장음표시 사용
271쪽
ut res laude non egeat, quis inquam Magni Laurentii nomen non audivit Z quis praemiis propositis pIurimis , ingentibusque honestas artes jam mortuas in
lucem revocavit, ad easque colendas non privatos tantum , sed Principes ipsos, atque adeo Reges impulit, qui omnes certatim unius . sectati vestigia ingenuas di-1ciplinas avidissime suerunt complexi . Itaque cum hic Μaximorum Antistitum ordo prudentissimus aliquanto diutius opinione omnium in Curia suisset Pontificia , ut Virum eligerent, qui tot, tantisque oneribus sustinendis non succumberet, ac nonnulli metuerent , ne sorte tantus heros Pontificatu privaretur , praese tim cum nemo illic non esset quovis honore dignissimus, ubi aligera , ut Poetae ajunt , Fama erupit e Vaticano, ac decies centenis vocibus omnia celeriter
pervolans clarissime cecinit, Iulium factum esse Pontificem Summum, Μaximumque Iulium , nunquam ita, ut tunc, laetior fuit Urbs universa . Pontificem pars habemus, ajebat, oris dignitate conspicuum, nam hoc, ut scis, statim homines ultro sibi conciliat , &tamquam Numen aliquid Caeleste veneratur, unde aliqui Regem nolebant, nisi sermosum, pars sapientissimum , animoque armatum invictissimo dictitabat . quarum utraque virtus iurentibus bellorum procellis non semel, magno quasi theatro in Iulio spectata est
rerum apicem nondum adepto. Ρlura igitur nunc longeque majora sunt ab eo expectanda , qui sceptra sustinet Reipublicae Christianae . Erant qui , ubi tantum boni divulgatum est , comem eundem praedicarent, facilem, benignum in suos , in alienos , in litteris ornatos , Μusarum praesidium , miseris subsidium 'quin etiam jam nunc complures rerum gnari affirmant hunc nihil aeque cogitare , quam ut Christianum augeat imperium , ingeniique , atque animi vires intendat in Eostes , inimicosque Nominis Sacrosancti, gra tia prius inter principes nostros perpetuo foedere re
272쪽
x26 EPISTOLAE.eonciliata : nam cum sint parres ejus , qui ipsius Io. eum obtinet Christi, pacem suadere , quam ille reis rum omnium sapienti gimus , ditissimusque, & eorum. quos sibi elegit, amantissimus, velut amplissimam ceriatissime hereditatem , antequam ad mortem raperetur
voluntariam , suis reliquit , idque Christi Vicarius .imitatorque Pontifex probe intelligat , omnesque pro ejus sapientia, rerumque usu teneat aditus, quibus iri potest ad extinguenda bellorum incendia , nemo non existimat sore, ut nunquam cesset , donec quos fili rum loco accepit divino numine , depositis qui elcant armis. Quod si in ore omnium nunc est, diuque erit, etsi multi praeterierunt anni, & saecula alter Romanorum Rex Numa ille Pompilius , qui civibus tantum suis paucissimis , ut res Romana eo tempore erat tenuis . persuasit pacem cum alienis, constituerent diuis turnam , religionemque quamvis levem , Vanamque coisterent; quantae huic Sacratissimo Pontifici erit laudi,& gloriae, si nostra inter nos bella oppresserit impiaὸ quibus gens ejus fidei, & prudentiae commissa mutuis cladibus plurimis, saevissimisque cadit quotidie, ejusdemque tandem sollertia , & auctoritate malis omnibus, quae latius manant in dies, funditus extirpatis, tot, tantasque Christianorum nationes firmissimo pietatis vinculo colligatas in Sanctissima continuerit religioneὶ ita multi suturum esse praedicant . Et Rhodon sperant florem illum , ut vetus , Grajumque nommen indicat, insularum , marisque Reginam , nostrum quondam propugnaculum. nunc Turcarum, Rhodon insulam amoenissimam, muniti ssimamque , quamVe a ream non temere dixerunt antiqui , atque e septem totius terrarum ambitus , ut appellant, miraculis unum
esse voluerunt. his paucis diebus proh dolor. pudorquet, e tot Christianorum manibus unius vi extortam, per hunc rerum divinarum , humanarumque arbitrum Pontificem magnanimum nobis sperant omnes restitua. . Ium
273쪽
tum iri eum reliquis urbibus , regnisque jam multis ab hinc annis turpiter relictis , & calami tose . Quod
bellum gloriosissimum fato nobis amico in haec tempora reservatum ut Ponti sex hic felicissimus aggrediatur , quis e Christianis non approbans auxilio adest λmalumque quod in caput omnium gravius imminet , non properat depellere λ qui velint modo respicere , suasque vires agnoscere , ac spiritus magnanimos exci- rare , reique communi , & publicae , tam piae , sanctaeque simul incumbere , ut est praeter nostrorum Regum innumerabiles , sortissimasque pugnantium copias , opesque summas ad bella sustinenda divinum Nu men Christianae Sectae propitium , non modo hostem coercebunt teterrimum , & importunissimum, sed eumdem trepidum, proculque repulsum fugabunt. Verum amore impulsus, provectusque publicae quietis, & boni, sentio me paulo longius progressum , & a proposito aberrasse. redeo igitur ad te, mi Alexander, quem opto diu, suaviterque vivere , & hic esse , gaudium. que solidum coram gaudere . Ego etsi tu i , aliorum.
que praeterea multorum ita sum memor , ut a vobis
animo absim aegroto , sum tamen hic alioqui libenter, & jucunde captus nova doctissimorum hominum consuetudine , quorum incredibilis est Romae multitudo . ex iis autem cum alios complures , tum Hieronymum Uidam , Paulumque Jovium mihi praecipue conciliavi , alterum Poetam Epicum celeberrimum , ruique tandem docuit Musas vere , pieque de rebus
ivinis canere, idque cum summa carminis excellentia, & lepore ς alterum non magis in Hippocraticis
artibus , quas cum eximia laude profitetur , versatum, quam in scribenda historia , qua res omnes nostro tem pore gestas monumentis tradit immortalibus , vel horum utriusque causa me nihil poenitet huc venisse .
Sed jam plerunque noctis abiit. praetermittendi sunt lam multi eruditissimi , quos mihi amicos paravi . P a Vale.
274쪽
Vale. Μessalae , & Corvitae meis salutem dico', atque etiam Amphioni. Civibus tuis amicitia mihi conjunctis, qui Mediolani sunt, meo nomine gratulare . Iterum Vale, meque ama. Romae XIII. Kal. Decembres CII. ID. XXIII.
S. D. ΜΕ vero ad reditum ultro paratum nonnihil inia citavit epistola tua ' sed quis homini jam senescenti , ac naturae praeterea imbecillis , si se per hyemem itineri longinquo metueret committere , --niam non daret λ quare Martio mense , qui proximus est, statui, rebus omnibus posthabitis, me accingere,
atque eo animo revertar, ut Venetiis tecum , ac cum ceteris, quos mihi communia litterarum studia conis ciliarunt , reliquum omne aetatis meae tempus tranis
quille ducam. Equidem , mi Rhamberte , nisi in tor, tantisque rerum nuctibus , quibus sciebam meos fuis. . se Vexatos , non accurrissem, praeter quam quod semper versatus essem in metu , jure poteram graviter accusari : quam meam causam , etsi nunquam dubitavi, gaudeo tamen X viris summa humanitate praeditis fuisse comprobatam ' quibus quoniam placuit , ut scribis , neminem prorsus substituere , priusquam de meo reditu certiores fiant ; agnosco amplissimi ordinis gravitatem , aequitatemque , atque in me , quῖ illum semper suspexi , di sum veneratus , non lavem
275쪽
EPIs TOLAE. 229 benevolentiam; unde debeo ei immortaliter, teque v. nice rogo, ut, quam memori, ac grato animo beneficium hoc insederit, apud eundem ordinem pro illius amplitudine, ac majestate verbis ostendas honorificentissimis , meque brevi astuturum meo nomine pollicearis . Cur autem reditum non maturaverim , ex alteris litteris, multo quam hae prolixioribus, quas arbitror tibi jam esse redditas , facile potes intelligere rillud tamen in praesentia scias , & navigandi tarditare vix enim quadragesimo, postquam conscendi die , domum perveni sere naufragus; & rerum mearum sta- tu , quas longe aliter, atque opinabar, ostendi, suisse deceptum , quo minus eodem , quo discessi , navigio recurrerem ante dies , ut constitueram , brumales ; spero tamen , Vestro omnium ingenio , ac studio fretus, meaque item solertia , nullum querelis suturum esse Iocum , ac neminem vestrum doli turum ex hac paucorum mensum intermissione ς dabitur , mi Rhamberte, reditus ad litteras, idque fiet alacrius ; quanquam de te loquor uno ) damni ne aliquid tu e meo discessit 8 quid si, ut videre videor, quaestum potius secisti, Triphonem nactus praeceptorem , patricium Vimrum , varia doctrina expolitum , ac summa s utrumque omnes una voce, cum istic essem, praedicabant probitate ornatum Τ quin tibi , quem alioqui summe amo , paene invideo , doleoque ante me discessisse ,
quam aliquid ex ejus lepore degustassem ; sed liceat
redire, non committam , ut solus viro fruaris tam egregio, quem quoniam totum habes , quid peris quippiam aliunde amabo te, excipe omnia, quo possis, ubi assuero , benigne amicum impertire ; led cupio tecum , quamvis serio haec scribam , coram jocari , &Cum Mario meo, elegantissimo, ac modestissimo ad Iescente , cujus quoniam consuetudine careo, Vivo , Velim crederet, acerbe ; unice dicerem a me illum ama-xi , nisi ess s tu , quo nemo unquam suit , aut latu
276쪽
' 23o E p-I s T O L AE. rus est mihi carior. Vale. Parentibus tuis optimam, fratrique plurimam salutem . Consentiae XII. Februar. CII. ID. XXX.
N Unquam, ex quo a vobis discessi, sui non miser
nam principio cum necessitate coactus domum festinarem , quae ego non pertuli adversa , ac diuturna tempestate satigatus λ unde paene naufragus , vix tandem ad meos pervectus, nihil inveni , quod auribus non esset , atque oculis iniucundum. Ad extremum omnia paraveram ut reverterer , jamque ante triduum discessurus, ecce, nescio quonam meo fato eduobus tantum scalarum gradibus , recenti pluvia Iu-hricis , delapsus , utriusque pedis talos ita intors , ut aliquot dies ex eo casu decubuerim , dolore affectus acerrimo : quo jam medicamentis, ac die ipsa sedato, ulcus infra genu in interiori parte sinistri cruris enatum domi me aliquandiu continuit, & adhuc retinet invitum, ac stomachantem , non posse ad Vos, quemadmodum coram , & per epistolam saepe sui pollicitus , reverti. Obsecro re , atque obtestor , per majestatem , sortunamque, ac Genium reipublicae vestrae, ne me mutatae Voluntatis arguas : quod ipsum esset non modo leve , sed turpe , ac dignum gravi reprehensione, atque etiam animadversione ' enimvero tano
277쪽
EPIs T LAE. 232rum a priori sententia absum , ut , ubi fuero paulo firmior, quod brevi , ut puto , suturum est , locatis in multos annos rebus meis, ut jam institueram, aut divenditis. eo animo Venetias remigrem, ut vel diu, vel ad ipsus vitae excessum sim apud vos permansurus ; interea poterit et, si xviris , quorum consilio , & auctoritate res geritur , visum suerit, aut vicarius mihi in paucos dies susti tui; aut certus homo praeficiatur Scribis Iunioribus erudiendis, exacto tamen s hoc autem Vos etiam atque etiam oro ) mense Octobri : uo tempore nova sunt professorum auspicia : quando perem ante eam diem , nisi me pedum imbecillitas impedierit , urbem istam amplissimam videre. Vale. Consentiae. XIII. ΚaI. Octob. CII. Id. XXX.
O Mi Rhamberte, quam suavis est sermo litterais
rum tuarum : non caret tamen aculeis , quibus Partim me stimulas , ad vos ut redeam , partim subinaccusas , quod tandiu reditum distulerim ; uti nam meo modo liceret vivere : essem non invitus quo me rein vocas ' sed non tantum aetas , atque imbecillitas, eo
Pusque valetudine adversa affectum , ab itinere , di proli tendi labore me deterrent , sed multa me imp diunt , quae non est hic scribendi locus , aliae semis per ex aliis me premunt molestiae, quibus video jam praecludi profectionem , quos meos labores suturos
sum velut e specula prospicerem , scripsi non semel
278쪽
ad Scribarum Μaximum , vel vicarium substitueret , vel certum hominem sibi pararet , quo juvenes vestri erudirentur ; quod si apud alios , a quibus saepe fui honestissima conditione ultro invitatus , literas profiterer , s quamvis cui non permittitur vivere , ut vult λ ) haberes cur posses si non merito , saltem rationem invenire , cur me quasi velleres ; sed si non modo Ragusinis, qui aureis C C. bis me publico decreto vocarunt , & Mediolanens bus negavi , verum patriae ipsi , & huic urbi florentissimae , nescio unde exoriuntur querelae r video mei desiderio eas nasci :mutuum est , mihi crede , ac nullus sere dies abit , quin doleam , me tibi sapienter , & amice suadenti
non paruisse; an apud Vos non cuperem vitam agere,& in humanitate, ac lepore tuo acquiescere λ sed multa me prohibent , & simul prosessionis taedia ita me capiunt , ut quidvis potius agendum mihi esse cenis1eam , quam oneri molestissimo me post hae denuo iubjiciendum. Habes animi mei sensum , ama me, quod nisi seceris , serreum te putabo ' Μariumque meum , illustrem adolescentem , nostri amantissimum , in me amando supera ; nihil enim mihi tam accidere posset jucundum, quam si intelligerem tuum in me amorem non modo non minui loci , ac temporis intervallo , sed etiam augeri; quod ut fiat, in tua est enim manu, te summe rogo. Theu polo viro clarissimo, cujus ego & doctrinam , & morum sanctitatem nunquam
non praedico, Marioque eruditissimo salutem plurimam. Vale optime . . i
Neapoli. XII. Decemb. CID. ID. XXXI.
279쪽
S. D. LItterae tuae, quo sunt frequentiores, atque etiam longiores, eo mihi majorem afferunt voluptatem; uamvis cum mecum ipse cogito , qui tam suaviter cribit , tam copiose , tam amanter , eo me juVenediu caruisse , atque esse cariturum , non possum non angi , & cruciari , quod desiderium augent querelae,& moeroris tui , quibus acerbe sero te plus nimio
confici; quorsum amictatio ista λ pater, inquis, obiit; tibi ne soli id accidit λ absenti mihi , hoc , quia mculis non aspexisti, minus dolendum, at omnibus carus , id vero debet consolari . Nam quod de matris valetudine scribis , video te animo esse admodum leni ; age mi Rhamberte, te obfirma, quo filii optimi reditu possit illa, si quam tempus adhuc non delevit, aegritudinem landitus tollere. Ego , ut ad me redeam, vitam ago sine Μuss, hoc est sine voluptate', quas animi delicias scelus mihi eripuit , famulum dico , qui , ut alias scripsi , ita me compilavit, ut paene nudum reliquerit; quas poenas sateor me jure, ac merito dedisse ; cur enim tuis optimis consiliis non parui λ aut agello saltem meo contentus, cives nostri amantissimos deserui λ Nunc omnis spes in uno est Pompejo Columna Antistite amplissimo , litterarum firmissimo patrocinio: spero necessitatibus nostris opitulabitur ; sed heus , vigent ne istic in aula tanti Caesaris Oratoriae, ac Poeticae studia 3 an negociorum aestus non permittunt quemquam in ocio quiescere EScribe
280쪽
α 4 E P 1 s τ Ο Ε ΑΕ. Scribe omnia, & vale, ac tibi persuade, Rhamberto meo nihil in rebus humanis esse , ac sore jucundius , quem siquis Deus restitueret, non permitterem rursus se temere ejus humanitate privari. Mario suavissimo, atque Oratori clarissimo salutem , verbis honoruficis pronunciatam ; iterum Vale.