Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IS LIS ER

cum Lucam postea comi grasset,statim in Principibus illius Ciuitatis, iisq. qui capita rerum

erant, connumerata est ; euiusq. potentis in ea Ciuitate nondum plane deleta sunt uestigia. Demum cum Genuam stlicioribus auspiciis sedes, ac domicilium transtulisset, mirum est , quam breui cum excellentibus hominum ingeniis, quae perpetuo tulit, tum opibus per amplis suis subnixa in primariorum dignationem uenerit , quam plurimas ex clarioribus familiis affinitatibus amplexa. Nec minus externi honores clar m gentem comm edant nimirum sacrς purpurae titulus, aliquot q. insignes sacri Antistites. quorum doctrina , tum autem uits sanctitas ac pietas in superioris seculi tenebris orbi Christiano ita illuxit, ut eorum nomen tota Europa fuerit percelebre . opum uero non magis amplitudo consipdicta est, quam usus laudatus . Vrbem enim ci cumiectaq. suburbana compluribus magnificis sdificiis ornauit lisc gens , in quibus est peramplum Valetudinarium, non priuatiata tunae, sed Regis magnificentis opus unius Be-dineti opibus, & eximia pietate extructum,amplissimisq. uectigalibus ad usus necessarios tuedos donatu. uas res me de S A v L I O non temere attigisse, cum ceterorum nomina, qui conuiuio, & disputationi interfuerunt, sile tio transierim, mox apparebit. Eam autem disputatione induxit CVRTII Gon Zagae oratio, quam ille multorum mensum commentatio-

22쪽

PRIMUS. Ist

ne elaboratam BON COMPA G NI iussu securi attulerat . in qua id suscepit demonstranduς non modo oportere, sed necesse quoq. esse, atina lingua omissa, quq obsoleverit, Italo populari sermone hominu cogitationes, & actiones, quin etiam doctrinas ipsas litterarum monimentis hoc tempore mandari ; uehementerq. labi, & errare eos Omnes, quicumque latina lingua in quovis genere, ac de quacuquere scribendo utuntur. Cum igitur conuiuium summa hilaritate, ac iucundissimis sermonibus celebratum esset, remotis mensis petiit a

GON ZAGΑ. BON COMPAGNV s ut orati o-nem, cuius audiendae caussa omnes conuenis. semus, recitare ne grauaretur. Hic G ON Z AG A quamquam id non libenter modo, sed cupide quoq. facere existimabatur, praefatus sese imperio, cui parendum omnino sit, adigi ad ineptias suas coram ipsis Romans Academiae

luminibus proferendas illud addidit, sese ad illum finem lecturum, quoad fastidium, & satietas audientes non capiat. bene longa enim esse orationem. neque aliter subiectam rem potuisse demonstrari, aut dilucide explicari. Cuic si a BON COMPAGNO omnibus approbantibus resiponsum esset, illius modestiam in ea excusatione ab omnibus agnosci, longitudinem uero audientibus non modo non fastidio, aut satietati, sed delectationi etiam fore,qus enim ab illius ingenio, S. eloquentia proficiscantur, ea esse , ut quod idem de Demo

C a sthenis

23쪽

o LIBER

sthenis orationibus dici solebat , longissima

qua q. maxime delectet , OON ZAGA nihil cuinatus, orationem de scripto magno sie tio recitauit. Elaborata enim erat in primis,&copiosa, ac cum uerbis illuminata, tum se tentiis uariata, ut delectatio animos audientia teneret, ac longitudinis satietatem, & isdium leuaret. varie ea oratio audientes pro cuiusq. ingemo affecit. nam qui argumentum minus probabant , flentes eo erant habitu oris, qui animum alta cogitatione defixum indicaret. Maior pars in luculetae orationis, Omniq. e Xornationum genere illustrais laudes consentie te applausu effusa est, cum alii copiam, alii diaspositionem , alii ornamenta, alii alia lauda. rent; nonnulli etiam sententiam magnopere approbarent, cum dicerent omnia sermone hoc, quo populariter utimur, siue illum Ita licum, siue Hetruscum appellare libet, state nostra litteris esse mandanda , usum q. latins linguae iam obsoletae atque adeo extinctae plane omittendum. Cogere id rationes plurimas,

ac ueras a GON ZΑGA allatas, rem q. , ac n cessitatem ipsim . neque enim tot post ueteres illos nouis exortis rebus, quae latina uoce careant omnino, animi notiones infinitis in rebus explicari posse. quod si nouis hisce rebus

noua sint imponenda nomina, pr terqua quod nouam ac plane aliam linguam fingemus, quε ne ipsa quidem iure uocari latina poterit. neque enim uocibus illis a nobis fietis latini homines

24쪽

mines utebantur, nobis hoc prorsus esse intemdictum in aliena lingua, ac licuisse id ueterib tantummodo latinis in sua, ut nouas res nouis uocabulis notarent. Deinde se non uidere,cur nonnulli ab hac ratione tantopere abhorreat,

quasi uero patria hic Italorum rudis quidam, di agrestis ac degener si lingua, ac non ea,qugomnium ornamentorum, omnium q. figuraruram uerborum, quam sententiarum omnis q.

Poematum generis capax suauitate & pulchritudine sua alienigenas quoque ad sese possit attrahere, nedum illa hominibus Italis & Quibus suis sit fastidienda, di repudianda. quinctiam, si quis rem uere existimare uelit; ac si quis χlidas potius res, quam splendida nomina consectetur, patrium sermonem nostrum, qui in tanto si nonnullorum contemptu , in comparatione cum latino multis rebus longe praestare, magisq. decorum esse, illiq. multis partibus anteponendum . qua in re sese magnopere assentiri GON ZAGAE; assensurosq. omnes, qui fulgore Romani nominis aciem

ingenii non perstringente integre & sncere dere uelint iudicare. Simile se quiddam hac in

re Romanorum temporum agnoscere, cum homines Philosophiam ac ceteras artes &doctripas nulla alia quam Graeca lingua nec ipsi l sere, nec ab aliis uellent tradi. quorum inscitiam multis locis a Cicerone latinae eloquen- . rit parente irrisam legimus, absurdam hominum rationem mirante , quos non delectaret Patrius

25쪽

patrius sermo; insolensq. domesticarum re rum fastidium damnante . Magnam proinde G o NZ A G AE habendam gratiam , qui adolescentium studia, & ardorem excitarit ad hanc linguam amplectendam , & scriptis illustrandam, importunitatemq. ab ea deterrentisi tam acri ac uehementi & ornata oratione insectatus sit, ac patrii sermonis dignitatem tanta a gumentorum copia & ui, tam q. firmis rationibus asseruerit. Hic GON ZAGA , quae, in quit , de laudibus meis a uestra humanitate plurima ac praeclara prosecta sunt, ad ea non necesse habeo respondere. sunt enim

eiusnodi, quae si uelim agnoscere , pudoris oblitus plane existimer, si negare, mendacii

quodam modo arguere uidear viros, quorum tam egregia in me extet uoluntas . Id

quod res est , verba uestra interpretabor :orationem uidelicet uos meam ipsam per se rudem & ieiunam uerbis uestris amplificare& illustrare uoluisse, quaeq. illi desunt, addere ornamenta . Cui uoIuntati uestrae ut me

plurimum debere confiteor, ita uos pro ea, quam uobis uicissim debeo beneuolentia, &obseruantia monitos uolo, ut id posthac faciatis parce, ac modice,ne nimia amoris abundantia prouecti ea mihi de cetero affingatis, quae imbecillitati meae parum conuenientia non tam me laudibus ornent, quam de iudicii uestri fama detrahant. Sententiam uero 'meam a uobis probari uehementer sane litor.

26쪽

auctoritas enim uestra me posthac tutum faciet ab obtrectatorum liuore. quis enim eam sententiam audeat lacerare, id quod nonnulli iiq. non indocti, magno'. in eloquentis studiis progressus habentes in omnibus sermonibus faciunt, quis igitur erit tanta audacia, qui eam sententiam oppugnare aggrediatur, a qua stare uideat tales uiros tam exquisita doctrina, tantoq. rerum usu atq. eloquenti et gloria commendatos λ Integrum igitur & i corruptum iudicium uestrum laudo; eorum l. dissimile, qui latinae linguae toti hqrentes ab illa non possitnt diuelli, patriumq. sermonem contemnunti neq. ratione & uerirate uicti cedunt; quin contra sententiam, quam usus&res ipsa manifeste coarguit, pugnacissime defendunt. quam rem non tam, quod se ueram

caussam putent tueri quis enim quemquam tam hebetem & tardum existimetὸ sed duabus de caussis facere sunt existimandi; altera quod latinae linguae scientia inflati & subnixi ambulant, cuius commendatione supra alios se se extollunt. qus si inutilis conuincatur, inordinem se se coactum iri, atq. adeo nullos prorsus futuros intelligunt. altera caussa est humanis ingeniis insita peruersitas, ne tam multam operam uideantur perdidisse ; ne uetantum ac tam diuturnum studium in re plane inutili frustra posuisse. Dimittendi sunt igitur eiusmodi homines; atq. ut suis se tςneant finibus sinendi. quorum errorem si non alia. rcs,

27쪽

res, tempus ipsum, cuius de omni re uerax eff& incorruptum iudicium, tandem refellet. Plura dicere pergentem GoπZAGAM. BO COMPAGNus interfatus, optatam inquit, s pe occasionem, ut de hac re inter homines ingenio &doctrina pristantes disputatio inferretur, mihi obbatam gaudeo . quam si dimistro, meum uitium fuerit. nam nihil e quod' minus mihi liqueati minusq. constituere m cum possim, quid certi aut explorati sequar. qussita enim *pe res est a doctis & ingeniosis uiris i quorum disputationibus Φpe interfui.

cum etiam ipse eum sermonem nonnumquam

induxissem, hominesq. inter se commisissem. ex quibus disputationibus illud semper abstu-IL, ut idem, qui ueneram,abirem: atq. adeo ut incertior & magis dubius discedere. ita enim dissidentibus sententiis inter illos semper ce

, latum est, ut res exitum non reperiret. In m

gno igitur beneficio accipiam, si hac de re. deq. linguae latinae de popularis huius nostrae Italicet comparatione suscipiatur disputatio .

ac tam diu disseratur, donec ueritas ad liquidum exploretur. neq. iniquo animo debes ferre G O N Z A G A , si sententia tua in controuersam uocetur, neq. susceptam opinionem ita amplecti, ut cum cetera omnia humana disputatione huc & illuc possint trahi, opinionςm tuam esse eximiam postules. quin contra pro comperto tibi affirmo, nullam esse rem, de

qua uel inter Italos ipsos plures sint ac magisi discre-

28쪽

distrepantes doctorum hominum sententis . nam apud exteros quidem &transalpinos, eos inquam, qui in litterarum studiis uersantur, haud facile opinio tua approbatorem inuenerit. Vel de iis, qui adsunt, quot putas esse, qui a te dissideant)ii certe, qui silentio suo sententiam istam tuam se minime probare significat. qui ideo fortasse tacent, quod tuam offenfionem uereantur, si in re tam accurate a te tractata , ac tot mensium commentatione agitata tantoq. uerborum apparatu explicata tibi

aduersentur, perinde quasi opinione tua improbanda de tuo iudicio uideantur detrali re. Tum GON ZAGA magnam immo, inquit, gratiam habiturus sum BON CONPA GNE, si quis sententiam meam oppugnare, ac refellere uel acerrime aggrediatur. alteruter enim ex ea re uel necessario percipietur fructus. Sive enim opinio mea uera est, ut puto, ueritas magis elucebit contentione agitata ; ac subtilitate disputationis ad tenue limata & enucleata; magis'. ueluti inuolucris reiectis apparebit. Sive falsam opinionem animo imbibi, quid mihi optatius aut utilius esse possit, qua eam mihi eximi ξ prsclare enim multis locis

docet Plato, ut ueritate tamquam saluberrimo pabulo intelligentis nostrς uim ali, ita falsas opiniones uirus esse, quo animus noster inficitur . quare prudenter Socratem in disputationibus cupere solitum scribit, inferiorem

se potius,quam superiorem discedere, quod

D uictum

29쪽

a6 LIBER

uictum ratione, falsis opinionibus, si quas animo comprehendisset, se liberari diceret, quo

beneficio nullu excogitari possit maius; contra uincendo nihil se assequi, sed hanc omnisi maximam utilitatem ad uictum peruenire. Sapientissimi igitur hominis rationem mihi imitandam ducens uos singulos oratos uolo, ut quantum quis'. ingenio & eloquentia ualet,

id omne ad nos oppugnandos conferat; ac quam uehementissimus potest, in orationem nostram cooriatur. Tum BON COMPAGNusiniandoquidem inquit, GON ZAG A contradictione non offenditur, quis uestrum Viri doctissimi contrarias partes suscipitὸ Etenim cum disputatio per se ipsa satis splendida est, tum uero nihil gratius mihi hoc tempore fieri potest. nulla enim res est, in qua magis cupia, non uagam & incertam, sed stabilem & ratam habere opinionem. Vias cum ille dixisset, silentium omnibus fuit. Quare BON COMPAG N V s non ea, inquit, de caussa puto, nemine uestrum in tam splendidum certamen nomen& operam suam profiteri, quod non multi ex uobis sint, qui a GONE AGA magnopere dissentiant, ii certe qui silentio suo animum &sententiam nudarunt, neq. ii paruis se se naturae &doctrinae prssidiis ad manu cum GomZ A G A conserendam existiment instructos, sed modestia uos credo retineri, quasi arrogantis

sit atq. hominis pudoris prorsus obliti, si quisse se certamini ultro offerens ceteris ueluti se

30쪽

se uideatur praetulisse . uestram igitur omnium uicem culpam hanc ego suscipia, unuq. ex uobis pu nar destinabo, modo uos me humanitate & fide uestra a repulsae periculo &ignominia securum faciatis, ac quemcumq. elegero, is non retractan rer obsequi in animuinducat. Cum omnes respondissemus, nos in auctoritate illius fore, ille, tuas igitur has, inquit ANTONI . SAUL Iesse partes volo,non quod ego te ceteris prsferam, sed quod perspectior mihi sit& exploratior tua hac de re sententia, quam tu mihi saepe declarasti.Cum omnes nutu significassemus, nos iudicium BON COMPAGNI magnopere approbare, SAvLIus vultu immutato cum subita &improuisa re se vehementer demonstraret perturbatum. Quid, inquit Praefecte negotium, cui minime omnium, qui adsunt, aptus sim, ad me potissimum delegare tibi in metem venit quam hoc reliquae prudentis tuae consentaneutacis te enim aiunt in muneribus mandandis nutum habere solere hominum ac rerum delectum . Principio quid improuiso deprehensus anerre possum contra tam accuratam orationem, totq. lucubrationibus commentata ξCopia mehercule rerum & argumentorum cogitatio obruitur , nedum quid contra dissoram , mihi In mentem venire quid qua possit.

quamquam ut me ipse subito reuoce, hoc ipsum, quod de magnis & grauibus rebus disserenti aduersariu esse in primis solet, mihi ve D a tere

SEARCH

MENU NAVIGATION