T. Lucretii Cari De rerum natura. Libri sex, cum notis Thomae Creech, collegii omnium animarum socii

발행: 1754년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

T LUCRETII CARI

RERUM NATURA

LIBRI SEX,

CUM NOTIS

Collegii omnium Animarum

Socii.

Editio Tertia emendatior

6쪽

CHRISTOPHORO CODRINGTΟΝ,

Collegii omnium Animarii mei ζ,

Εjusdem Collegii Socius,

S. P. D. li otio i in utor, occupato, requiris, an inerti,& remisso; Inquirenti qui respondeat Libellum

accipe, non multis quidem vigiliis, & acri studio rum intentione, aliqua tamen diligentia elabora

tum: Neque enim ad TE Elegantissimi ingenii Virum mitti aliquod debet, quod impositum nimis foret& rude; Lepore, Vi, & Acumine omni destitutima. Quan-ram quid diligenter sanctum videatur TIBI, Qui in Critica, ρ Ρhilosophia, quantum per aetatem tuam Homini licet, in Poetica suura Annos vales, nisi utaris ea moderatione Antismi, qua tuas Dotes aestimare, & illa benignitate, qua meas Nugas esse aliquid putare soles 3 Multi quidem io attribuunt Lucretio omnes virtutes quae optimum Ρoetam, & consumitatissimum Philosophum

ornare

Q Lambinus, Gllanius, paber, Alii.

7쪽

ornare possunt; suae opinioni plus satis indulgentes, ejuiaque famae forsan nimis benigni: Sed istam benevolentiam, qua non indiget, Vir erecti justique animi aspernatur, contentus iis meritis, quae Vetus Criticorum Gens, Integerrimi judices, agnoverunt, & suo confirmarunt judicio Nam in illo M Artem Tullius, se) Sublime carmen Ovidius, Quintilianus Elegantiam nasua materia, Statius e) Artatim furorem admiratur; Neque inis tam acerbus ΡOetae Censor, adeoque sui negligens, ut haec neget, Doctorum invia diam sua reprimit Conszientia, Indoctorum maledicentiam tantorum judicum Reverentia : Et sane jure expectanda

est Elegantia in Carmine ab ipso Ρatre venustatum f) Cic roue perpolito, Sublimitas. Arduusque furor in Ob gravissimo suae aetatis non rudis vero & indoctae Ρoeta: Et quod

ad Artem spectat, seu Argumentorum inventionem, seu Materiae ispositionem, sive ad unum finem, impium cem te , sed quem sibi elegerat; attentionem consideremus,

nulla erit unquam persectior Disciplinae formula. Uni Quintiliano inter Veteres Ρoetae fortassis alii judia Cabunt , ego vero ipsius Quintiliani Hominis in rebus Philosophicis minime exercitati vitio) videtur O Dissicilis; At Ρlurimis e Recentioribus Dissicilior: Nec injuria. Illa enim fuit indiligens Exscriptorum inscitia, ut nullus fere Versus de Ρaginis quid dicam Τ ) sincerus aut emendatδscriptus: Neque Manus neque Mens suo ossicio fungebatur, Monstrosae ubique Voces, absurdae Sententiae; Barbari isti Librorum conservatores nobis tradiderunt CO- dices ea fide, qua Mare turbidum Navigia: Nam erudiat illud fractas lacerasque Tabulas, ἡ quibus forsan aliae N ves compingi possunt, sed minoris formae & venustatis, nisi a peritillimo Artifice conjungantur. . Ideo

δὲ Epist. ad Fratrem, Lib. II. Ep. H. Lucretii Poemata nonsumitamnitis luminibus Ingenii, mulsa tamen artis: Alii legunt, nut lita multis, o Am. Lib. l. El. I s. d) Inst. Orat. Lib. X. Cap. I. e) Geneth. Lucani, Lib. II. Sulvarum. f) Eusebius Olym. I r. gin Cornelius Nepos. vit. Attici. h) Inst. Orat. Lib. X. cap. I. Ubi

tamen Barthius, sed frustili, legit Dissibilis.

8쪽

Ιdeo primi Lucretii Editores non tam Codicum scripturam exhibebant, quam conjecturas suas, Vanas plerumque , aliquando improbas; Id quod decuit, id quod aetati

ConVeniebat, fecerunt, conabantur loqui, sed in illa Literarum infantia quid praeter dimidiata verba, & incertam pronunciationem eXpectemus 3 Nondum fatis nota erat

Poetae dictio, ignota prorsus Epicuri Ρhilosophia. Iste

enim Poetarum mos est, ut qui delectum verborum asti etent, Veteres exquirant Voces, & cum Antiquis ament

loqui; Neque quidem distitendum antiquis vocibus, &Veterum loquendi formulis chorridae licet videantur &incultae ) vim & generosam quandam pulchritudinem imesse. Novae placent, namque delicatae, sed languidae &inertes, ista aetas quae perpolit, emollit; neque aliam ob causam fluidas in Oυidio delicias , in Virgilio nervosam MNjestatem admiramur , quam quod Alter cum viris tantum suae aetatis loquebatur: Alter non suos quidem negleXit, sed iis immiscuit Majores. Non vero tenuis labor est, Voces , quibus Ennius, Attius, μυius, &c. usi sunt, recondi ias penitusque jacentes, invenire , explicare inVentas; Evolvendi sunt veteres Grammatici, Poetarum interpretes , multo denique usu, & pari attentione opus.

Quod si plana fuisset & aperta Dictio, Materies tamen dissicilis x impedita, nec cuilibet Obvia est Epicuri ratio ;Εxperti norunt Illius Ρhilosophiam postulare subactum &patiens ingenium, quod nullas reformidet dissicultates, &st totius Naturae capax: Neque vero tacendum, quod Ille, qui nullam felicitatem sine otio esse, & sola sua Ratione & Sapientia beatitudinem acquiri posse decreverat, laboriosam instituit disciplinam, & quae sui studiosos nunquam patitur otiosos esse: Quippe a Sensibus, in quibus Hominum desidia ut plurimum subsistit, abducit; rapit per Inane insensile, & in omni explicatione, tot & tam minutis utitur instrumentis, ut illa colligere operosum sit, contemplari grave : Ut Colorum, Saporum, Odorumve Variationem c hi sunt vulgares Naturae lusus intelligas, perspicienda est motuum figurarumque infinita va

9쪽

rietas, ConneXus, viae, intervalla, Nihil in hac disciplina sunplex, & quod uno quassi intuitu comprehendi possit; Alii interim Ρhilosophi iis, quas sensibiles vocant, qualitatibus instructi omnia Naturae opera compendio transigunt, unoque Spiritu, tanquam Vesicam inflarent, ii stituunt Ρhilosophum. Hoc quod dico, Idem Ille d monstravit, qui multa , Democrito sumens tot voluminibus inchoavit potius quam absolvit Ρhysicam, fundamenta jecit istius scientiae, quam perficere totam Ρosteritatis industriam exhauriret: Multa Ipse aperuit; multa reliquit aliis eXplicanda, &, quod maxime dolemus, Illius olim feliciter transacti labores sunt iterum a Nobis retr ctandi: Nam e trecentis voluminibus, si tres Epistolas ciperes, quid superest praeter sententiolas qualdam ab Academicis, Stoicis, & rrhonicis, injustis Hominibus illique Philosopho inimicissimis conservatas 3 Quas tamen non ut Illius decora, sed suae Virtutis indicia exhibent, ideoque lacerae apparent & fractae, tanquam Trophea suis ictibus confossa. Ε Graecis discipulis multi scripserunt multa, non erudite nimis, & conssiderate parum; Ε Latinis pauci, Amafinii, se) Catiique scripta perierunt, contemptu suae aetatis, sequentium neglectu; Totusque Epicurus, quantus quantus olim fuit, in uno Lucretio qui tres istas Epistolas a Diogene Laertio isto descriptas, Olim integras, hodie vero mirum in modum depravatas Latinε vertisse mihi visus est continetur: Tempus , ut Flumen, reSquas recipit dissolvit, & raro integrae deseruntur. Parcamus igitur primis Lucretii Editoribus, neque Incuriae imputemus vitia, quae Inopiae forsan verius attribuantur ; Omittamus saltem, postquam Lambini sagacitas , &Gassendi incomparabilis viri eruditio effecit, ut possimus illorum industria facilius carere. Alter enim in Codicibus conferendis diligens, in conjectando acutus, & feliciter audax, imbutus Epicuri doctrina, Tu ebi, Aurati, Alio

i Diogenes Laertius, Lib. X. R Cicero Quaest. Acad. Lib. I. U Cicero Epist. ad cassium. γ Lib. X.

10쪽

inm familiaritate usus, multis curis multoque studio adeo emendatum edidit Lucretium, ut nullus fere Poetarum i tegrior : Alter ita eXpressit Epicuram, ut non magis Imago faciem; nisi quod, . ut in Ρictura plerumque fit, Hic sit non parum elegantior; & qui Horum studia apte corium xerit , Ille mihi videtur Lucretii optimus Interpres. Id tandem conatus est cu) Fsin, siquis alius huic operi quam minime inidoneus; atque ita perfecit, ut se Lam- bini & Gosendi scripta nunquam legisse abunde demonstra.

verit. Variorum Codicum auxilium, Carmen omnino a me

dis vendicatum co) jactat, cum seXcentis exemplis consita mare possum Ilium uni Ρareo , Homini furfuraceo, fidere : Barbara interpretatione incestavit Latinissimum Ρoetam , easque notas adjecit, quae Ρhilosophum faciunt sae- .pe absurdum, seipsum semper ridiculum. Sed iste Bipes est ex illo hominum genere, qui post depravatam Religionem , & corruptos bonos Mores, in Literas humaniores involant, & maxime agunt, ut nec Ρii, nec Boni nec Literati possunus esse : Siquid asperius dixerim , id non meis moribus, sed illorum inlotentiae, qui honos autho- res violant ascribas; nosti lenitatem, at stulta est clememtia duris verbis parcere, cum isti sint meriti duriora: Ego quidem opus a Fadio institutum, melius quam Ipse potuit indulge mihi istam arrogantiam, nihil enim humilitia dici potest absolvi : Lambini, Gifanii, Vosi, Salinasii, Gronoυu, Fabri, Aliorum Observationes, Conjecturas. Interpretationes, Emendationes collegi, digessi; non tamen adeo probavi omnia, quae magni illi viri dixerunt, , ut nunquam meo animo obsecutus fuerim: Quod vero Gasseudus utramque fere paginam facit, id quidem contem do recte institutum, & negent isti, qui mihi, aliisque Lucretii lectoribus invident tam doctum, tam elegantem

laterpretem.

Fugi tamen, quantum potui, Grammaticorum comtentiones, de Literis, Vocumque apicibus, si1 modo timtegrR Q Ultor Lucretii in usum Delphini. o) praef.

SEARCH

MENU NAVIGATION