Antonii Thylesii Consentini... Opera

발행: 1762년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

2 4 ORATIO. elauderet , victoriam ita justam , ita sanctam , ita Diis, hominibusque gratam spectare. Teque inter ceteros Gallorum Ductores, Odete Princeps Illustrissime, Rectorque, & Gubernator Cisalpine sapientissime exuviis Turcarum onustum conspicere . Iamque videre videor Senis illius animam ante Deum optimum Μ ximum suppliciter orantem , ut omnes bellorum imis petus , procellas , tempestates , & naufragia in Populos immittat orientales, nobisque satis , superque jactatis, portus concedatur tranquillissimus. Dixi.

FINIS.

252쪽

ANTONII THYLESII

CONSENTINI IN OD ASERATII FLACCI

AUSPICIA

Ad Iuventutem Romanam . Diuiti Corale

254쪽

ANTONII THYLESII

CONSENTINI

IN ODAS HORATIi FLACCI

AUSPICIA

Ad Iuυentutem Romanam .is CE bonas artes , moneo , Romana iu-

G ventus . Habendum est in ore carmen l hoc , eique , velut oraculo , semper pa-Μ-rendum, adolescentes ingenui; illinc enimi' omnia , quae ad recte , tranquillequs Vivencum attinent, facile nascuntur , stabiles divitiae, honores non secati, vera voluptas , famaeque celebritas , atque etiam immortalitas , quae tot , tantaque bona ut possitis assequi, juvabit vos magna ex parte libellus hic quem iccirco mecum domo attuli . ut dono hic darem , non uni tantum ; nam si id facerem, qui eum acciperet, solus me amaret: reliqui vero, ut Juno, & Minerva, propter aureum illud, & fatale malum Veneri adiudicatum , odio in Paridem acerbissimo , ejusque domum , & patriam exarserunt, unde furialis bellorum sex Priami regnum funditus delevit; sc me odissent omnes , atque inde mihi non nihil metuendum esset homini praesertim peregrino. Quem ego timorem ut vitarem , statui omnes pariter dona. re , quo me amarent omnes , quando amore praeser.

255쪽

2o8 IN o D A stim omnium , nihil homini contingere potest optabilius. Ut igitur una, eademque liberalitate tot nobilissimorum adolescentium animos possim mihi conciliare, omnes, ut dixi, donandi estis , ita tamen, ut singuli integrum accipiatis libellum , neque ipse caream libello . Dicitis scio in aenigma loquitur hie :

unus est liber , & nulli e tanta multitudine non est daturus totum , nec vult se eo privari . Ne planus

quidem ille, & praestigiator Μercurius posset hoc praestare , ut multos faceret caduci seros , suo quem unicum habet , unicuique dato caduceo , nec eum tamen

ipse deponeret . Is prosecto Mercurius , ut id emcerem , me docuit; audite quo modo , tuque in primis

audi, Romanae Academiae moderator optime , Ceterique, qui adestis, Antistites sacrosancti , ac viri illustres , & magnifici , res est , nisi fallor , digna ingenio , & doctrina vestra , nec vos multis morabor . Principio liber hic in usum meum a me mihi paratus de meo , ut meus est , sic futurus est meus , nec dono alicui dabo. Nam praeter unum, qui donaretur, alii , ut dixi , graviter dolerent , essetque praeterea munusculum leve , non enim est tale, qualia tria Ρhilolai volumina , quae Siracusanus ille Dion liberali L imus adolescens decem millibus denarium emit , eaque largitus test Platoni suo ς neque hic idem aureis conspiciendus est litteris , ut Homeri Poemata , sive quae junior habuit Maximinus , sive quae in Byrantia spectabantur bibliotheca , unius tantum serpentis corio , operose & sumptuose conscripta , jam pridem cum ingenti librorum copia incendio consumpta; mille hujusmodi exempla in tabernis librariis hic Romae Venalia sunt , unde unusquisque vestrum poterit sibi aliquod parare, tenetis quamobrem nulli daturus sum, quia, ut dictum est , carerem ipse , nec omnes possent donari , Sc donum esset exiguum , & nemo vestrum non potest sibi emere tenuitano pretio. Dicam nunc, quo

256쪽

HORATII FLACCI. a quo modo Deorum nuncius docuit posse munus idem singulis dari totum , atque in perpetuum , sic ut qui semel donatus est , nequeat illi a quopiam eripi, aut subduci unquam : rem quaeso cognoscite . Μercurius non tantum palaestrae, ut 1 citis, aut furti, aut musis Cae , aut mercaturae , ut nomen indicat , sed etiam eloquentiae Deus est, & vocis humanae, quam erudiista vetustas aligeram dixit esse , & Homerus ipse verba appellat alata, jamque ex antiquis pictoribus nonnulli , cum verba ipsa pingerent, atque alia vultu facerent exhilarato, alia efferato, alia tristi, alia remisso , ut est variarum vocum dissimilitudo, omnibus alas addebant , quae idcirco Mercurii pedibus accommodantur , quia oratio, cujus ille inventor fuit, & modulator, volucris est, non ut avis, quae pennis, plumisque vestita , atque unguibus, δc rostro armata per aerem lapsa non potest uno , eodemque volatu , nisi in unum tantummodo locum pervenire, cum haec vox, ruae, velut Numen aliquod Caeleste , non potest viis eri , aut tangi , per multorum aures penitus immisissa in animos usque hominum eodem momento tem

poris involet , ibique sidat , atque eos ornet praece. ptis , quibus vita recte instituitur : quae bona perpetua sunt, nec fortunae jactantur fluctibus, aut diutura nitate senescunt, sed cujusmodi est animus ipse, sempiterna sunt. Hac igitur mea voce operam dabo hujus operis, de quo jamdudum loquor, sensa omnia , id est immortalem , ut ita dicam, libelli animam , nam atramentum , papyrus, lora, membrana, & umbilici,

velut membra quaedam vetustate , aut aliquo casti consumpta una cum universo corpore intereunt , sensa inquam omnia , nullos labores fugiens conabor uois bis ostendere , & in uniuscujusque mente penitus infigere , ac in perpetuum dilargiri. Atque ita nemo in- donatus erit, sed quotquot estis , Omnes munus acci

pietis , sibi quisque integrum , quod pollicitus sum .

257쪽

2IO IN o D A SVerum ut tandem desinam philosophari, Sc , ut Plautus inquit noster , argutari, aperte , breviterque rem exponam . Horatii Venusini poetae impressa sunt hic Poemata, e quibus ipse in vestram utilitatem , voluptatemque explicanda suscepi Carmina, sic enim ipse suas Odas appellat . Quid ego nunc vobis opus hoc laudibus exornem 7 putate nemus aliquod ingredi amoenissimum , latissimumque , ubi praeter Caeli nitorem, salubritatemque , terra sit herbis ac floribus convestita , procerae, ac frugiferae arbores, hic sub collibus agricolarum sollertia cultis umbrosae jaceant convalles , illic speluncae penitus cavae sontes effundant uis heres , frigidosque, atque aliarum rerum sit copia , quae oculis afferunt, ac auribus voluptatem . Sic in hae Horatiana Poesi quasi silva quaedam viret variarum rerum. Delectaris adolescentule fabella λ quam gravissimus auctor Aristoteles carminis esse animam inquit, plurimam percipies hinc , & suavissimam. mavult alius historiam audire; passim occurrit illa , nec domestica tantum, Verum etiam peregrina . Ecce hic de grege Epicureo voluptatem appetit ἔ aliquis Democritus rididicula amat ' Heraclitus aliquis flebilia . fac aut Ρhaedrum , aut Cliniam , aut Niceratum amatoria velle , Pollucem , aut Erycem , aut Herculem ipsum robustiora, etiam alium Orphei similem hymnis , & canticis delectari. quis hoc convivia hilarius parat λ aut

stultos ridet urbanius 8 aut miserabilius lamentatur , vel acerbos juvenum interitus , vel alias mortalium calamitates λ Virtutes & gesta heroum canit hic solus, Caelitum laudes solus, at quibus carminibus 8 Dii immortales , Deaeque Iovis filiae Pierides eruditae, Ρaris nam eastissimae cultrices t Sententiae modo Sraves ,

dulces modo magis hunc ornent , an verba selecta , an ipsorum verborum rursus teres & modulata structura,

Graecorum luminibus passim illustrata , dubium est .

Quid plura Pindarum ipsum , Alcaeum, aliosque Poe

258쪽

HORATII FLACCI. aritas Lyricos paene innumerabiles, quibus se Graecia jactat, nequid magnificentius dicam, aequavit hic solus ; nam nostri ubi tantum carminis excellentiam audiverunt, non ausi sunt idem tentare ; quod squis experiri voluit, repudiatus ab omnibus , & contem plus jacuit, nec ejus scripta ad posteros pervenerunt: ad extremum unicus est Horatitis Romanae Fidicen Lyrae, quem plenum jucundi ratis, quem plenum gratiae, quem solum sere legi dignum Fabius autumat Quintilianus ' quem eundem Petronius cum V irgilio tantum e latinis Poetam esse praedicat, reliquos tanto honore indignos censet . at ejus aequalis Ovidius sine invidia hunc & numerosum inquit, & ejus Lyrae Ausoniae carmina esse culta . Nam quid ego nunc

dicam de Perso doctissimo sane viro , & in dijudi.

candis Poetarum scriptis acerrimo, adeo ut ne optimo quidem illorum parcat, qui cum hujus etiam se mones studiose imitaretur , Vastum eum praedicat , callidum , jocosumque, & sagacem Poetam : & alius lucernam clamat hunc esse Venus nam, sine qua Musa latina jaceret in tenebris ignota . Nihil dico de variis carminum generibus, quae nisi noster hic Romanos ipsos docuisset, unde illa disceremus , esset praeterea nihil omnino; & quid Ρoeticae nostrae deesset, si iis careret, quod nuda, & inops jaceret, quis non videt λ Iam illud quantum est λ quod non modo legentium , atque audientium animos suavitate persun-dit , sed multa recte vivendi praecepta tradit e sonistibus hausta Philosophorum , qui fructus e laboribus nostris jucundissimus est. Et profecto satis meo judicio perfecit ille , qui e litteris modestiam in primis doctus est servare , pietatem , atque humani generis societatem: contra qui nostram Religionem sanctissimam negligit, qui pudorem non ex animo tantum, sed ex ore detersit, qui quid sit fides, & amicitia nunquam novit, qui velut alter Timon homines odit univer

259쪽

2Ia IN o D A ssos, eorumque commodis & honoribus diesque Ze fi ctes animo dolet telis invidiae graviter consauciato ς tantum abest, ut eum eruditum existimem , quamvis nefarius ille in operto Μusarum audeat permanere ,

nec timeat Iovis filias castissimas oculis , lingua , &manu incestare , ut infra omnes impuros , ventriqueti gulae deditos paras ros , infra nebulones omnes , atque adeo pecudes , & monstra ipsa dejectum esse censeam . Nam quod taetrius portentum est, quam litteras virtutum genitrices tractare , cogitare , loqui ,& facere turpissima . Ut enim os hominis naturae

artificio in promptu positum , si oculis est perversis , si buccis plus nimio tumefactis , si deformi Iabrorum rictu, si denique foeda aliqua nota deturpatum , intuentium oculos offendit' sic vir litterarum studiosus, vitiorum macula respersus aequo non potest animo

videri, non potest audiri. Sed ipsum tandem Poetam,& vivendi magistrum audiamus, de cujus vita aliquid dicere , quando ea notissima est , & passim quotidie ab omnibus decantatur, absurdum esset, & hoc loco, tantaque doctissimorum hominum frequentia indignum. Audite igitur quibus verbis, quam honorificis Μeco

natem suum alloquitur Calaber Poeta , non Ennium dico, suit enim ille multo antiquior , qui in eadem Calabria natus , ut fuit , ac nunc etiam est , genus hominum , non modo. in omni litterarum genere prae

stantissimum , sed beneficii nunquam immemor , Scipionis, Laelii, Flaminii, aliorumqum Reip. Romanae Principum virtutes , & triumphos immortali carmine celebravit; sed hunc , hunc etiam nostratem dico minratium ut intente audiatis . Erunt hujus verba longe jucundiora, quia suerunt nostra, quae tamen , ut est vestra omnium humanitas, & in me benevolentia ,

benigne hactenus audi istis , unde vobis omnibus gratiam semper habebo summam . Videte quam egregie non tantum in primo Carmine Μec natis sui nomen

260쪽

HORATII FLACCI. 2I3 posuit, sed illud idem voluit primum esset ordine omnium Verborum , ut legentium oculis primum statim occurreret, primumque velut aliquod selix , saustumque omen , Mecoenatis nomen pronunciaretur , ejusque imago in animos hominum incurreret. Favete linguis, duos tantum , polliceor , versiculos in praesentia exponam . spero , aliquod erit operae pretium

audire . Meeoenas atavis ed te Reg bus .

O , oe praesidium, oe dulce decus meum . Enumerat hic Horatius diversa hominum studia in eorum animis natura penitus insita : inde concitatis in cursum equis , aliqui gaudent Olympici stadii metas ambire , magistratus alii potius ambiunt, hic autem , ut uberes e terra fruges percipiat , agros vomeribus sulcat duriter & laboriose , ille paupertatis aerumnam modo abjiciat , rostris idem iacit per maris undas pavide & periculose ; est qui ut iusque duri-ciem detestatus molliter vivit ipse in voluptate, jam vero plurimi libentius tubae clangores audiunt, hilariusque gestiunt in consertas hostium catervas pene trare , quam inter Virgines choros agitare, atque sumptis armis ita ad mortem festinant , tamquam Vitam inde sint relaturi, quin etiam venationis studiosi ux res jucundas caeteris ut seras exhorrent , feras rursus formidolosas aliis laetius vident quam uxores se Vero suapte natura ad Μusas propensum esse significat modeste . O M oenas , casus est , quem veteres noumodo vocativum , aut appellativum dixerunt , Verum etiam salutatorium, hoc enim casu utimur , ubi jubemus aliquem salvere, ut salve juventutis o Princeps, Saecli deliciae, decusque salve; & apud Comicum nam sic honoris gratia a multis Terentius di ctus est ) Myss: salve Pamphile . Epicorum quoque

praestantissimus Virgilius Μaro: Salve sancte parens, iterum salvete recepti Nequicquam cineres, animaeque

SEARCH

MENU NAVIGATION