Disputatio medica inauguralis, de diabete mellito : quam, annuente summo numine, ex auctoritate ... Georgii Baird, ... pro gradu doctoris, ... / eruditorum examini subjicit Richardus Ryan, Hibernus

발행: 1799년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE DIABET MELLITO. I

set, haud impar ad urinae excessum explicandum inveniretur. Quidam vero huic opinioni parum confisi, absorptione cutis rem Xplicarunt. EX- perimenta vero huc spectantia, quae Gerardus facienda curavit, diabeti cum plus humiditatis hoc Inodo non accipere, quam sanum demonstrant. Potus desiderium immodicum,' pendit ab ea lege, qua una secretione justo magis aucta omnes aliae, rata parte minuuntur. Saliva autem parca clarissime ostendit, quam benigniter natura saluti nostrae consulat, sitim ciens, ne corpus uidis omnino privetur. Urina intervallis brevioribus redditur.''Hic essectus oritur non solum, e copia urinae aucta, sed etialia a dotibus ejus mutatis; nam omnia in corpore liquorum receptacula, suis quaeque stimulis obtemperant, sed etiam per alienos, etsi mitiores, ad actionem nimiam cien

tur.

Jam dudum universim consensum est, debitam

urinae retentionem pendere, ex aequalitate renisus corpus vesicae inter et ejusdem cervicem.

Quanquam enim iisdem prorsus fibris musculo-

32쪽

1 DISPUTATIO MEDICA,

si utraque supplentur tamen eadem fibra cursum suum mutando et modum actionis mutat; uti in obliquo oculi superiore observamus. HOC

modo cervi et corpus Vesicae, Una contra alimrum vi reciproca renititur et sic, si una ulla causa debilitetur, altera rata parte praevalebit. Initio autem Diabetis, urinae stimulus insolitus, ad majorem contractionem, cervicem vesicae ciet dum distentio vesicae exinde oriens corpus ejus debilitat. Ex quibus causis simul disjunctimve sumptis, secundum earum gradum, schuria, Dysuriave vel status plus miniis ad has appropinquantes exoriantur necesse est. Eadem autem causa diutius applicata vim contractilem cervicis prorsus aboleret. Hinc Enu resis aut stillicidium perpetuum, progrediente morbo saepe suboriun

tur.

Dolor circa lumbos perpetuus ' Partim ex novo et insolito stimulo, renibus et reteribus applicato, partimque ex urina tam incitato cursu defluente, ut interdum aegro suctuationis sensum impertire feratur, provenire verisimile est. Alterius

33쪽

DE DIABETE MELLITO. 19

Alterius utrius testis retracmio et cet. V Ut in calculo renati forsan deducenda est, ex irritato

musculo cremastere, et utrum assectu in referre videtur, ad nexum inter organa urinae et generationi inservientia tam arcto, ut quicquid haec, illa quoque irritat. Quae communi bonam X provecta aetate illustrationem accipit.

Ejusdem lateris artus inferioris ad paralysim proclivitas.' Quia plexus lumbaris a renibus in

hoc morbo magiacpere distentis, compremitur; et quando eorum alter maxime dilatatur, sequitur nervos ab eodem latere ortos, maxime compressum iri, et signa paralysis ostensuros esse. Oedema autem oritur ex circuitu sanguinis in hac parte languescente, unde fit ut exhalatio in telam cellularem augeatur. Ascitem autem et anai AI-cam ex debilitate quam affert morbUS, Oriri, Probabile videtur. umores hydropici subito accedunt et evanescunt.' Hocce phaenomenon indicat, vires

absorbentium in hoc morbo ubique corporis auctas esse Macies subitanea idem arguit; et certiorem me fecit amicus omnino fide dignus,

sibi

34쪽

uo DISΡUTATIO MED JCA. sibi videre contigisse, cadaver quod huic morbo

succubuit, in quo non solum fibrae musculares, sed etiam pars ostium terrea, evidenter haud parmVa quantitate, absorptae fuissent. Rebus ita se habentibus, concludere jus est, vasa absorbentia uti in Febribus, irritationis universae participes esse. Praeterea vasa lymphatica simul cum glandulis suis, in mole aucta, aut etiam paulo inflammata, in variis corporis partibus sese produnt. Hoc praecipue in mesenterio apparet, cui solae causae aliqui diabetem relegarunt; chylus enim per lactea necessario transeunS, propter actionem eorum morbidam, mutationem haud sanam subire creditur. At non solum in lacteis, sed etiam in toto absorbentium genere, signa actionis intensae, e stimulo materie saccharinae in ventriculo evolutae, et inde per universum corpus diffusae, originem ducere i

dentur.

Calor circa praecordia.' Bene explanari potest, e calore edito per gasa, dum in aquam rediguntur: Calor autem abdominis,' videtur oriri, partim ex humiditatis solitae deprivatione,

35쪽

DE DIABETE MELLITO. arvatione, quae per vires naturae medicatricessit, ut fluida per renes demissa suppeditet, partimque e signis inflammationis, quae forsitan in multis aliis, eodem modo ac in exemplo supra

memorato, inveniendae sunt. Calor palmarum volarumque. V IIae partes sensilitate acula praeditae, naturae lege, sudore

leni defenduntur, et sic duobus vel tribus gradibus, reliquis frigidiores servantur, humore autem solito orbatae, minus caloris per Vaporem dissipatur, magisque retinetur papillarum sensilitate per ariditatem aucta, sensus caloris magis acutus sit. Cutis arida et squamosa.' Constat neces-1itudinem renes inter et cutem tam arciam esse, ut si sudor prosluxerit, urina proportione minuitur, et frigore corpori applicato, Urina magnia copia per renes defluit. In diabete autem cutis

humiditate privata in rugas squamasque abit Officio suo fungendo tam inhabilis evadit, ut sensilitatem prorsus fere amittat.

36쪽

G DISPUTATI MEDICA, DIAGNOSIS.

Si sitis, cibique desiderium, urinae profusio, et alia huic morbo propria, ad hunc morbum reliquis dignoscendum haud idonea esse videantur; certum signum praebet dulcedo urinae sive aspecie insipida, sive ab Hysteriae comite eum discernere velis, vel ab aliis urinae profusionibus, quibus nos logi non aeque jure quidem diabetis nomen indiderunt. Ab nuressi vero facillime secerni potest, quia diabete laborantes, ineunte morbo, Urinam nunquam inviti excernunt, et postquam morbus longius Uraverit, urina raro absque dolore pleno rivo deifuit, dum urinae dotes rem citra dubii aleam collocant. Si quando macies, cum virium prostratione, nullo alio morbo comitante, grassetur diabeten adesse timendum est, haud mora urinam experimento subjicite, et nascenti occurrite morbo.

Causas quibus auctores sedulo diabetem astignaverunt,

37쪽

DE DIABETE MELLITO. 23naverunt, saepe impuri fui isse anplicatas, saepius

vero aliorum et longe diversorum morborum originem extitisse, magnopere dolendum est Hujusmodi sunt exercitatio immodica, praecipue quum corpus jam fractum sit morbis chronicis, ut Intermittentibus. Exinanitiones, inter quas eminet intempestus veneris cultus Nimia calidorum liquoram ut Theae vel Coisseae potatio. Usus spirituum ardentium immodicus et plerorumque aliorum potuum, qui corpus debilitandi arguendi sunt Interdum convivia lauta et vina generosa, in causa fuisse dicuntur saepius autem Victus parcus et sordidus, unde apud infimam plebiculam saepius quam apud divites homines,

occurrere dicitur et prout in uno alterove Ordine morbus sese ostendit, haud parum variari videtur Diureticorum, sicut vini Rhenani,

aquarum mineralium, cerevisiae succum abietis continentis pleniores haustus, hunc morbum gignere habiti sunt saccharum, mel et similia, ut morbi causa jure culpentur, quo pacto a cidit ut infantes et impuberes eum eludant i Frigus corpori, praesertim prius solito calidiori facto,

admotum,

38쪽

M DISPUTATIO MEDICA,

admotum, morbum inducere periclitatur. Sic a Cleghornio lascuens mentio facta est hominis, qui in fornace calcare occupatus fuerat. Hic quinque aliorum opere se fungi posse jactabundus, nimis calefactus in humidam terram se conjicere solitus est, ibique manebat, donec somnus obrepsit. Tandem vero diabete gravi correptus, temeritatis suae qui1m serius esset, eum penituit. Huc referri oportet, quod tot qui in lintea dealbando occupari, vel herbarum succos, igne subjecto, elicere, soliti sunt, diabete affecti ad noso- comitam hujus urbis regium confugerunt. In hoc autem caelo incerto, ubi frigus cum calore subito

alternat, frequentius quam meridiem VersUS, Occurrere fertUr

Pathemata etiam mentis deprimentia, scilicet metus, moestitia et cet in causa fuisse dicuntur; potius vero morbi effectum ea habere videtur.

Interdum cum paralysi complicari aut ei supervenire diabetes dicitur, Lumbagini quoque et Exanthematis successus fertur. Nec desunt

qui renum irritationem, nimirum eorum morbos,

quales sunt, inflammatio, abscessiis, et calculi, quinetiam

39쪽

DE DIABET MELLITO Mquinetiam alvum astrictam, faece in colo coaggerando et renes premendo, hanc affectionem generare Opinantur. Mihi autem verisimile videtur, has causas vel casu tantum huic morbo accidisse, vel in decursu ejus ortas fuisses quousque vero ad morbi vires augenda conducant,

haud facile explanari potest. Diabetes saepe ascit ex cirrho hepatis supervenire, eidemque mederi observatur; ipse autem vicissirin perpneumoniam et alias pyreXia in melius evadere dicitur, his autem discussis vi haud imminuta regreditur. Gregorio auctore Diabetes mellitus interdum ab insapido originem ducere possit.

CAUSA PROXIMA.

Omnes qui ad summos honores almae hujusce Academiae evehi volunt, de rebus dubiis ea quae decet modestia, sententiam in lucem proserre jubentur. Talem veniam mihi datum iri sperans, de causa proxima Diabetis pauca pro virili disserere pergam. De hac enim omnitio silere timoris effectus haberetur. De diversis et

quasi

40쪽

: DISPUTATIO MEDICA,

quasi prorsus contrariis opinionibus agere, mihi haud in animo est. Duae autem de quibus adhuc ambigitur, paulo fusius exponi merentur, caeteris jampridem, multa eloquentia ac libertate ab aliis refutatis. Ex quo primum audivi, renes saccharum formandi munere fungi, fatendum est mihi admodum mirabile semper apparuisse. Quum in animo perpendatUr Organa ipsa urinam, qui dorum corporis humani simplicissimam, im etiam saepius aquae fontis haud longe dissimilem, secernereri Terebinthinam, heum, bilem, aliaque per renes colore aut Odore Parum mutata

transire; renes posit mortem molles flaccidos fieri, et ollicio suo fungenda adeo inhabiles apparere, Ut potius quasi per cribrum partes sanguinis tenuiores demittere videantur. Quinetiam ut verbis eorum utar, qui rene quasi sedem morbi primariam acerrime vindicant)quum videamus, ac suidorum in corpore humano facillim mutatum, exitu tamen naturali negato, integrum per renes demissum veluti

mammae vicissim in Ischuria, urinam interdum per

SEARCH

MENU NAVIGATION