장음표시 사용
21쪽
DE DIABET MELLITO. vias uriniferas sese subinde diffundit, dum urina nec retineri potest, nec satis large profluit, stillatim vero decidit, vim eam retinendi minuens, simulque dolorem eam reddendi rata parte augens. Urinae acrimonia haud raro phymosim eiscit; at hujus phaenomen causa neminem latere potest, nam nulla veneris cupido, inter prima hujusce morbi notas, sese ostendit. Si quidem ut interdum accidit, uterlibet testis sursum retrahitur, ejusdem lateris praecipui, artus inferior paralysi edematique proclivis fit. Sitis nunc intolerabilis per oris sensilitatem
aligetur, nam ejus membrana ubique in rimas
dehiscit. Saliva albida viscida et spumosa sit,
atque propterea quod resorberi nequeat, ejusdem perpetuam ejectionem solicitat Linguam sapore subdulci necnon subacido saepe assicit. Similis ingratus et subacidus odor, C pulmonum et cutis halitu oriens, aegro ipsi et astantibus impertitur. Gingivae tumescunt, et rubefiunt; dentes quasi acuti evadunt, inque iis sensus, quasi ab acidorum effectu proveniens, percipitur satiscunt atque delabuntur. Interea temporis appotentia
22쪽
tentia cibi inexplebilis adest, sed in utramque
partem jam peccare incipit, una cum doloris et caloris circa praecordia sensu, ventri murmurct flatuve et ructibus acidis cordisque palpitatione frequenti. Globus per abdomen se volvens, et alia Hysteriae signa, etiam in maribus, observationi quorundam sese obtulerunt. Status Ventriculi haud sibi constat, namque aeger cibum nunc importune appetit, nunc prorsus fastidit. Morbo progrediente alvus plerumque astringitur faeces albidae aut virides, sub forma plerumque globulorum apparent, nullum vero ingratum odorem naribus impingunt dum cutis ad membranam per tenuem redadta, Vel prorsus
arida, vel sudore visci do madefacta, in rugas squamasque abit Crines undique, vel sponte decidunt, vel absque dolore avelli possunt. Cor et
arteriae quae nascente morbo, octagies vel nonagies primo horae minuto pulsum ediderunt; nunc celerius, infirmius, et plerumque intervallis inaequis, micant. Calor totius corporis intenditur, in Volis autem manuum plantisque pedum, praesertim vesperi, ingravescit Nec ipsum sensorium hucusque
23쪽
D DIABET MELLITO. hucusque incolume manet Egrotus subinde suspirare observatur, animo vario et mutabili, nunc
vividus, mox autem statui suo dissidens, sibi pessim, fingit Uno tempore omnia medicamina ut supervacanea respuit, et medici solicitudinem admiratur; mox autem lethum suum ineluctabile credens, de aerumnis solus cogitat et sic eas auget Nunquam non vigil, aura quaque levissima afficitur, dum urina et alia morbi signa characteristica, ea praecipue e ventriculo oriunda, inexplicabili quidem nexu. statu animi reguntur pari etenim ratione ac aeger spe erigitur, aut contra dejicitur, omnia bene aut omnia infauste procedere observantur Memoria visusque saepe hebescunt, aegerque, saepe immerito, queritur de perpetua vertigine et capitis do. lore. Dum haec in variis corporis functionibus geruntur, macies et debilitas, jam inde ab initio paulatim adorientes, postremo rapide progrediuntur;
hinc edem crurum noctem versus , hinc quoque ascites, oriuntur; et si quando aeger urinam reddendo diu abstineat, lumbi testes aliaeque vicinae partes intumescunt umores hy.
24쪽
dropici subito accedunt et evanescunt, morbo
primario et diopathico minime affecto. Si forte ulcera aliave vitia corpus infestant, iis, dissicillime mederi possumus. Talibus symptomatis, quum aeger diu colluctatus est, siti et urinae profluvio immodico, quotidie ingravescentibus tota Unc humana compages labefacta, uno quasi impetu corruit. Omnis pars extima collapsa et rugosa apparet, Venae pariter ac situm processus eminent, illae numerari queant, et hi in locis quibusdam, cutem per- tenuem rumpunt. Corpus squalidum et macilentum sit. Oculi jamdudum nitore orbati nonnihil citra orbitas protruduntur, luteoli aut luridi fiunt; dum pupillae segniter sese contrahentes, tota denique facies speciem maxime lugubrem induit. Jamque cibi appetentiam adhuc insatiabilem, omnis generis alimentorum fastidium excipit, dum parci sudores nocturni et omnia sere hecticae signa superveniunt. Hechicam
autem, omni X parte tam exquisite formatam,
ac in Phthrsi pulmonali, haud expectare liceret. Una tantum exacerbatio insignis indie occurrit,
25쪽
et incerto tempore vesperi accedit. Genas utcunque antehac pallidas, maculae rubrae et circumscriptae inter paroxysmum distinguunt, et oculi nitorem vitreum adipiscuntur. Calor tandem undique magis solito augetur et viscera abdominis quasi ardor occupat postremo convulsiones supremum diem, tandi speratum, misero aegro accelerant.
Cum sedis effectuumque morbi cujuslibet notitia, ad eundem amovendum plurimum conferat, non mirandum est, in omni fere aevo, cadaVera scalpello inspicere, usitatum fuisse, tantoque diligentius quanto lethalio fuerit morbus. At sectio cadaverum Diabet minus profuit. Namque homines sedem ejus praeophnantes, Oculos ad hanc solam, aliis post habitis, direxerunt; et sic quisque morbi causa ad aliquam prae aliis partem relegatu tenebras quibus tandiu morbus immersus fuit, adhuc haud dispulerunt.
26쪽
D DISPUTATIO MEDICA, Unam igitur dissectionem, quae anno superiore in no comi nostro, Ruthersordo eximio teste, cui ipse casu interfui, et omnia quae Observavit Professor, et adstantibus commonstravit, fideliter enarrabo. onendum tamen est, hic tantum notabiliora quae illico et quasi sponte sese obtulerunt, recenseri haud enim, quod admodum doluit, interiora exquisitius scrutari sive-rUnt temporis augustiae, cum cognati jam in lanu convenerunt, priusquam corporis incisionem vel inchoare concessum est. Primum notabile fuit adipis copia, qua sub cuti quidem pertenui, tela cellulosa abundabat, quantum vix in corpore adeo macie uti videbatur confecto, expectare liceret. Abdomine patefacto vasa ubique sanguine turgefacta, solito ampliora apparebant. Omenti praecipue quamvis adipe onusti, venae sanguine lurido repletae, moles inter dipolas eminebant. Ventriculus et intestina tenuia parum aucta inveniebantur, horum autem tunicae, rete sermo sum vasorum, usque ad extremos ramUSculos,
quasi arte liquore rubro injectorum referebant;
27쪽
D DIABETE MELLITO. Is hujus portionis tubi alimentarii, tunicae solito
crassores et molliores apparebant. Colon autem amplitudine auctum et aere etiam ad xtrema perflatum, in se reflexum, sub hepat duplicaturam magnam formavit. Per tractum ejus tortuosum, plurimi globuli faecum induratarum inveniebantur Mesenterium in adipis copia, et in vasorum amplificatione et turgescentia, omento ipsi simile visum est Glandulae ejus lymphaticae, mole pariter ac mollitie auctae apparebant, et multi plexus vasculorum rubrorum superficiem earum distinguebant. Mepar nec in Colore nec quavis re alia, nisi quippe solito minus, aliquantum dispendii passum fuisse argueretur, morbum indicavit. Porro margo anterior intra costas latuit, quasi a colo distento ibi suffulciretur. Nesica autem felle nimis ampla et accida apparens, bilem Medii, inter croceum et fuscum, coloris magna copia retinebat Pancreas sanum fuit. Nec lien aliquid notabile, nisi molem auctam, prae se ferebat Renes multo justo ampliores laccidioresque fuerunt superficies autem eSternae eorum rubefactae, vasculis formose
28쪽
ii DISPUTATIO EDICA, distinguebantur hydatis etiam ampla, in inferiore et posteriore parte renis dextri detecta fuit. Vasa renum sanguifera praeter ordinem aucta fuerunt, Venae emulgentis dextrae diameter, tres quartas pollicis partes aequare Videbatur, et eoamplior apparebat quia sanguine distenta est. Postea vero injectione prius per venas emulgentes unius renis absque vi facta hujus pelvis liquore colorato per tubulos uriniferos transeunte, repletus inveniebatur. Idem periculum in altero rene factum, liquore per arteriam injecto, eundem prorsus eventum praestitit. Renes utrique anatomice parati nil vitiosum exhibebant, contra, structuram internam etiam clarius et luculentius ostendunt, quam in iisdem organis sanis accidit. Ureteres et vesica urinaria incrementi renalis participes esse videbantur. trique capacitate auini fuerunt, et posterior parietum crassitudine insignis, urina semiplena invenie
Universus Thorax, pariter ac in aliis partibus, ubicunque aequo jure expectare liceret, adipe scatebat Praecipue autem inter mediastini laminas,
29쪽
DE DIABET MELLITO. Is minas, ubi ab invicem discedunt, ut supra dia-phragma extenderentur. Pulmones nil morbo sum prae se ferebant, in diversis partibus, peri- cardio et thoracis parietibus leniter haerebant, tela eorum cellularis magis spongiosa et aeri pervia quam plerumque Observatur, apparebat. Corpallidum et accidum, nulla incrementi signa ostendebat, et venae ejus coronariae sanguine nigri factae, patia interposita pallidiora reddebant.
Cava ejus utrinque sanguine atro abundabant, qui fere totus tenuis defluxit pars autem in dextro latere cordis paulo concretior, stagnabat. Glandulae pulmonum propriae, praesertim apud tracheae bifurcationem, mole et mollitie notabiles, atro colore rutilabant. In thymi regione, racemus insignis glandularum mesentericis similium, culos omnium sibi attraxerunt, et quum scalpello subjectae sunt, aliquot concretiones calcareae ei obstabant, una praecipue quae instar fabae cabal- Enae erat. Denique observari meretur, quod per totum corpus, ne minima quidem putredinis
signa des ostendebant, quamvis quatuor dies
30쪽
16 DISPUTATI MEDICA, mortem inter et tempus dissectionis iam elapsi
Quoniam quicquid urinae proprietates respieit, me causa in proxima implicaret, rectius videtur, de hac re praesens in tempus silere. Igitur alia signa, quae quidem notabiliora esse videantur, Xplicare pro virili pergam. Urina cingesta novem libris exuperans. Μultorum tentaminum ad hunc excessum urinaeeXplicandum, factorum, valde speciosum Xcogitavit Rutherfordus ingeniosus; scilicet, aeris atmospherici oxygenium et sanguinis venosi hydrogenum, intra pulmones ad aquam formandam, simul concurrere. Et qui hydrogenum in hoc morbo ex redundantia chyli recentis augetur, plus oxygenii sibi alliciet, unde sanguis copiam aquae haud parcam, vel recta, vel absorbentium ope, attrahit. Hoc verisimile videtur, et dorsitan si ratio egestorum ingestorumque