장음표시 사용
191쪽
1 2 Is V G A N Iteris moenib'ii nutes primos nisi a , foris accipe re non posse
Multi agri facilitatem secuti, & ubi plurimum
erant assignaturi, ibi D M.&ΚM. constituerunt. Antiqui enim propter subita bellorum pericula, non solum erant contenti Urbes muris cingere, veru metiam loca aspera& excelsa eligebant,ubi illis amplissimum propugnaculum esset ipsa loci natura. Haec Vicina urbibus rupium multitudo limites accipere propter loci dissicultatem non potuit. Sed relicta est, ut aut sylvam R. P. praestaret, aut si sterilis esset, vacaret. His urbibus, ut haberent colo niarum Vastitatem , vicinarum ciuiliatum fines sunt adtri buti,*in optimo solo D M. & Κ M. consti tuti, sicut in Vmbria finibus Stellatium.
192쪽
Quibusdam coloniis D M. ita constituerunt,uti viam consularem transeuntem per coloniam contineret,sicut in Campania coloniae Anxurnae D M. per viam Appiam obseruatur: fines qui culturam accipere potuerunt & limites acceperunt: reliqua pars asperis rupibus continetur, terminata in extremitate , more arcisinio per demonstrationes &locorum vocabula . Quibusdam coloniis postea constitutis, sicut in Africa ad Medere, D M. &K. ex his a ciuitate Orita Lur,&perquatuor portas in morem castrorum Viae amplissimis limitibus diriguntur. Haec est constituendorum limitum ratio pulcherrima. Nam colonia omnis quatuor perticae regiones continet, &est colentibus vicina undique: incolis quoque iter ad forum ex omni parte aequale. sic &in castris groma ponitur in tetrantem, qua velut ad forum
193쪽
Hanc constituendorum limitum rationem seruare debemus, si huic postulationi & locorum natura suffragabitur. Saepe enim propter portum cOlonia ad marc ponitur. cuius fines ad aquam non possunt excedere, hoc est litore terminantur, cum& ipsa colonia sit in litore, fines a decumano maximo, &Κ omnes quatuor partes aequaliter accipere non possunt. Quaedam propter aquae commodum monti applicantur quarum aeque D M. aut ΚM. relictis locis interciditur ita, si trans montem coloniae fines perducuntur.
194쪽
Itaque si loci natura permittit, rationem seruarc debemus: sin autem, proximum rationi, non quo minus aliquid de finibus fiat, aut amissionis peri
Multas colonias & ipsi montes efficiunt. propter quos quatuor regioninus aequaliter pertiea non potest diuidi, sed in alteram partem tota limitum rectura seruetur.
195쪽
1 76 H Y G E N I culum habeat. Si aliter egerimus , mensura sua unicuique constabit, decumani suo nomine appellabuntur, tantundem K. fines terminis obligabuntur : nihil operi deerit nisi ratio, habebit tamen inter professores existimationem. Nam nec illis coloniis quicquam hoc nomine iniuriae factum est, quod Kardines loco decumanorum obseruantur,&decumani loco Κardinum: omnis limitum conne.
xio rectis angulis continetur, extremitaS mensura
liter obligata est, nihil resp . nihil possessor de finiti
bus queritur, constat illis ratio mensurae, limitum ratio non con stat:& potest dici mensura urbis alte rius, aut certe sinistra, hoc est inversa, cum ipsa cardinum appellatio a mundi cardine nominetur, quae ab oriente in Occidentem dirigatur, nulla est ratio. Quid ergol licet decumanus M. exitum non habeat, oppositis montibus aut mari, tamen rationem , & ab eo in eam partem qua defecerit, aeque in suo interuallo centuriae nominentur. Quaerenda est ergo huius rationis origo. Multi ita ut supra diximus, solis ortum & occasium Com, prehen-
196쪽
prehenderunt, qui est omni tempore mobilis, nec potest secundum cursum tuum comprehendi,quoniam ortus & occasus signa ad locorum naturam varie ostenduntur. Sic oc limitum ordinatio hac ratione comprehensa, semper altera alteri discon
uenit, Si vero in propinquo sint duo signa quae ex relicta linea normaliter conspici possint, ut excussis longitudinibus longiorem lineam breuioris longi
tudini signo opposito aequemus, ex quo ad inter uersuram breuioris lineae rectam lineam iniungamus, quae sunt duorum signorum conspectorum lineae, ordinate ferramento explicabitur.
Sit ergo forma conspectus, A B C D. Nunc linea
primum constituta, quae est inter B D conspicia mus signum quod est inter B A. prolato exiguum per rigorem ferramento normaliter paucas dictabis metas ex signo E. prolato iterum exiguum ferramento in signo F. signum conspiciemus. ita ut rigo rem ex E missum, secet signum G.&quicumque numeri fuerint sic obseruabimus.quomodo fecerit, FE AD G, si GFEB tractabimus, erit longitudo conspectus inter B A. eadem ratione, & alteram
197쪽
r 8 H Y G E N I partem conspiciemus: quanto deinde longior fuerit signo notabimus H. ex signo hoc in B. rectam lineam iniungemus, quae erit ordinata A. C Hos qui ad limites constituendos hac ratione usi sunt, fefellit mundi magnitudo, qui se ortum &occasum pervidere crediderunt: aut forte scierunt errorem,& neglexerunt,contenti ei tantum regioni ortum & occasum demetiri: immo contendisic fetaruntur ortum singulis regionibus eum esse, unde
primum sol appareat: occiisum, ubi nouissime de scendat. hactenus dirigere mensuram laborauerunt.
Quid quod nec illa ipsa regione solis conspectus recte potest deprehendi, nisi aequalibus ab ortu &occasu diastematibus ferramentum ponatur Z quod
in qua parte sit, scire difficile est, quia in diuersis
orbis terrarum partibus men surae aguntur: & illa ipsa regione si sit, forte ex altera parte campus permulta milia, mons ex altera, & propior serramento, nece sse est ex illa parte apertiori sol longius conspiciatur, ex hac deinde qua mons imminet, parere cito desinat: &si cardo noni onge a monteatasse,
198쪽
DE LIMITIB. CONSTIT. 17stur siue decumanus. quomodo potest cursus recte i
comprehendi, cum ferramento sol occiderit, di trans montem adhuc luceat, &eisdem ipsis adhuc campis in ulteriori parte replendeat ξQuaerendum est primum quae sit mundi magnitudo, quae solis, quae ratio oriundi aut occidendi, quanta sit mundo terra : aduocandum est nobis gnomonices summae ac diuinae artis elementum. Explicari enim desiderium nostrum ad verum, nisi
per Umbrarum momenta non potest. Ortum enim, aut occasum ne ab extrema quidem orbis terrarum
parte pervidere quisquam potest,cum a sapientibus tradatur, terram punctum esse caeli, & infra solem amplo diastemate spiritus sustineri. Nam & Archi medem virum praeclari insenh, & magnarum rerum inuentorem, scripsisse ferunt, quantum harenarum capere possi mundus, si repleretur. Creda, mus ergo allum diuinarum rerum magnitudinem ante oculos habuisse. qua ratione dicamus tot taculis unus hoc mortalium scire potuerit. Vnus propter hoc laborauit, & per umbrarum incrementa depre-
199쪽
hendit. Caeli autem punctum esse terram sic describunt, quod dicam a polo ad Saturnini circulum interuallum esse, quod Graeci hemitonion appellant: a Saturno deinde ad Iouem, hemitonion : ab hoc deinde ad Martem, tonum: a Marte deinde ad solem, ter tantum esse, quantum a polo ad Saturnum, hoc est tri hemitonion. A sole deindc tantum esse
200쪽
ad Venerem,quantu m a Saturno ad Iouem, hemitonium. A venere deinde ad Mercurium, hemitonium: a Mercurio deinde ad lunam, tantundem, hemitonium. A luna ad terram, tantum quantum a polo ad Iouem, tono n. Sic terram punctum caeli esse ostendunt, & ars musica per haec diastemata constare fertur. Solem autem ampliorem aliquot partibus quam
terram describunt, &quod palam est ab eo diem inluminari, noctem esse in dimidium ipsus terrae obumbratione. polum ipsum quinque circulis diuidunt in sex partes, sicut Virgilius, Quinque tenent caelum Pna, quarum una corusco Semper sole rubens oe torrida semper ab igni.
Quam circum extremae dextra lauάque trahan Iur, Caerulea glaeie concreta atque imbribus atris. Has inter mediάmque duae mortalibus aegris,
Munere eoncessae diuum, st via siecta per amba , Obliquus qua se signorum verrereI ordo. Quinque ergo circulis haec nomina assignant
Summum frigidissimae partis finem, septentrionalem appellant: secundum ab eo,solstitialem,ab hoc deinde qui medium polum diuidit,aequinoctialem: ruod in eo sol diei & noctis horas aequet: ab hoc einde qui est aequinoctiali proximus, brumalem appellant: nam & solstitialis est ordinatus: septentrionali deinde sescontrarium australem appellant. Circulus autem Zodiacus, cuius fines sol negatur excedere, ex circulo solstitiali ad brumalem per ditagonum ostenditur: ita ut ex utraque parte meridia