Antonii Thylesii Consentini... Opera

발행: 1762년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

iρ4 ORATI . te ibat , & tanquam Ρarens bonus omnium honori , 3cutilitati pariter consulebat . Cujus gesta , si externi homines libentissime audiunt, & cum voluptate ' quid vobis iaciendum est , quibuscum gloriam , famamque suam vir ille communicavit λ Quaecumque enim ges-st , quae multa suerunt , & praeclara . earum rerum vos omnes estis participes, & quasi coheredes. Atque ego ea mente Veni, ut aliquas tanti Ducis laudes recenserem , non omnes ' siquidem dissicillimum esset quae diversis locis, temporibus diversis, a pueritia ad senectutem usque egit, brevi oratione colligere. Jam. que existimo ea multo esse vobis notiora, quam mihi ; ut Familiae vetustatem , dignitatemque , quae multis abhinc annis , atque adeo saeculis , Diocletiano Imperante, e Tri vultio Burgundiae s sic enim legi in antiquis monumentis ) in Urbem hanc celeberrimam profecta est; quam cum armis defendisset, cunctis rogantibus uno ore , in ea consedit, ubi longa se. rie in maximo suit honore , & auctoritare ; ac non

semel acerrime pugnans hostium exuviis civitatem hanc pulcherrimam exornavit. Sed ne antiquissima viis dear adducere, & a nostra memoria remotissima, Pater hujus Ducis eminentissimi , cujus exequias maestissimi celebratis, Excellentissimus fuit Antonius Tri. vultius, qui cum Varia gessit, & egregia , tum prioris Alphonsi Regis copias in Piceno profligavit , cepitque,& trans Aternum sugavit, missus a Francisco Mediolani Duce. Clarus quoque suit Renatus Trivultius. Clari etiam complures. Quid tamen attinet eos, qui jam pridem e vita excesserunt , nominare ς quum praesentes spectetis , praesentem stirpem hanc generosissimam λ In qua quor , quantosque Viros videtis E quibus Antistites sunt multi probitate , doctrinaque & amplissimis sacerdotiis aucti , & hic , &in Urbe Roma Pontifici Maximo omnes acceptissimi. Optimus enim ille non solum Maximus sui si. miles

242쪽

ORATIO. ' I9s miles amat, fovetque , qui nunc eodem lumine orbati producta laneris pompa maerent gravissime. Plures in re militari diu multumque versati, Ductoresque ex iis mit, & spectati: verum haec, ut dixi, vos longe meislius nostis, quam ego ' quemadmodum & ea, quae propria fuerunt hujus ornatissimi Viri JoΗANNis IACOB: TRIVULT II ; quae quamquam nemini vestrum ignota sunt, tamen , quia eum jure amatis , puto non injucundum vobis fore, si ea quam paucissimis exponam: quae enim memoratu dulcia sunt, quanto saepius reis petuntur , eo delectant magis . Atque ut hinc incipiam , illum sic Natura formavit , ut natus videretur , sicut suit , ad militares aerumnas sustinendas. Cibi, potionisque parcissimus , quo genere abstinentiae , cum semper mentem servavit integram , synceram , vigilemque , & intentam , tum gravissimum a se morbum repulit articularem , qui , nulla re possit curari , curavit tamen ille , seu potius tamquam hostem fugavit temperato , & salubri victu . Caloris etiam fuit frigorisque patientissimus : testes sunt Alpes Gallicae, per quas Grajus Hercules , & Carthaginensis Annibal uterque in aetate juvenili semel transivit . Hic longaevus saepissime iter illud concepit eundo , & redeundo frigidissimo anni tempore, per saxeta, crepidines, per rupes praecipites , diuturna nive , & glacie rigentes. Quid rerum gerit IOHANNES IACOB Us TRIUUL-τius in hac hyeme8 Senectutem ne sevet suam ad ignemὶ

an in lectulo quiescit λ sic aliqui rogabant . Respondebatur: Ille aliquot abhinc diebus in Galliam prosectus est, Transalpinam brevi rediturus; nam sic solitus erat illuc ire, & redire , ubi aliquid pro Christianissimis Regibus faciendum esset ' tamquam si Gallia

regio fuisset suburbana. Somno quoque minime omnium deditus erat, domi cum esset antelucanis horis surgebat quotidie, ut mente tractaret ea, quae ad Christianissimos Reges, quaeque ad Rempublicam attinerent'

N a Nam

243쪽

,yue ' ORATI Nam iri Castris nunquam , nisi victis, aut sugat s h stibus quiescebat , sub galea , sub lorica , sub scuto nulla sub culcitra , sub pulvino , aut stragulo: Inter

equorum fremitus , armorum strepitus , militum clamores, turbarumque clangores : Hae erant citharae,

hae lyrae ; ad hos cantus vir ille somnos captabat . Totius vero corporis robore, & firmitate, quanta suerit in juventute , declaravit ejusdem senectus ' in qua sic equum armatus conscendebat, descendebat , incitabat , sustinebat quasi adolescens suisset validissimus. Inter suos loricatus cum equitaret , caniciemque galea premeret , hastamque vibraret , omnium in se unum oculos convertebat : nam si haec probantur in

juvene, mirabilia sunt in sene , & quasi divina. Talem, ajunt, fuisse Numidiae Regem Μasinissam sed

quae legimus, non ita creduntur, ut ea, quae oculis

ipsi cernimus . Quin etiam ipsa oris dignitas virum arguebat fortissimum. Legistis puto de C. Μario, qui& senex, & inermis vultu tantum, & voce Cimbrum in se venientem armatum terresecit, & fugavit; itemque de Coriolano , cujus aspectus hostibus erat sermi dolosus. Illam eandem praeseserebat animi praesentiam,& spiritum TR iv ULTr Us. Quam etiam inter cives deis cebat caput illud senile, di canis venerandum λ quam

etiam inter Proceres λ Unius ob os omnes ora Veristebant sua: quem quoniam Vivum nequeunt ultra spectare, convenerunt nunc, ut spectent mortuum , rati ,

quod Μetellus Macedonicus liberis suis dixit de Africano Minori sore , ut numquam videre possint civis exequias majoris . Sed agite virtutes animi inspiciamus . Sunt quidem illae innumerabiles ; sed ex iis paucas celeriter percurram , imprimisque ejus fortitudinem attingam, qua munitus multa , & graVia perintulit , bonorum jacturam , exilii incommoda , patriae suorumque desiderium , unici , atque optimi filii mortem acerbam. Sed illud admodum laudabile, quod sor

tunae

244쪽

Ο R A T I o. In f tunae numquam cessit, sed cum ea assidue contendit, dimicavit, digladiatus est , sessamque randem , ac Victam fregit: quum illa invidia aestuans, omnes aditus quaereret , & enixe laboraret huius splendorem extinguere : deturbaret quandoque insidiis ' isque animis

resistens sortior surgeret , eamque ulciscens sterneret, rueret, praecistaret : Quid me audes minacibus oc

lis intueri λ alios terre, Fortuna , ignavos, segnes , oscitantes, octo languentes, somniculosos; quid tibi cum

impigris λ cum intrepidis λ cum impavidis p nihil cum sortibus juris habes ; nihil potestatis cum magnanimis.

Haec atque alia cum cogitaret, sese adhortans obvius

ibat laboribus, & periculis. Unde tutus semper evasit duce, non tantum animi magnitudine, sed prudentia: qua , & se , suosque tamquam clypeo protegebat , &hostes superabat. Accedebat, & illa erga omnes aequitas , qua severe iniquas militum direptiones, rapinas, incendia, stupra , ceteraque flagitiosa vindicabat, lites componebat omnium ipse , quicquid acciderat , judicabat ipse . Comis interdum, facilis, & clemens; interdum , ubi opus erat, tristis in improbos , inexorabilis , & vehemens. Non una in uno videbatur natura , sed omnium . Nam quid ego dicam de ejusdem mansuetudine, & injuriarum oblivione J Victor , cum id facile posset, neminem violavit umquam. Quid deside λ quam cum multi non semel tentarent promissis ingentibus, & certissimis labefactare illam, rebus omnibus contemtis, & repudiatis, sanctissime semper servavit. Quibus artibus multos, magnosque Christiani Populi Principes sibi conciliavit : sub quorum

auspiciis , quae gesserit, longum esset commemorare: quoties in acie fuerit , quot servaverit commilitones, quot hostes partim ceperit , partim straverit , multis acceptis vulneribus , pluribus tamen illatis , oppidaque expugnaverit; cum ipse scalis admotis, ut Ducem inistrepidum decet, primus omnium muros conscenderet;

245쪽

iρ8 ORATI . unde saepissime in concione laudatus praemia accepit plurima , & maxima : quot praeterea matronaS, Viris

ginesque libidini militum eripuerit . Senenses suerunt illae , quas Iuvenis continentissimus nam haec jampridem suerunt) & servavit, & ad suos remisit in t

gras. Pene exciderat e memoria Auximum , qui locus natura , & praesidio munitus , artes sensit , viresque TRIVULT II : cum valles aggere montibuS aequa Vir, ac tormentis hinc inde moenia verberans trepidantes

compulit oppidanos ad deditionem , praerer omnium spem , & opinionem . Unde a Pontifice Μaximo hilari vultu acceptus multis , magnisque muneribus donatus est, oblato etiam pileo Cardinalium insigni purpureo ; sed ille cassidem maluit serream , natus videlicet ad arma , & ad res gerendas maximas . Leguntur haec, & habentur in manibus; supervacaneum igitur.esset disserere . Praesertim cum Oratio sit haec , non Historia , aut Annales ; neque statuerim tanti Ducis vitam hic explicare. Quod si secissem, ab illius puericia inciperem , in qua constat armorum, equorumque suisse studiosum. Dicerem de adolescentia, in qua spem & suturae virtutis argumenta exhibuit; cum exequitum ludicro concursu , & hastarum certamine, ut fit , solus ex omnibus palmam assequutus esset : quasi praeludium fuit illud , & tamquam omen certissimum , sore ut non semel victis hostibus victoriam reportaret. Dicerem ejusdem prima stipendia, quae Galea tium Ssortiam sequutus secit in Gallia : quo tempore a Ludovico Rege Christianissimo aliquot e suis desecerunt , multis abhinc annis , ubi inter alia pulchra facinora , constat civem servasse non sine vitae suae discrimine. Jam tunc videbatur, quo esset tantus Vir perventurus. Sed quam magnus fuerit hic, vel ex hoc

intelligi potest , quod non modo Regum Aragoniae gratiam iniit maximam , cum procul a suis in urbe

246쪽

viveret Neapoli : ubi s nimirum vera virtus ubique est amabilis j Beatricem Davatam , illustrissimo genere natam , & modestissimam matrimonio sibi jun-Xir . Quo conjugio , quid umquam laetius visum estὶ Quanto cum gaudio Genuenses publico hospitio illos,

cum Μediolanum venirent, exceperunt λ ceteraque deinde oppida, & urbes 8 Quanta cum Voluptate , atque alacritate viderunt Cives amantissimi , Civem illum Clarissimum 8 Quasi Triumphus ingressus esset urbem hanc , ita omnes obviam laeti , & gratulantes procedebant . Quid loquar de apparatu lautissimo , & copiosissimo λ de nuptiarum magnificentia λ Nemo, qui tunc Vivebat, non vidit ; nemo qui postea natus est, non audivit: sed ut redeat unde defluxit oratio, non solum Neapolitanis Regibus gratus vixit, sed gratissimus tribus ex ordine Francorum Regibus Christianissimis , Regi Carolo , Ludovico Regi , & huic potentissimo Regi Francisco Christianissimo ; quibus, quam

fidem probaverit , animique constantiam , quidve sub eorum imperio egerit, non modo hic divulgatum est, sed exteris quoque Nationibus, eritque non huic tantum aetati cognitum , sed omni etiam posteritati . Quamdiu enim Regum illorum fama extabit , exta bir autem omnibus saeculis; tamdiu hujus quoque Viri nomen resonabit : ut enim cum Agamemnone laudatur Nestor , cum Rege Persarum Zopyrus ille , qui Babyloniam cepit, cum Philippo, ejusque filio, Parmenio : sc cum tribus Francorum Regibus Christianissimis, notum erit nomen TR iv ULTII. Laudatur Cainrolus Rex Christianissimus, & vere quidem laudatur: quum alibi locorum , tum in agro Parmensi apud F Tum novum , cum e mediis hostibus sese expediens, incolumi exercitu e locis angustis victi,r evaderet. Laudatur quoque cum eo TR IvULTIus , ejusque consilium , & acumen , cum missis antea impedimentis hostem impedivit, ac interea serro viam aperuit, edita

Ν ingenti

247쪽

etoo ORATIO.

ingenti strage. Quo die non tantum Viri virtus spectata est , & solertia , sed summa quoque felicitas , quae illum, quicquid agebat, numquam deseruit. Cepit, atque recepit Insubriam Ludovicus Rex Christianissimus cum maxima laude, & gloria. Laudem quoque & gloriam cum eo assequutus est TRI VULTI Us, qui praemissus, brevi omnia pacata reddidit. Mirifice se gessit fulmen belli Rex hic Franciscus Potentissimus , & Christianissimus : unde famam adeptus est , & immortali ratem . Famam quoque , & immortalitatem adeptus est TRIVULT ius . Multa praetereo, & ea, quae

gesta sunt ad Petram , ubi hostibus , tamquam belli propugnaculum , se se opposuit, effecitque, ut qui prius essent formidolos , ultro ipsi rogarent inducias ; &victoriam illam Bononiensem , claram , insignem , altius elatam , atque alatam. duo enim volans ejus celebritas non pervenit λ Vix tunc se se ostendit ille , cum repente dissipato hostili exercitu victor fuit, suis omnibus non tantum illaesis , sed ne stricto quidemense , aut telo eminus jacto ; quamvis id non semel accidit, sed iterum, atque iterum consilio dumtaxat, & fama hostes, nullo praelio commisso in fugam vertit sine suorum caede , & periculo ς aliaque praetermitto, quae cum multis Gallorum Ductoribus gessit; unde nunc illi dolent , & valde quidem dolent socio in rebus dubiis , & nutantibus spectatissimo in perpe- tuum privari. Tuque imprimis doles, Odete Princeps Illustrissime , Rectorque , & Gubernator Cisalpine sapientissime . Tecum multos annos eadem iniit consilia , in iisdem suit castris , in eadem acie armatus , eosdem labores suscepit tecum , iisdem periculis caput suum objecit tecum, in eosdem simul impetum fecit, eosdem smul iugavit, suit particeps victoriae , particeps gloriae: merito igitur socium ita fidum, sortemisque deploras; sed & ipse Rex Christianissimus, & mitissimus , ejusdem mortem fieri molestissime; itaque

per by Cooste

248쪽

perspecta illius synceritate, quam semper probavit, ut viventem unice amavit, sic mortuum honoribus assicit, praemissisque, & literis, & certis hominibus mandat, ut oppida , & urbes, qua transeundum est, honorifice lanus excipiant ' quod si nihil aliud assequutus esset, praeter honorem hunc regium, abunde suisset gloriosus' - Verum,& Romae, ut dixi , velut unum desecisset Italiae praesidium, justa magnifice fiunt; quod vero novissime sis paucis diebus egit IOHANNEs IACOB Us TRI-vULTius , silentio minime praetereundum est, pertinet enim maxime ad laudem ejus, & immortalitatem ;nam cum multitudine annorum oneratus Viderer, non

posse vitae exitum diutius proferri, ut fidem , quam semper inviolatam servavit , in extremo spiritu testatam relinqueret , nulla itineris dissicultate deterritus , in Galliam ultimam nota via profectus est ' quasi mandata vellet accipere a Christianissimo Rege ; migraturus , & ipse , quo ceteri , qui reEte vixerunt mortales, in domum illam caelestem , & sempiternam. Et en, inquit, Christianissime Rex, mors tandem uringens , cui non datur resistere , jubet hinc cedam relicta uxore carissima, suavissimo nepore, propinquis omnibus, necessariis, sociisque , & amicis jucundissimis. Teque inprimis , Iucundissime Rex, a quo invitus abstrasor; ιed quando naturae legibus parendum est, nolui , Te inscio , discedere ; missionein igitur peto in Regiones iturus remotissimas , unde numquam dabitur reditus . Ecquid mandas λ Iubes ne aliquid , Christianissime Rex . Vale , semperque sis selix , victorque

semper. Patriam mihi rerum omnium carissimam, quamvis opus non sit , tibi commendo , commendo

tibi cives meos. Quis igitur hujus vitam felicissimam non judicat λ duae tot honoribus, & dignitatibus aucta , tot laudibus ornata ad extremam pervenit senectutem: eaque tandem soluta desecit cum summa lauis

de , superstite tam florenti familia , superstite etiam

249쪽

sama , quae pennis indefessa , quam latissime volans, hujus egregia facta celebrat ubique Gentium , non praesentibus tantum , sed posteris ; quae omnia dum

cogitantur , dolorem tollunt, essiciuntque , ut non opus

sit nenia, plangore, lamentis , & ululatu; quae omnino vana sunt, & tamen adhibenda, ubi quis turpiter vixit ; non enim hujusmodi rebus egent illi , qui vitam duxerunt honestissimam , & hinc ita evolarunt , ut sui memoriam in animis viventium reliquerint peris petuam , ut hic suit; cujus manibus gratulandum est, qui fructus e laboribus capiunt , inter homines , &multo majores inter animas caelestes , ubi aevo fruitur ille sempiterno . Gratulandum est huic Familiae , quae inter majorum stemmata habet, & hujus imaginem , multis, magnisque titulis decoratam. Gratulanis dum est Patriae , quae non minus cive tam egregio

gaudet, quam Thebani quondam Epaminonda, Athenienses Themistocle, Scipionibus Romani ; quorum gesta , aliorumque praeterea multorum studio seligebat hic , & aemulabatur . Nam quicquid ocii dabatur a militia, a rebus publicis, & amicorum, id omne conis serebat in cognoscendis Antiquorum factis; unde semper aliquid addiscebat ; quocirca domi viros habebat doctissimos, quos & honore prosequebatur , & praemiis ; jamque sibi librorum suppellectilem paraverat

lautissimam , & multae pecuniae , Lucullum sequutus , Augustum , & Ptolemaeum . Gloriae igitur mi. litari , quam aeternam adeptus est, additum fuit literarum studium ; scilicet , quia legebat, Alexandrum Macedonem, Caesarem, Pompejum , aliosque militiae pariter incubuisse , & doctrinae , ut illis esset , sicut fuit in rebus honestis, quam simillimus . Itaque ut

finem dicendi faciam, qui hunc virum amavit , ama runt autem omnes , debent & mortuo gratulari, ejus que virtutes imitari. Tuque praeter alios , FRANCISCETIU VULTI , puer ornatissime , & eximiae rei, abstersis

250쪽

Ο RATIO. 2 3 ex ore lacrymis, compresso etiam singultu enitere sui vestigia sectari , unde non tantum hereditatem bono rum accepisti, quae ille non sedendo inter ignavos assequutus est , & labore vario , sine quo nemo vir bo.

nus potest aliquid honeste adipisci, sed gloriae quoque

hereditatem tibi reliquit , quae custodienda est , atque etiam augenda omni conatu: quod sine dubio es-ficies, si, ut dixi, Avum tibi proposueris imitandum, a

que etiam Socerum tuum THEODORU Μ TRI UULTI UΜ,

virum amplissimum, cujus fidei , prudentiae. & sor titudini Venetorum Res p. florentissima militiae suae permisit habenas : Illum , vel Hunc sequere ' utrum. que potius . Habes & alia domestica exempla ante oculos , & luminaria , quibus praelucentibus non poteris errare in tenebris . Age, Puer excellentissime , a teneris annis assiiesce tuos referre , fidemque in primis servare , sicut tui fecerunt , & faciunt Christia. nissimo Regi ; unde praeter ea , quae Avus accepit, plura , & majora expectabis . Praeclara in te indoles elucet , scio ; augebis & ipse domum tuam honoriis bus . Bene tibi opto , puer , tuis de omnibus , bene opto Patriae, quae floreat magis in dies, bonis artibus, divitiis, opibusque , & potentia ; extinctisque seditionibus tranquilla quiescat, sitque unanimis ' ita ut

civitas omnis una videatur domus , cives fraterna cais ritate teneantur' opto quoque prae ceteris felicitatem

Christianissimo Regi , ut diu vivat , ut gloria abundet , belloque tandem suscepto in hostes insolentissimos Religionis nostrae , eos agat in triumpho cat nis oneratos . Utinam tempus illud veniat , quo videam Constantinopolim, Urbem illam pulcherrimam, eandemque miserrimam nobis jampridem ereptam, nons ne maxima jactura , & dedecore , ceterasque Graeciae urbes, i psumque sacrosanctum Christi Sepulchrum,& Christianissimi Regis virtute , & armis Christianis

restitutum . Hoc ego cuperem, antequam oculos mors

SEARCH

MENU NAVIGATION