장음표시 사용
71쪽
DE SITU ORBIS LIB. III. CAP. 6. 61
Coepit avehere, et, rabiem appropinquuntium astu frustraturus, unum de pluribus omisit, hau proiectum excipiunt, et ad cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant, at'ue idem eniciunt, donec ad frequentiora, quam adire audeant, profugus raPtor e alat. Ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquandiu fuit; idem ne oceanus, an telIus infesta frigoribus, sine ambitu ac sine fine Proiecta. Sed praeter physicos Homerumque, qui universum orbem mari circumfusum esse dixerunt, Cornelius Nepos, ut recentior, auctor, ita certior; testem uu-tem rei R. Μetellum Celerem adiicit, eumque ita
retulisse commemorat: Cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Baetorum dono si-hi datos; unde in eas terras devenissent requirendo, cognosse vi tempestatum ex Indicis aequoribus ah-rePlos, emenSOSque, quae intererant, tandem in Germaniae litora exiisse. Restat ergo pelagus; sed re-Ii qua lateris eiusdem assiduo gelu durantur, et ideo
Hispanias exterioris et septentrionalis oceani in
His oris, quas anguIO Baeticae adhuc usque perstrinximus, multae ignobiles insulae, et sine nominibus etiam, adiacent: sed earum, quas Praeterire non Iibeat, Gades fretum attingit; eaque angusto spatio,et, veluti numine, a continenti abscissa, qua terris propior est, Paene rectam ripam agit: qua Oceanum spectat, duobus promontoriis evecta in altum, meis dium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus, religione, VetuState, opibus illustre, Tyrii constituerer cur sanctum Sis, OSSAE
72쪽
oius ibi sita emciunt: annorum, quis manet numerus, ab Iliaca tempestate principia sunt: opes tempus aluit. In Lusitania Erythia est, quam Geryone habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus; adeo agri fertiles, ut, cum Semel sat frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem novantibus, septem minimum, interdum plures etiam messes ferant. In Celticis aliquot sunt, quas, quia PIumbo abundant, uno omnes nomine Cassi teridas appellant. Sena in Britannico mari, Osismicis adversa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est: euius antistites, Perpetua virginitate sanctae, numero novem esse traduntur: Galli cenas vocant, putantque ingeniis singularibus praeditas; maria ac ventos concitare earminibus; seque in quae velint animalia Vertere; sanare, quae apud alios insanabilia sunt; scire ventura et praedicare: sed non nisi deditas navigantibus, et in id tantum, ut se consulerent, profectis. Britannia qualis sit, qualesque progeneret, mox Certiora et magis explorata dicentur. Quippe tam diu
clausum aperit ecce Ρrincipum maximus; nec indomitarum modo anta se, Verum ignotarum quoque
gentium Victor, propriarum rerum fidem ut bello assectavit, ita triumpho declaraturus portat. Ceterum, ut adhuc habuimus, inter Septentrionem occidentemque proiecta, grandi angulo Rheni ostia prospicit: deinde obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam, altero Germaniam Spectans: tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergo obducta, iterum se in diversos anguIos cuneat triquetra, et Siciliae maxime similis, plana, ingens, fecunda, Verum his, quae pecora, quam homines, benignius alant. Fert nemora, saltusque, ac praegrandia numina, alternis motibus, modo in pelagus , modo retro fluentia, et quaedam gemmas margaritasque generantia.
Fert Populos regesque populorum: sed sunt iuculti
73쪽
DE SITU ORUIS LIB. III. CAP. 6. 63
omnes, atque, ut Iongius a continenti absunt, ita alia. rum opum ignari magis, tantum pecore ac finibus diates; incertum ob decorem, an quid aliud, vitro corpora infecti. Causas tamen bellorum et bella contrahunt, ac se frequenter invicem infestant, maxime imperitandi cupidine studioque ea prolatandi, quae possident. Dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus, Gallice armati: covinos Vocant, quorum falcatis axibus utuntur. Super Britannium I verna est, paene par spatio, sed utrinque aequali tractu litorum oblonga: caeli ad maturanda semina iniqui, verum adeo luxuriosa herbis, non
Iaetis modo sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. Cultores eius inconditi sunt, et omnium Virtutum ignari magis , quam nliae gentesJ; pietatis admodum expertes. Triginta
sunt Orcudes angustis inter se ductae spatiis: septem Haemddae, contra Germaniam vectae. In illo Sinu, quem Codunum diximus, sex; ex iis Scandino via, quam adhuc Teutoni tenent, ut secunditate alias, ita magnitudine antestat. Quae Sarmatis adversa sunt, ob alternos necessus recessusque pelagi, et quod spatia, quis distant, modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur, ullas una et continens terra. Is his esse Oae sinas, qui ovis avium palustrium et avenis tantum alantur: csse equinis pedibus Ilippopodas, et Pandios, quibus magna Rures, et ad ambiendum corpus omne patulae, nudis
alioquin pro Veste sunt, praeterquam quod fabulis traditur, auctores etiam, quos Sequi non pigeat, invenio. Thule Helcarum litori opposita est, Graiis et nostris celebrata carminibus. In ea, quod ibi sol
Ionge occasurus exsurgit, breves utique noetes sunt:
scd per hiemem, sicut aliubi, obscurae; aestute lucidae, quod per id tempus iam se altius evehens, quan
74쪽
quam ipse non cernatur, vicino tamen splendore proxima illustrat; per solstiuium vero nullae, quod tum iam manifestior non fulgorem modo, sed sui quoque partem maximam ostentat. Talge in caspio mari, sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans: εed vicini pupuli, quae gignuntur, attingere nefas et pro sacrilegio habent, diis parata existimantes, diisque servanda. Aliquot et illis oris, quas desertas diximus, aeque desertae adiacent, quas sine Propriis nominibus Scythicas vocant.
Oceanus Eous et India. Ab his in Eoum mare cursus innectitur, inque oram terrae Spectantis Orientem. Ρertinet haec a Scythico promontorio ad Colida: primumque omnis est invia; deinde ob immanitatem habitantium ineuita. Scythae sunt Androphugoe et Sacae, distincti regione, quia foris scatet, inhabitabili. Vastu deinde iterum Ioca belluas infestane, usque ad montem mari imminentem, nomine Tabin. Longe ab eo Taurus attoIIitur. Sores intersunt; genus plenum iustitiae, ex commercio, quod rebus in solitudine relictis absens peragit, notissimum. India non Eoo tantum apposita pelago, sed et ei, quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, ab occidente Indo finita, tantum spatium litoris occupat, quantum Per quadraginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in
aliqua parte eius neuter septentrio appareat, aliterque quam in aliis oris, umbrae rerum ad meridiem iaceant. Ceterum fertilis, et Vario genere homi- .nunx aliorumque animalium scatet. Alit formicas non minus maximas canibus; quas more Gryphorum aurum Penitus egestum cum summa pernicie attin-
75쪽
DR SITU ORBIS Lin. III. CAP. 7. 65
gentium custodire commemorant: immanes et Beris
Pentes, ut qui elephantos morsu atque ambitu corporis conliciant. Tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas siuvae ferant, arundinum fissa internodili, veluti navia, binos, et quaedam ternos etiam vehant. Cultorum habitus moresque dissimiles. Lino alii vestiuntur, aut lanis, quas diximus; alii avium ferarumque peI- Iibus : pars nudi agunt; pars tantum obscoena VeIati: alii humiles parviqus; alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam, et ibi maximis, sicut nos emais, facile atque habiliter utantur. Quidam
nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum existimant: quosdam tantum pisces alunt. Quidam proximi parentes, Priusquam annis aut aegritudinain maciem eant, velut hostias caedunt: caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est. At ubi senectus aut morbus incessit, procul a ceteris abeunt, mortemque in solitudine nihil anxii exspectant. Prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae contingit, non eXspectant eam, sed ingerendo semet ignibus, laeti et cum gloria arcessunt. Urbium, quas incoIunt sunt autem plurimae. Nysa est clarissima et maxima: montium Μeros, Iovi sacer. Famam hinc praecipuam habent; in illa gonitum, in
huius specu Liberum patrem arbitrantur esse nutriis tum t unde Graecis auctoribus , ut femori Iovis insitum dicerent, aut materia ingessit, nut errori Onas
tenent ab Indo ad Gangen Dalibi tri, a Gange ad Co- Iida nisi ubi magis, quam ut habitetur, exaestuat utrae gentes, et quodammodo Aethiopes. Α Colide ad Cudum recta sunt litora, timidique populi, et marinis opibus atlatim dites. Tamos promontorium est, quod Taurus attollit: Colis alterius partis angulus, initiumque lateris ad meridiem versi: Gunges et Indus amnes. Ille multis fontibus in Hemode Indias
76쪽
monte conceptus, Simul ununa aIveum fecit, fit omnium maximus, et alicubi latius, quando angustis simo fluit, decem millia Passuum patens, in septem ora dispergitur. Indus eX monte Paropamiso exortus, et alia quidem numina admittit; sed clarissima, Cophena, Acesinem, Hydaspen: con eptamque pluribus alveis undam lato spatio trahit. Hinc paenε Gangen magnitudine exaequat. Post ubi aliquot saepe magnis nexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit: donec ad laevam dextramque se diducens, duobus ostiis Ionge distantibus exeat. Ad Tamum insula est Chryse, ad Gali genArgyre: altera aurei soli ita veteres tradidere) altera argentei et atque, ut maxime videtur, aut ex re nomen, aut ex vocabulo fabula est. Taprobane, aut grandis admodum insula, aut prima pars orbis niterius Hipparcho dicitur: sed quia habitatur, nec quisquam circum measse traditur, Prope Verum est. Contra Indi Ostia, illa sunt, quae vocant Solis, adeo inli hi tabilia, ut ingressos vis circumfusi aeris exanimet
confestim; et inter ipsa ostia Patalene. Regio ob aestus intolerabilis, alicubi cultoribus egens, inde ad' principia Rubri maris pertinet. Ipsa invia atque deserta; humus cineri magis fit quam pulveri simi- Iis; ideoque per eam rara et non grandia numin
emanant, quorum Tuberonem et Arusucen notissima accepimus.
Mare Rubrum, ae uterque huius Sinus Persieua et
Arabicus. Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est, Sive quia ibi Erythras regnavit. 'ρυ αν θαλασσαν appeIIant: procellosum, asperum mare, Profundum, et magnorum animalium magis, quam cete a , capaX. Primo recedentes oras aequabiliter impellit; et ut
77쪽
DE SITU ORBIS LI n. III. CAP. S. 67
non intret interius, aliquantum patens sinus arcunt.
Sed quas ripas inflexerat, bis irrumpit; duosque itcrum sinus aperit. Persicus vocatur dictis regioni.
bus propior; Arabicus ulterior. Persicus, qua mura accipit; utrinque rectis lateribus grande oStium, qu si cervice, complectitur: dein terris in omnem partem Vaste et nequa portione cedentibus, magno litorum Orbe polagus incingens, reddit formam cupitis humani. Arabici et os arctius et latitudo minor est, maior aliquanto recessus, et muIto magis longa latera. Init penitus, introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium attingit, quodam fastigio minus ac minus latus, et quia magis penetrat, angustior. Ab his, quae diximus, ad sinum Persicum nisi ubi Chelonophagi morantur deserta sunt. In . ipso Carmanii navigantium deXtra positi,sine veste ac
fruge, sine pecora ac Sedibus, Piscium cute se velant, carne vescuntur, praeter capita toto corpore hirsuti.
Interiora Cedrosi, dehinc Persae habitant. Sabis per Carmanicis, supra Andanis et Coros emuunt. In Parte, quae pelagi ostio adversa est, Babyloniorum fines Chaldaeorumque sunt, et duo clari amnes, Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates. Tigris
ut natus est, ita descendens usque in litora permeat: Euphrates, immani ore aperto, non exit tantum, unde oritur, sed et Vaste quoque decidit; nec secat continuo agros, sed late diffusus in s.gna, diu sedenti- bus aquis piger, et sine alveo patulus, post, ubi marginem rupit, vere stuvius, acceptisque ripis celer et fremens, per Armenios et Cappadocas occidentem petit; ni Taurus obstet, in nostra maria Venturus. In inde ad meridiem avertitur, et primum Syros, tum Arubas ingressus, non perdurat in pPlagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus , despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu emuit, ut
alii amnos, sed deficit. Alterum latus ambit plaga,
78쪽
quae inter utrumque pelagus excurriti Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, Verum Cinnu
mi et thuris aliorumque odorum maxime feraX. maiorem Sabaei tenent partem, Ostio proximam et Carmaniis contrariam Μacae.' Frontem, quali inter Ostia ostenditur, silvae cautesque exasperant. Aliquot sunt in medio insulae sitae: Ogyris, quod in saErythrae regis monimentum est, magis clara quam ceterae. Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab ea parte, quae introeuntibus dextra est, urbes sunt, Cana, et Arabia, et Gadamus: in altera, ab intimo angulo prima, Berenice, inter Heroopoliticum et Strobilum: deinde inter promontoriae Μυὸς οριιον et Coloba, Philotoris et Ptolem uis: ultra Arsinoe, et alia Berenicer tum silva, quae hebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus, quod ex Νili alveo dio ge adductus. Extra Sinum, verum in nexu tamen, etiam non modico, Rubri mu- Tis, Pars bestiis infesta, ideoque deserta est: Partem Ρanchaei habitant, quos ex facto, quia Serpentibus Vescuntur, Ophiophagos vocant. Fuere interius iPygmaei, minutum genus, et quod pro satis frugibus contra grues dimicando defeeit. Sunt multa vo- Iucrum, multa serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos admodum, et Vene-Mi praesentis, certo anni tempore ex Ιimo concretarum Paludum eme rere, in magno examine volantes
Aegyptum tendere, atque in ipso introitu finium, ab
RVibus, quam ibadas appellant, adverso agmine excipi Pugnaque confici traditum est: de volucribus praο- Cipue referenda Phos nix, semper unica; non enim coitu concipitur, partuvo generatur: sed ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, Super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat, Sol viturque: deinde putrescentium membrorum tabe nereseens, ipsa sp concipit, atquu ex se rursus
79쪽
DE SITU ORBIS LIB. III. CAP. s. sis
enascitur: cum adolevit, ossa pristini corporis inclusa myrrha Aegyptum eX portat, utque in urbe, quam Solis appellant, fragrantibus archio bustis inserens,
memorando funere consecrat. IPSum Promonto-xium, quo id mare clauditur, a Cerauniis A altibus
. Aethiopia. Aethidpes ultra sedent, IIcroen habent terram, quam Nilus primo ambitu amplexus insulam facit: pars, quia vitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt, Maerobia; pars, quia ex Aegypto advenere,
dicti Automoloe: .pulchri forma, aequi corpori S, P a rumque venerati opes, veluti optimarum ulum ni virtutum. In illis mos est, cui potissimum pareant, Specie ac viribus legere. Apud hos Plus auri quam a ris est: ideo quod minus est, Pretiosius censent. Aere eXOrnantur, auro vincula sontium fabricant. Est
Iocus apparatis epulis Semper refertus; et quia ut libet vesci volentibus licet, ηλίου τραπιζαν appellant; et quae passim apposita sunt, assirmant innasci subinde divinitus. Est lacus, quo perfusa corpora quasi uncta pernitent: hibitur idem; adeo est liquidus, et ad sustinenda, quae incidunt aut immittuntur,infirmus, ut folia etiam proximis decisa frondibus, non innatantia ferat, Sed pessum et penitus accipiat.
Sunt et saevissimae ferae, omni colore varii Lycaones, et quales accepimus, Sphinges. Sunt mirae aves eornutae Trago punes, et equinis fiuribus Pegasi. Ceterum oras ad Eurum sequentibus nihil in morabile occurrit. Vasta omnia , Vastis praecisa montibus, ripae potius sunt quam litora. Indu ingens et sine cultoribus tractus. Dubium uaiquamdiu fuit, esse'ne ultra pelagus; caperetne terra circuitum. an exhausto stuctu sine fine se Africa extenderet.
80쪽
Verum et fsiJ Hanno Carthaginiensis exploratum
missus a suis, cum per Oceani oStium exisset, magnam partem eius circumVectus, non se mari, sed comis meatu defecisse memoratu retulerat : etEudoxus quidam avorum nostrorum .iemporibus, cum Latiturum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus, per hoc pelagus ut Nepos affirmat Gades usque Pervectus est. Ideo eius orae notae sunt aliqua. Sunt autem trans ea, quae modo deserta diximus,
muti populi, et quibus pro eloquio nutus est; alii sine sono linguae; alii sine linguis; alii labris etiam
cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistulaeSt, per quam bibere avenis , et, cum incessit libido Vescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur. Sunt quibus ante adventum Eudoxi adeo ignotus ignis fuit, adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas, et ardentia sinu abdere, donec noceret, maxime libuerit. Super eos grandis litoris nexus grandem insulam inis cludit, in qua tantum seminas esse narrant, toto Corinpore hirsutas, et sine coitu marium sua sponte fecundas; adeo asperis esserisque moribus, ut quaedam Contineri, ne reluctentur, vix vinculis possint. Hoc Hanno retulit, et quia detracta occisis coria pertu Ierat, fides habita est. Ultra hunc sinum mons altus ut Graeci vocant) θεῶν omια perpetuis ignibus st grat. Ultra montem viret collis, longo tractu longis litoribus, Obductus, unde visuntur patentes magis eampi, quam ut perspici possint, Panum Satyrorumque. Hinc opinio causae fidem cepit, quod, cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta, et silentium vastius, nocte crebri ignes micant, et veluti castra late iacentia Ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae, sonantes maius humanis. Tunc