Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

FOLI ET AE

DE . LING VAE.. LATINAE

VS V. ET . PRAESTANTI A

Quae disputatio coram Iuvene clarissimo IACOBO . BON COMPAGNo sum ino bellicarum rerum Pontificii solii Praefecto, eoq. auctore ac iubente a. . ANTONIO. SAUL Io habita est.

Apud Iosephum de Angelis M D LXXIIII.

5쪽

.ANT ONII. VACCAE L C. Vi te , qui libros norit Folisia latinos,sivos scripsit miro sedulus ingenio:

Et quis no nouis Romanus qua patet orbis, Cuius clara vagum fama tetendit iter 'Addubitet,plus tu an lingua,titiaq.2Minerua, siua re as, amplus debeat illa tibi. Uer ente ueluti insentu qui attollis ornas. Gratia digna boms,utraq.digna Iouee'.

6쪽

AMPLISSIMUM

PRINCIPEM .HERNESTUM

RHENI

UM multae HERNESTE Pri ceps amplissime uariaeq. sint a tes , quas partim humanorum usuum necessitas induxit, partim uitae huius ornandae, & eX- colendae studium inuenit, duae omnino sunt facultates , quae ceteris longe antecellant ἔquaeq. specie, ac dignitate sua praeclara ingenia ad sese ita semper attraxerint, ut nemo umquam fuerit magno, de excelso animo natuS, qui non in earum altera ceteris studiis spretis tam qua humilibus,& sordidis liberoq. homine indignis sibi elaborandum duxerit, quipPequq non, ut reliquae artes, unam dumta-Nat humanorum commodorum partem.sibi manu , de ingenio susceperint excolendam, sed totam mortalium uitam ut, de utilitate sua A a ampi

7쪽

amplexae humanam ipsam societatem contineant, ac tueantur , quam sine illis concidere illico, & funditus interire necesse sit 3 quetq;

quod omniurn rerum caput est ad beatitudinem iter hominibus communiant. Altera est republici administratio; altera doctrinae, di litterarum studia . quarum utraq. complures habet subiectas facultates, seseq. in multas partes ut, & utilitate sua fundit . nam &reip. bello, ac pace gerendet complura sunt munera, in quibus singulis unum aliquem

excellere magnum putatur, & doctrinae studiorum duo sunt genera,alterum quod in cintestium, ac diuinarum rerum contemplatione, inq. naturalium & abditarum caussarum

inuestigvione uersatur; alterum quod ad uitam , &gnores hominum regendos, praeceptis q.d institutis formandos est dipostum. atq. utrumq. genus in plures partes secatur , in quibus singulis qui ad summa peruenerunt, eos in magna semper laude positos uidimus Verum magnorum, ac diuinorum beneficiorum, quae a duabus his omnium praestantissimis professionibus plurima percipiuntur,quibusq. sublatis hominum uita non modo rudis, &agrestis plane esset, sed ipsus hominum coetus, qui horum studiorum praesidio innititur, ac ueluti uinculo quodam constrictus, & copulatus durat, dissolutionem continuo existere necesse esset. Tantorum igitur bonorum usus modicus plane esset, neque lain

te adis

8쪽

te admodum patens stili ope, & societate desertus . nam neque doctrinae ipsius studia, quae non continuo perfecta, omnibus q. suis partibus expleta orta sunt, umquam aliis, atque

aliis deinceps accessionibus paulatim progredientia ad hac perfectionem absolutionemq. peruenissent, nisi priorum cogitata, & inuenta scriptorum labore, & industria posteris tradita lumen illis praetulissent; eosq. ad alia, atque alia superiorum disputationibus addenda incitassent; neque postquam ad perfectum hunc scientiae gradu peruenerunt, quidquam

posteris prodessent, nisi litterarum monumentis consignata ab omnibus saeculorum aetatibus cognosci, ac percipi possent . quod idem

de iis uiris , qui omnem operam, Omnemq. aetatem suam ad rempublicam gerendam contulerunt, licet assirmare . quorum uirtus, egregiaq. facinora, ac prsesara in homines meritai angustissimis locorum, & temporum finibus secluderentur, hoc est earum tantummodo Ciuitatum, quibus praefuerunt, eorum q. dumtaxat hominum, quos ipsi dum inter morta-Ies agerent, regendos, & tuendos susceperunt. quae nunc egregiis scriptorum monumentis dilatata, aeternitatiq. mandata omnia saecula, omnes q. nationes exempli utilitate amplectuntur. Quocirca quis erit ingenio tam importuno, ac tam barbaro, qui non rerum scriptores summa beneuolentia prosequatur ξ qui q. non illorum facultati si non parem

9쪽

ipsis rerum auctoribus , at proximam certe gratiam fateatur deberi, non modo uulgo ab iis hominibus, qui tam ingentia beneficia a magnorum illorum uirorum uirtute, & consilio, rebus i. gestis acceperunt, sed ab ipsis quoq. rerum auctoribus , quorum merita , egregiaq. facinora, atque utilitas ab illis m nans , simul q. nomen, & fama scriptorum industria ab interitu uindicatur, breui aliter peritura ξ Q uod totum contra usu uenire fere cernimus ; iniquaq. humanarum rerum conditione fieri, ut scriptorum laboribus publicae utilitatis caussa susceptis pro sperato laudis fructu, ac debitis dignitatis, & opum praemiis uberrima uituperationis , & obtrectationisi merces persoluatur . nulla enim professio re prehensioni , & inuidis magis obiecta est, nullumq. mortalium opus ab hominum malevolentia, & improbitate, magis quam scriptorum industria solet pervelli, & lacerari. miae tamen res scriptoribus modicci ferennest; minimeq. mira debet uideri, neque illos a suscepto studio deterrere, aut illorum animos frangere, ac studia debilitare . Nam cum eodem uitio omnia secula constet laborasse ;eamq. semper fuisse inhumanis ingeniis peruersitatem, ut ueterum tantummodo, eorumq. qui multo ante se defuncti essent, scripta miri rarentur, atque suspicerent, eorum q. amarent , ac uenerarentur nomen, suae uiro aetatis

scriptores, quamuis egregios, ac diuinosui

10쪽

ros fastidirent, ac desipicerent, atque adeo atrociter insectarentur , 'arroganter facerent nostri scriptores, si sese eximios esse postularent , indignarenturq. in communibns omniutemporum incommodis, & iniquitatibus uersari. neq. mirandum est uetera tantum in ca lum laudibus ferri, contra praesentia infra infima etiam deprimi,sed cogitare debemuS,excellendi, & gloriae cupiditatem strenuis, &ignauis natura aeque insitam esse; neque quenquam alios supra se extolli, aequo animo femre . tanto enim sese inferius maxima hominu pars deprimi putant, quanto ceteros altius uident evolare. qua re fit, ut cum ad excellentiam , & gloriam una tantummodo sit meritorum , ac uirtutis uia, ii qui sese illa carere intelligunt ; neque propterea se excellere posse confidunt, aliorum gloria , & excellentiatam q. se praegrauante uehementer angantur.

quos cum de summo illo gradu deiicere uixit ista, & aperta non sperent posse, idem obliqua , & obscura efficere moliuntur, eas res quantum in ipsis est, illis detrahendo,sine quibus homines excellere, seq. attollere non possunt, qua'. excellentia, & gloria necessario consequitur, hoc est uirtutis famam, & meis ritorum commendationem . A quibus iniquitatibus mors una homines eximit, cum nullus si inuidiae locus in iis uiris, cum quibus multis iam saeculis desunctis nulla nobis possit esse contentio .

SEARCH

MENU NAVIGATION