Disputatio medica inauguralis, de diabete mellito : quam, annuente summo numine, ex auctoritate ... Georgii Baird, ... pro gradu doctoris, ... / eruditorum examini subjicit Richardus Ryan, Hibernus

발행: 1799년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

D DIABETE MELLII o. 27per eas transire permittunt. Porro quLim consit deremus, secretionem ipsam in hoc morbo adeo crudam indigestamque esse, ut urinae nomen non mereatur : Aliae quoque secretione quae

in diabete plus miniis sacchari continent, saliva nempe et sudor aliaeque forsitan : Nec aliquis sanus diceret, vim saccharum formandi glandulae salivariae inesse : Denique ipsi renes urinam integram subito secernunt, postquam diaeta animalis instituta fuerit ; quod solum sine auxilio

rerum per renes injectarum, hypothesin renes aliquo modo, esse perturbatos, radicit Us ruerepos et His rationibus rile perpensas, simulque morbum esse totius corporis, in quo nulla fere pars mali universalis non particeps est, secum etiam atque etiam reputatis, homines causam

hujus morbi proximam alibi investigare adducti

fuerunt. Et quia in plurimis casibus ventriculi affectus praegressi inveniebantur, causaeqUe remotae tales erant ut vel protinus ad ventriculum, vel quamvis ad totum corpus applicatae, per consensum illum mirabilem, ventriculum inter et alias corporis partes, huic visceri praeci-D a pue

42쪽

: DISPUTATIO MEDICA,

pue infestae esse videbantur denique autem appetentia cibi ingens, simul cum prava ejusdem praecipue vegetabilis erith solutione conjuncta, aliquid vitii digestionis indicans; haec

omnia, inquam, ollonem et alios ventriculum vituperare necessario impulerunt Dum autem,

succi gastrici indolem, aut modum quo digestio in sano corpore persiditur, tam imperfecte adhuc cognoscamus, quicquid de hujus functionis

morbo dicere possumus prorsus conjecturale erit. Crescente tamen in dies lumine ex hymica scientia orto, sperare adducimur, indagationes huc

tendentes, indolem scilicet veram succi astrici investigare, brevi institutas fore; quasnam Utationes subit aut quibus causis mutari positiqquomodo accidit, ut in variis animalibus varia ciborum genera solverentur dum in homine valenti, omne genus cibi in massam uniusmodi redigitur; quanam ex causa oritur, quod re V getabilis tantos tumultus in ventriculo diabetico cieret quamvis materies animalis aeque bene aut etiam melius quam in eodem sano concoquitur Scimus autem naturam succi gastrici, ex statu

43쪽

D DIABET MELLITO. 29 statu fibrarum motricum ventriculi imprimis pendere; sic quicquid vel corpus vel ventriculum debilitat defectus liquoris gastrici et in tibus ejus et in copia forsan, causa erit, qui postea sese manifestat multis dyspepsiae signis stipatus pari autem ratione concludere fas esse videtur, ventriculi actionem abnormem et nimis auctam, haud diu persistere posse, sine quadam liquoris astrici mutatione et in proprietatibus et forsitan in copia ejus aucta se ostendente. EX phaenominis autem morbi ineUnlis, ructibus nempe acidis, tumultu statuque circa regionem ventriculi sentitis, denique ex rebus quae antehac tres dies ingestae fuerant per vomitionemrejectis, ne minima quidem ex parte mlatalis, dum eadem cibi appetitio vorax mansit his simul sumptis, clarissime apparet succum gastricum aut vi antizymica privatum fuisse, aut potius in hoc morbo fermentationi favere. Omnia enim

vegetabilia, sacchari principia habentia, si in loco cui favent calor, humiditas et aer atmosphericus,' ollo, in loco citato.

44쪽

3 DISPUTATIO MEDICA,

cus, sint ita, in sermentationem tendunt. In Ventriculo autem valenti, tali processui succus gastricus obstare potest. Scimus vero primum fermentationis vinosae stadium, saccharum in materie vegetabili latens evolvere; quod ab Iacteis absorptum omnia fere morbi phaenomena

explicare potest. Etenim ut in dysenteria, et in febribus, quando aliquid exitii corpori immineat, novi motus ad hostem per vias idoneas depellendum cientur, sic in diabete renes in actionem arcescuntur. VerumenimVero ne dicere ausim,

saccharum hujus morbi causam esseri flectus potius videtur ejusdem pravae digestionis, quae chylum proprium et qui in animalis corpus assimilari potest, formare nequiret. Opinioni autem quae saccharum in ventriculo evolvi docet, experimenta quae a Doctore Hope nuperrime facta sunt, primo aspectu obstare videntur; nam in sanguine diabetico, nec anteeVaporationem nec post eam, aliquid dulcedinis gustari potest. Authoritati tam gravi cederem, si non contrario assirmatum esset, sanguinem diabeticum aliquantiva dulcedinis continere inventum esse. Nemo

45쪽

D DIABET MELLITO. Nemo autem inficias ibit, quasdem saltem, inpleris Ue Xemplis, sanguinem peculiares dotes ostendisse. Nec mirandum est saccharum in sanguine saepius haud percipi posse, ubi cum tania farragine liquorum dulcedinis gustui inimica, miscetur. In sanguine praeterea latius diffundiatur, quam in latice per renes cujuslibet salini

emunctoria secreto. Quinetiam observandum est levissimam febriculam, non solum in sanguine sed etiam in urina, insigne mutationes producere posse, et si per ignem saccharum molem in minimam redigere conemur, incertum est quin materies ipsa saccharina una cum sanguine in vaporem sublimetur processum autem ipsum aliquid fallaciae comitatur eodem modo quo

accidit, in plerisque periculis vi ignea factis.

Praeterea materies ipsa minime grata, organo gustus prae omnibus Vario incertoque subjicitur Timeo autem ne ultra opus tendam; et ex hac lite pedem proferre festino, ut opinionem tradam, quae quidem, ad symptomata, omni ex parte quadrare videtur.

Proxima Diabetis causa ne multa dicam

oritur1

46쪽

D DISPUTATI MEDICA,

oritur, ex morbida et abnormi fibrarum motricum ventriculi actione, succum astricum ad idoneam materiei vegetabilis concoctionem, et fermentationem compescendam, imparem reddente. Quae in assimilationis aliquo defectu et in sacchari formatione sese ostendit. Hinc autem, urinae, salivae, et forsitan omnigeni e sanguine secreti liquoris dotes peculiares, et malorum series longa proveniunt.

PROGNOSIS.

Priusquam notum fuit quantae vires, tetae e regno animali petitae sint, judicium de hujus morbi eventu erat semper infaustum Pauci quidem eorum quos Rutherford, artis nostraescientia nemini secundus, curavit, ad sanitatem reducti sunt, sed brevi postea recruduit morbus. Quoniam autem morbum, postquam diu duraverit, et ubi fere ad Xtrema Ventum erat, faustum ad exitum ollo perduxit, jamque aegrotus biennii spatium persecta sanitate usus est, diabetes inter medicorum opprobria non amplius

47쪽

D DIABET MELLITO. 33plius enumerandus. Et si plura exempla sint hujus morbi cito post curationem eandem adhibitam redeuntis, utrum medicamenti vel aegri culpae morbi reditum attribuere, incertUm est. Quae cum ita sint, prognosis de hujus morbi eventu hodie quam olim magis fausta esse

videtur, praecipue Vero priusquam morbus penitus inveteraverit, nam quo diuturnior fuerit, eo mortis expectatio certior fit. Quo plus etiam

materiae saccharinae cum urina XCernitUr, eo

citius supremus dies timendus est. In juvenibus et vigentibus eventum feliciorem praesagire possumus. In senibus vero et praecipue in iis quorum corpus studiis continuis, vigiliis, vinolentia, vel aliis modis jam fractum sit, prognosin, maxime infaustam esse, assirmare possumus. Judicium ex copia urinae deductum, magis incertum est, quam si ejusdem dotibus regamur. Morbus enim uti a Riveri docimur perfecte formari possit, et etiam ad finem ultimum proficisci, absque copia urinae, ultra quod naturae consentaneum est, aucta. In nul-

48쪽

si DISPUTATI MEDICA,

Io forsan morbi stadio, faustum praecinere debemus. In stadio secundo, quando ventriculi Lres languere incipiunt, prognosis infaustior exoritur, namque timendum est, ne hoc nisu salutari sponte deficiente, macies subito ad extrema rueret. At postquam Hectica, sudoribus viscidis aut diarrhoea colli quativa stipata jam insederit, credo nullum exemplar, ex tali rerum statu superstes, adhuc nobis traditum esse.

CURATIO. Ex paucis de prognos dictis satis constat,

quo celerius ipsis principiis morbi occurritur, priusquam corpus ad medelam tolerandam impar factum sit, eo citius jucundius et tutiuga finem faustum eum perduci posse. ConsiIlia medendi tria in hoc morbo indicari videntur. Imo, Materiae saccharinae formationi obviam iresando, Novam et aequam actionem ventriculo restituere.

49쪽

D DIABETE MELLITO. 333m, Corporis debilitati occurrere, et vires i.

tae renovare simulque signa urgentia amovere.

CONSILIUM PRIMUM.

Quoniam omnia hujus morbi signa, pro ac chari cum urina excreti portione ingravescunt, quamprimum contra ejus formationem summa ope niti decet. Hinc omnia cibi genera, quae ad hujuscemodi materiem formandam conferre possunt, evitare adducimur, praecipue autem fruges in fermentationem proclives. Imo etiam omnia, quae sacchari elementa praebent amovere, simulque materiae animalis principia large suppeditare debemus tametsi enim omnia medicamenta quae ammonia vel azotio scatent, ad cohibendam vel ad corrigendam sacchari formationem haud parum pollent, non satis diu in eorum usu persistere possumus, et anthun praesens in tempus auxilium afferre videntur, quibus motis dum causa manet, vi haud imminuta morbus redibit. Ob has causas patet, diaetam

e regno animali consectam praecipue indicari, et quia

50쪽

36 DISPUTATIO MEDICA,

quia non sollini vi sacchari formationi occumrendi fruitur, verum etiam tali processu inimica et repugnans esse videtur. Ad eandem quoque indicationem plenius implendam, praesertim ad ingluviem initio morbi compescendam, carnes adipos a8 rancidas et praecipue porcinas, adhibere invitamur, et forsitan pisces, sicut clarissimo Monro visum est, namque quia citius in putredinem ruunt duplici ratione utiles sunt Haec omnia, mea Opinione caute adhiberi debent, ne ventriculus in alieram partem nimis peccaret, et signa corbuti supervenirent. Quinetiam omnibus modis et victum

subinde variando et sartitis vicibus sumendo contra fastidium cavendum est Nihilominus tam perditi et in perniciem suam intenti, aegri hoc morbo laborantes videntur, ut nullis monitis, nulla vi, a materie vegetabili sese diu cohi- here possint. Observandum est, hoc primum

consilium rite et mature Xequendo, multas angustias evitari, et caeteras indicationes minus

necessarias fieri Annon hanc indicationem X-plendo, morbum omnino depellere speremus,

mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION