnibus quam invisior fuit. Itaque quum bellum adversus eum Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello resisteret. Sed a militibus praedam et urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. Victus, quum iterato non felicius fortunam tentasset, legatos ad Syracusanos mittit, Spondens, se depOSiturum tyrannidem, si mitterent ad eum, quibuscum Sibi M pαco

conveniret. In quam rem missos primoreS in carcere re

tinet ; atque ita incautis omnibus nec quidquam hostilo metuentibus exercitum ad delendam civitatem mittit. Fit igitur in ipsa urbe anceps proelium: in quo O N

169쪽

362 IUSTΝI LIIS TOR. danis multitudine superantibus Dionysius pellitur. Qui

quum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus. Exsul a Locrensibus

Sociis exceptus, Velut iure regnaret, ardem occupat

solitamque sibi saevitiam exercet. Coniuges Principum ad stuprum rapi iubebat; virgines ante nuptias abducebat, Stupratasque Sponsis reddebat; locupletissimos quosque aut civitate pellebat aut occidi imperabat, bonaque eurum invadebat. C Ap. III. Dein quum rapinae occasio deesset, Universam . civitatem callido commento circumvenit. Quum. Rheginorum tyranni Leophronis hello LocrenSes Prem rentur, Voverant, Si victores forent, ut die sesto Veneris virgines suas prostituerent. Quo voto intermisso quum adversa bella cum Lucanis gererent, in concionem eos Dionysius Vocat: hortatur, ut uxores tiliasque suas intemptum Veneris quam possint ornatissimas mittαnt: eae quibus Sorte ductae centum voto publico fungantur, religionisque gratia uno stent in Iupanari mense Omnibu8anto iuratis viris, ne quis uitam attaminet. Quas res mvirginibus voto civitatem solventibus fraudi erast, eteor tum sacerent: Ne qua virgo nuberet, priusquam illae maritis traderentur. Probato consilio, quo et Superstiti

ni et pudicitiae virginum consulebatur, certatim omneS seminae impensius exornatae in templum Veneris con- eniunt: quas omnes Dionysius immissis militibus Sp0liat, Ornamentaque matronarum in praedam Suam vertit. Quarumdam viros ditiores interficit; quasdam ad prodendas virorum pecunias torquet. Duum his a tibvS Per annos SeX regnaSSet, conSpiratione Locrorum civitate pulsus, in Siciliam redit. Ibi SyracuS3S, Securi' omnibus post longam intercapedinem Pacis, Per Pro ditionem recePit.

170쪽

LIB. XXI. CAP. 4. 5. ' 63CAp. IV. Dum haec in Sicilia geruntur, interim in

Africa princeps Carthaginiensium Hanno OPeS SUaS, quibus Vires reipublicae Superabat, ad occupandam dominationem intendit, regnumque invadere interfecto S natu conatus est. Cui sceleri solemnem nuptiarum diem siliae suae legit, ut religiono Volorum nefanda Commenta facilius tegerentur. Itaque plebi epulas in publicis

Porticibus, Senatui in domo sua Parat, ut Poculis Veneno insectis Secretius Senatum et sine arbitris interficeret, orbamque rempublicam facilius invaderet Qua re magistratibuS per ministros Prodita, Scelus declinatum, non indicatum est, ne in Viro tam potenti plus negotii lac ret res cognita quam cogitata. Contenti itaque cohibuisse, decreto modum nuptiarum Sumtibus Statuunt; idque observari non ab uno, Sed ab universis iubent, ne PerSona designata, non Vitia correcta viderentur. Hoc consilio praeventus iterum servitia concitat, Statutaque rurSus caedium die, quum denuo Se Proditum videret, timens iudicium munitum quoddam castellum cum Viginti millibus servorum armatis occupat. Ibi dum Alios regemque Maurorum concitat, capitur, VirgiSque caeS , est ossis oculis, et manibus cruribusque fractis, velut usingulis membris poenae exigerentur, in conSpectu P puli occiditur; corpus verberibus lacerum in crucem sigitur. Filii quoque cognatique omnes, etiam innoXii, Supplicio traduntur: ne quisquam aut ad imitandum Scelus aut ad mortem ulciscendam ex tam nefaria domo

CAp. V. Interea Dionysius Syracusis receptuS, quum gravior crudeli que in dies civitati esset, iterata. conSpiratione, obsidetur. Tunc deposito imperio arcem SyracuSanis cum exercitu tradidit: receptoque privato inStrumento, Corinthum in exsilium prosiciscitur. Ibi

SEARCH

MENU NAVIGATION