Disputatio medica inauguralis, de diabete mellito : quam, annuente summo numine, ex auctoritate ... Georgii Baird, ... pro gradu doctoris, ... / eruditorum examini subjicit Richardus Ryan, Hibernus

발행: 1799년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE DIABET MELLITO. 37 mihi, qui nondum eum tractavi, haud dederet affirmare . Probabile autem videtur, si materies saccharina large suppeditaretur, omnia remedia frustra adhibitum iri.

CONSILIUM SECUNDUM.

Remedia, quae ad ventriculi bonam et aequam ac ionem conducunt, ad duo genera referri possunt, prout vi narcotica aut roboranti pollent.

Illa

Dum hule dissertationi scribendae operam navarem, certior sum factus feminam aetate provectam et mihi cognatam, jam ex hoc morbo convalescere. Simul ac uia divi eam diabete laborasse, medico curanti haud mora Rollonis libellum transmisi, et omnes regulas ibi positas, quam accuratissime potuit observando, omnia morbi signa antea bene notata, anno a Vertente, in toto evanuereri nec sibi ipsi nec alicui suaderi possit ullo malo diutius laborare. Maciem praeterea prius inchoatam, tametsi appetentia cibi permagna semper adesset, nun pinguedini proclivitas pristina excepit. Nihilominus in eo. dem cursu perstare jubetur. Nil enim subit contra malum totius corporis efficax fieri poteu.

52쪽

38 DISPUTATIO MEDICA,

Illa morbidam ventriculi actionem pacandum utilia esse videntur, haec ejusdem naturalem acti. Onem renovandum. Si ex cibi appetentia immodica, dum corpus in maciem praeceps ruit fas erit inferre, assimilationem haud rite perfici, igitur ad causam hujus vitii praecipue animum intendimus. Quoniam autem notitia nostra de hac functione haud ultra primas vias extenditur, intra hos limites oculos retinere compelli mur. Et quandoquidem Ventriculus, hoc morbo incipiente, citius quam valetudini consentaneum est, se exonerat, dum digestio tam male perficitur ut chylum proprium formare neqUit, narcotica ad morbidam actionem sedandam praecipue indicari videntur. Huic proposito ammonia hepatisata probe parata, aquae ammoniae purae Ph. Lond. haerem hepati cum consociando, optime respondit; non

solum actionem ventriculi et totius systematis irritationem minuendo, sed etiam ut Rolloni et aliis videtur)sacchari formationi obstando Cavendum est autem, ne dosis initio guttas quatuore cyatho aquae ter quaterve indie excedat atque haec ipsa dosis vertiginem nauseamque in

ducere

53쪽

DE DIABETE MELLITO. 39

lucere, et cordis arteriarumque micationes minuere possit. Eundem fere effectum quamvis non huic aequalem, lixiva vitriolata praebere dicitur omnia autem medicamenta, acidum sulphuricum continentia, renes nimium irritare videntur. Ex regno vegetabili quoque digitalis

et ni cottana vi sedativa gaudentia, primo morbi stadio, quum effectus narcoticos vellimus, tentanda sunt Observandum est ineunte morbo,

si signa diathesis phlogisticae adsint, mi pulsus

durus et plenus sit, praesertim autem si signa irritationis in renum regione Observentur, ad Venaesectionem jure decurrere. Inter prima morbi stadia, emetica vel ad plenam vomitionem, praesertim si cruditas adsit, simulque ad morbidam ventriculi actionem rumpendam, vel adciendam nauseam, et sic diaphoresin promovendam, indicari videntur Ad utrumlibet finem antimonium tartarizatum pecacuantiae, quae subit et pro tempore tantum agit, merit Praestantius habetur Vinum antimonii tartarizati cum tinctura pii conjunctum multas virtutes

54쪽

4 DISPUTATIO MEDICA, Hisce remediis inaequali et morbida actione

ventriculi sedata, ad alteram et quasi diversam medendi rationem progredimur, nempe ut fibras motrices ventriculi roboremus, simulque earum bonam et aequam actionem ciamus. Hoc consilium ut impleamus, eundem curandi tenorem quem in dyspepsia observamus. Tonica, astringentia et stimulantia large suppeditanda. Inter tonica cinchona, ferrUm eorundemque praeparata optima estimantur. ino, catechu, et alumen inter caetera, vi astringenti insigniuntur Amara quoque subinde praescribi possint, praesertim ingravescente siti vel nausea, quam Xcitat cibus animalis. Hisce jure annectuntur stimulantia leniora, Vi Z serpentaria, colombove. Tinctura autem cantharidum, quae tam multos fautores habuit, vim nimis stimulantem, et organis urinae

praecipUe infestam, possidere mihi videtur.

CONSILIUM TERTIUM.

Prior pars hujus indicationis, per diaetam et remedia roborantia jam tractata, satis impleri videtur.

55쪽

detur. Caro enim maciei obviam ire invenitur. Ventriculo autem actionem sanam restituere nequimus, sine vires vitae eodem tempore renoVando. Postquam fames insatiabilis pacata fuerit, nequid ambigui ex statu ventriculi oriaturn balneum frigidum, et sub dio exercitium, toti systemati vigorem restaurare, et praecipue vasorum cuticularium actionem excitare observantur. Odem consilio divites ad Seliger vel alio, ubi aqua cum acido carbonico imbuta est, sese recipere jubemus. Signa quae praecipue urgent, sunt sitis, at 'Vus astricta et ventriculi aciditas. Omnia argumenta pro usu cibi animalis adducta, et Otum pariter respiciunt. Quippe qui tanta copia ingestus, ut multum beneficii aut multum mali exinde contingat oportet. Omnes liquores sacchari principiis onustos, aut sermenta ironi morbidae in ventriculo favere idoneOS, evitare adducimur. Ideo decocta carnis iam aqua calcis quasi sponte in mentem veniunt, et eadem usus comprobavit. Q ad autem Praestat ullus in hoc morbo potus, tanto majori nausea

56쪽

nausea ventriculus contra eum reniti videtur. Hinc venias quasdem, nec insciis nobis noci-Vas, concedere cogimur. Scilicet potus eorum acido aut vino imbuere, etiam juxta arbitrium

liquorem variare. Solamen autem Unum nobis manet, quod, prioribus consiliis fideliter perpetratis, hoc ympioni indies exius redditur.

Si diaeta et regimen antea praescripta, alvi obstipationi obstare imparia sunt ad oleum ricini, infusum amarindorum cum senna, vel ad aloen cum sapone pitulae forma decurrendum est Monendum tamen est, auxiliis fortioribus Plerumque opus esse. Nec unum diem elabi sineremus, sine alvi dejectione Tanta enim alvo strictae, in hoc morbo proclivitas est, ut colicam etiam Pictonum interdum aemulari videretur. Testis est exemplum supra dissectioni subjectum, testes et multi alii eodem malo perempti. Quo obnixius contre tale signum nitendum est. Non soluin quia sanae ventriculi actioni obstaret, sed etiam quia faeces 4 colo coaggeratae renes necessario premunt, iisque

antea

57쪽

DE DIABET MELLITO. 43

antea nimium irritatis, magis adhuc irritaminis forent. Aciditas per aquam calcis rectius obtunditur. Nam Gregorius asserit se hac sola exhibita, urinam et quoad dotes copiamque, intra naturae limites revocasse. Cutis halitus, qui in hoc morbo fere supprimitur, vi pulveris pecacuantiae compositi renovari tentandum est simul indusium laneum et linimentum aquae calcis in auxilium vocari debent. Stri giles quoque, quando corpus potentiora remedia ferendo inhabile factum sit, humores ex renibus ad superficiem usque, divertere haud parum valeant mulio etiam cum fructu balaneo repido a unguntur; quippe qui squamas rugasque cutis summovent, et ad functiones ejus

renovanda conducunt.

Omnibus auxiliis, quae in hypochondriasi utilia esse inveniuntur, animum hilarem reddere conandum est. Animi enim pathematis etiam levissimis urina assicitur. Quicquid dejicit caute

summovendum est, omniaque aegro grata debent.

SEARCH

MENU NAVIGATION