장음표시 사용
162쪽
163쪽
V M per omnium Augustinorum iugerum haec in discrimine euenerunt,omnia lupra dicta conuenienter habere debent illa sit . quae secundum formam proponitur, memini in prouincijs modus aliquo possidetur, ab alio ne quidem simplex, Quemadmodum autem fieri soleat tractare non alienum iudico. potest enim fieri ut illa. mille iugera secundum ordinationem sermonis a luco quidem incipiant & in diuersam regionem. quod falsum manifesto apparet demonitratione imperitis obscurissimum est dinoscere an secundum formam regio conueniat praesens. itaq; diffuse
regiones pateant Vt argumentis aut arborum aut aliarum rerum careant: sicut in Africa ubi spatiositas & inundatio camporum eiusmodi controuersas facillime in errorem deducit. quod si eadem mille iugera in eodem sane loco formam dictat cohibiti angulis nihil deest in re praesenti minoribus lineamentis deformetur,aut modum non expleant, sequitur falsum futurum , quando nihil amplius demonstratione formae quam locus conueniat de specie disconueniente .velut ad procente adscrota modus autem disconueniat aut si in eodem loco ue lit in eodem mille iugera alijs lineamentis describere conuenient quidem mille iugera, & ad lucum
164쪽
Feroniae esse conueniet, sed specie disconueniente inter peritos manifeste falsium apparebit memine ram de superius ut aliquid verum adprobari possit, minime ei quicquam falsi posse interuenire. Nam& haec expositio declarat quamuis duae consentiant
partes,ab una dissentiente Vincantur. neque verum esse postit, nisi illis quoque tertia pars illa consense rit . cumuenire autem omni homini restitutione formarum omnia debent, ut secundum signa informis nominata locus quicunque erat restituatur, aut artificio signorum loca requirantur. si erunt ut frequenter euenit) tui bata,docere nos angulorum positiones poterant. sic erit vi& artis sinceritas seruetur, & ordo Veteris adsignationis non praeter
Controuersa est status effectivi. essicitur enimi ex omnibus antedictis controuersijs. sed quarum status in hac propositione inriti habetur,dixi supra. De proprietate agitur plurimum iure ordinario. neque enim hicinteruentu , nisi conqueritur quatenti S agatur. ProprietaS uno genere Vindicatur. ea
sunt plerumq. agri ut in Campania in Sinuessano culti qui habent in monte Marico plagas siluarum determinatas. quarum siluarum protrietas ad quos pertinere debeat vindicatur.Nam &formae antiquae declarant aut ita esse adsignatum, quoniam solo culto nihil fuit siluestre iunctum quod adsignaretur. Relicta sunt & multa loca quae veteranis data
165쪽
non sunt. Haec varijs appellationibus per regiones
nominantur. in Etruria communalia Vocanturia
quibusda prouincijs, pro indiviso. haec fere pascua
certis perlonis data sunt depascenda tunc cum agri adsignati sunt. Haec pascua multi per potentiam
inuaserunt& colunt. & de eorum proprietate soletius ordinarium moueri, non sine interuentu mensurarum: quoniam demonstrandum eth quatenus sit adsignatus ager. nam per emptiones quasdam solet proprietas quarundam possessionum ad per sonas pertinere, quae iure magis ordinario quam mensuris explicantur.Nunc ut ad publicas perlonas respiciamus,Coloniae quoque loca quaedam habent adsignata in alienis finibus: quae loca solemus praefecturas appellare. Harum praefccturarum proprietas manifelle ad colonos pertinet, non ad eos quorum fines sunt diminuti. Solent &priuilegia quaedam habere beneficio principum , ut longe & a remotis locis saltus quosdam reditus causa acceperInt, quorum proprietas ludubitate ad eos pertinet, qui b. est assignatum. alia beneficia etiam quaedam munI-cipia acceperunt,& priuatae personae, quae de principibus illis temporibus bone meruerunt. In haccon trouersia plus potestatis habet ius ordinarium quam ars mensoria. ab eo enim statu lis incipit, ut de proprietate agatur, non de loco. mensura autem nihil amplius quam secundum formam locum declarat.
in hac autem controuersia ars mensurarum locum
secundum habet, quoniam prius ahJ vacandum est, quam agenda. sit mensura
166쪽
Controuersia est status effectivi. quoniam primum possessio tempore ciucitur. deinde ut ad solum respiciamus , omnes antedictas controuersias
capit. si enim solum cogitemus ut legitima possessio impleri possit, indubitate locus definiatur necesse est.& de hac controuersia plurimum interdicti formula litigatur, de quo&in superiore parte meminimus. ideoq; non puto eam iterum retractandam.
Controuersia est status effectivi. quoniam sub sciua nominari aut sentiri sine quadam loci latitudine aut modo non possunt. Ideoque manifeste apparet supradictarum controuersiarum status in locum. Subsicivorum autem genera sunt duo. Vnum quod extremis adsignatorum agrorum fini bus centuriam non explet.aliud etiam integris cen tu rijs interuenit, de quo maximae controuersiae agilantur. cum autem adsignatio in agro adsignato fieret, non potuit omnis modus intra quatuor limites Veteranis adsignari. in ea remansit aliquid quod a subsecante linea nomen accepit subsicivum. In his subsicivis quidam iterum miserunt quibus agri assignarentur quidam & subsiciua colonis concesserunt ideoque semper hoc genus controuersiae a rebus publicis exercetur. Per longum enim tempus adtigui possessores vacantia loca , quasi inuitante loci oportunitate inuaserunt & per longum tempus impune commaluerunt. Horum subsicivorum
167쪽
i 8 AGGENIVRBICI multae resp. etsi sero mensuram repetierint, non minimum aerario publico contulerunt. pecuniam etiam quarundam coloniarum Imp. Vespasianus exegit, quae non habuerunt subsiciua concessa. non
enim fieri poterat, ut solum illud quod nemini erat adsignatum, alterius esse posset, quam qui poterat adsignare. non autem exiguum pecuniae filao con- tulit venditis subsicivis. sed postquam legationum miseratione commotus est, quia quassabatur Vniuersus Italiae possessor, intermisit, non concessi . aeque & Titus Imp aliqua subsiciua in Italia recollegit. Praestantissimus postea Domitianus ad hoc beneficium procurrit, & uno edicto totius Italiae
metum liberauit. Haec controuersia nunquam ae priuatis eXercetur.
Controuersia est status effectivi. efficitur enim sibinde, & per tempora mutatur. in hac controuersia plurimum sibi rindicat jus ordinarium. agi tur enim de eo solo quod alluat flumen, & subtiles introducuntur quae itiones. an ad eum pertinere debeat cui in altera ripa recedente aqua solum crevit:
hic qui aliquid agri sui desiderat, transire,&possidere illa debeat quo flumen reliquit. nisi quod illud
subtilissime profertur, cuius solum amisit, non statum transire in alteram ripam, sed abductum esset elotum.& illud contra, vicinum longe dissimi magrum habere. quod hic forte cultum & pingue solum amiserit, apud illum autem harenae, lapides
168쪽
Ze limus abluuio inuectum remanserit. Illud praeterea, quem finem illis semper aqua fecerit,dc nunc quoque facere debeat.sunt &multa de quibus subtiliter tractatur. sed nec uno tantum genere per allu uionem sumina possessoribus iniurias faciunt.sicut palus relicto alueo suo per cuiuslibet fundum medium irrumpit & facit insulam inter nouum & Veterem alueum. Item de hac re tractatur. ad quem
pertinere dcbeat illud quod reliquerit cuius iniuriam proximus possessor non mediocrem patiatur, per cuius solum amnis publicus praefluat. nisi quod iuris periti aliter interpretantur, & negant illud solum quod solum P. R. esse coepit, ullo modo usu capi a quoquam mortalium posita.& est verissimile. ita neuter possessor excedere finem illum veteris aquae ullo iure potest aut debet. Hae quaestiones
maxime in Gallia tota mouentur, quae multiS contexta fluminibus immodicas Alpium nubes in mare transmittit & subitarum regelationum repentina inundatione patitur iniurias. quaeritur tamen qu
lia quanta sint flumina in quibus alluvio obseruari
debeat.Nam &iure continetur,ne quis ripam suam cum iniuria vicini munire velit. Multa flumina &non mediocria in adsignationem mensurae antiquae ceciderunt. Nam & deductarum coloniarum for
mar ita dicant ut multis fluminibus nulla latitudo sit relicta, sequitur in his fluminibus artem mensuriam aliquem locum sibi vindicate. quando exacto limite accepta finiatur quae vel aquam vel agrum . vel utrumque habere debeat.vnus fuit enim fortasse
169쪽
tunc ratio non simplex qua deberet quisque deductorum etiam quam accipere primum quod exiguitas agrorum Conditorem ita suadebat. deinde non erat ingratum possessori proximum esse aquae commodo. tertio quod si sors ita tulerat aequo animo ferendum habeat. In his agris exigitur fere mensura secundum postulationem eius formarumque quo pertica cecidit eatenus acceptae designantur. Videri muS an inter mensores & iurisperitos esse de hoc
quaestio debeat cursum an pretium etiam si qua Vsque potuit veteranis est ads natum scio in Lusi tanta finibus Emeritensium non exiguam per mediam coloniae pertica pro flumine. nam circa quod agri sunt adsignati quousq; tunc solum utile vi1um
est.propter magnitudinem enim agrorum Vetera nos circa extremues fere finem velut terminos di
sposuit paucissimos,circa coloniam & circa flumina
reliquum ita remanserat, ut postea repleretur. nihilominus & secunda & tertia postea facta est adsi
gnatio. nec tantum agrorum modus diuisione vinci potuit, sed superfuit in adsignatus. In his agris cum iubsiciua requirerentur, impetrauerunt possessores a praeside prouinciae eius ut aliquem latitudinem &fumini daret. quoniam subsiciua quae quis occupauerat redimere cogebatur, iniquum iudicatum est, ut quispiam emeret sterilia, aut quae amnis publicus alluebat. modus itaque sumini est constitutus. hoc exempli bausa. referendum existimauu nam & in Italia Pisauro flumini latitudo adsignata est eatenus quousque allambebat. .
170쪽
Controuersia est status iniectivi. inhcitur enim solo quaedam controuersia, personarunὶ praecipue, quidquid est illud de quo agitur aut locus aut mondus regulam generalem status iure ordinario trahit etiamsi multis locis mensurarum exigat intertienitum. Haec enim controuersia non tantum inter respub. sed & inter remp. & priuatos exercetur. nec tantum iure ordinario,sed & arte mensuria compo nitur. inter resp. autem controuersiae eius generis
mouentur, ut quidam sui territorij iuris esse dicant, quamuis sint intra alienos fines. munificentia quoque coloniae aut municiph sibi locum deberi defendant. sed & quaedam coloniae aut beneficia conditorum perceperunt, Vt Tudertini, aut postea apud principes egerunt, ut Fanestres, ut incolae etiamsi es lent alienigenae qui intra territorium colerens, honoribus fungi in colonia deberet. Hoc Fanestres nuper impetrauerunt.Tudertini autem beneficium habent conditoris. Inter resp. & priuatos non facile tales in Italia controuersiae mouentur. sed freque n. ter in prouincijs, praecipue in Africa ubi saltus minores habent priuati quam res p. territoria. quinimo multi saltus longe maiores sunt territorij S. habent autem in saltibus priuati non exiguum populum plebem & vicos circa villam in modum municipiorum. R. P. controuersias de iure territorijsolet mouere, quod aut indici munera dicant oportere in ea parte soli, aut legere tironem ex Vico, aut