장음표시 사용
31쪽
tere in bonii potest. inscitia enim mea qu q. multa in disserendo me peccare necesse est, in his temporis angustiis aliqua ex parte fortas se latebunt. Deinde praeterquam quod ingenio & eiusmodi disputationibus parum atque adeo nihil omnino valeo, quod umquam statis tempus sepositum habui, quo me iis artibus instruerem, quς talis disputatio postulat Equidem primae aetatis tempora politioribus literis ac Philosophiae quoque me dedisse non nego, in quibus tamen haud diu versatus ad aliud ac longe diuersum litterarum genus o in
nem operam, omneq. meum studium breui transferre coactus sum, in quo omne terr pus,
quo in scholis fui, consumpsi: forensis deinde opera ac labores & Aulae occupationes ab omni humaniorum studiorsi cogitatione me penitus abstraxerunt. Vt etiam si quid in hoc genere aliquando potuerim , id omne peri rit. Ad hoc perturbat me haud parum tua &ceterorum expectatio, quae cuiusque qua uis praeparati, atque iis rebus, quibus ego careo, instructissimi animum possit instingere. quid enim dignum hac tanta audientia afferre possim Sed quoniam tantam tuam de hac re voluntatem video; tuq. auctoritate tua omnem
mihi prscidisti excusationem, grauius me flagitium admissurum intelligo imperiis tuis no parendo, quam inscitiam meam detegendo. Cum prs sertim maiore tua culpa, peccaturus sm, quam mea ; tibi q. errata mea, quae plurima
32쪽
ina fore non dubito , potius sint assignanda, qui me inuitum & retractantem in disputationem tam a me aliena imperio tuo conieceris, quam mihi, qui me uenia dignum facio, si a te iussus in iis rebus tractandis offendero , quae a professione mea tam abhorrere ante denuntio . Tu vero , inquit BON COM PAGNVS istis omissis, quae a tua modestia proferuntur, fortiter age ANTONI, audacteiq. ad disputationem aggredere.Omnes enim quicumque tecum sentiunt, si qua in re ipse deficies, tibi praesto futuros polliceor. quod idem assentietium auxilium, si eo opus erit GON ZAGAE non deerit. Hic GON ZAGA nihil immo sinquit Pr fecte ab eo, quod initio te cupere dixisti tam alienum est, quam haec disserentiu& obloquentium multitudo, ex qua magnam confusionem semper existere necc sic est , quae subtilitatem disputationis impediat, id quod mihi saepe usu uenit, cum eiusmodi disputationibus interfui . in qu :bus tum cum ma Xime disputatio arderet, aliquis ex transuerso coΟ-riens tristitutam continuationem, ac seriem disserendi obloquendo interrumperet . quo fiebat, ut pro una plures quaestiones interpost ealia aliam impediret; nihilq. in ulla certi aut explorati constituti posset. Si igitur in prima Voluntate manes BON COMPAGNE, tali
obloquendi facultate, qus ad nullam rem nisi ad contextum orationis impediendum valet, ceteris interdicta inter duos sue eos me &Saulium
33쪽
sAVLIVM , siue alios esse placet, agi pat re . quod S A V m o graue esse no debet, quippe qui me ingenio & doctrina omnibusq. iis
artibus , quas dissimulat, longe vincat. Vidisputatio ipsa hominem aperiet simulationum integumentis euolutum, cum ego ceteris rebus inferior, caussa tantum superior sim, cuius bonitate cofisus certamen non detrecto. Tum SAVLIus socium, inquit , repudiat GO EAGA, quod sibi contra inermem & imparatum videt pugnandum; longioremq. responsionem persequentem BON COMPAGNVs interrupit, cum se consilium Go NE AGABmagnopere diceret approbarer ac prorsus sic faciendum censeret. inrare sΑVLIUM Or uit, ut qui maiore in re voluntati sus esset obsecutus, in hac quoque sibi morem gerere ne grauaretur.Cum se se in auctoritate fore respodisset ANTONIUS. Verum unum, inquitate
mihi dari velim Praefecte, quod tua a te sapientia & aequitas sine ullis meis precibus debet impetrare, ut iis c disputatio in insequentem di εdifferatur, exiguum q. hoc unius noctis spatiumihi ad meditandum detur. Iniquum est enim
me contra tam acrem, tam eIaboratam, tam copiosam atque tot mensium commentatione meditatam orationem improuiso deprehensum atque imparatum disserere. Ad hoc bene longam, neque eam facilem explicatu instare disputationem vides, tempus i. iam in serum inclinatum maxima diei parte legendo absumpta,
34쪽
absumpta, omnesq. nos nimia & diuturna animi attentione plane sumus defessi; neque res tam controuersa exiguo hoc spatio, quod reliquum est diei potest expediri & ad exitum ul- Io modo perduci ; & maximς atque arduae
quaestiones perfectius percipiuntur, meliusq. mentibus hominum adligrescunt continuata
quain intermissa disputatione. rem igitur in posterum diem integram differri commodius multo in omnes partes fuerit. Cum id enimuero sibi squu videri respondisset BONComPAGNVs; Ac quoniam inquit, Iongs disputationis res est, faciendum omnino existimo, Ut cras bene mane conueniatur. sic enim fiet, ne temporis angustiis urgeamur. Cui cum omnes assensi essemus, consurreximus . Postero die cum omnes ad illum ad constitutam hora conuenissemus , atque eius iussu consedissemus BON COMPAGNVs, si de me, inquit quemadmodum ceteri sint affecti, coniecturam facere debeo, nullam multis ab hinc annis dilputationem incidisse puto, quς maiorem expectationem comouerit, maiorave studia ad audiendum excitarit, quam haec, quae
mittenda est. Mihi quidem nihil longius umquam visum est, quam dum vos de re praeci ra atque hoc tempore non in Italia modo,sed in Trantalpinis quoque nationibus maxime controuersa disputantes audiam ; totumque hoc interpositum tempus ita sui animo agitato, Ut
35쪽
io, ut paruam quietis partem eam q. crebro interruptam hac nocte ceperim varie affectus. Modo enim mihi nimis longa uidebatur mora , quae flagrans desiderium meum neque. n. animi impotentiam mei hac in re fateri uer cundabor) retardaret. modo breuis,cum ad te S AULI cogitationem conuertere, cuius caus fa pro singulari mea in te uoluntate haud modiocriter me sentieba commoueri. perexiguuenim, ut uere dicam, tempus ad meditandum& commentandum de tanta ac tam ambigua re tibi datum uidebam. Sed duae me res consolabantur praestans ingenium & iudicium tuum mihi & uero omnibus perspectum & cognitu, celeresq. animi tui motus &ad excogitanduacuti, & ad explicandum expediti, qui non dubito, quin uirtute sua breuitatem temporis sint compensaturi. ut nihil a te nisi praeclarum& perlacium sit expectandum: Et horum, qui audiunt aequitas & humanitas, ut si quid fomte offenderis, aut si aliqua in re, id quod tamen non spero, non plane satisfeceris, nihil propterea de opinione, quam de excellenti facultate tua conceptam habent, sint diminuturi , sed , id quod res est, quae desiderabuntur, breuitati temporis assignaturi . Nam de GON ZAGA' quidem nihil est, quod perturbemur, qui uim ingenii & eloquentiae suae in tam longa & accurata oratione ia expressit, quodq. de illo futurum fuit, iam factum est iudicium. Tum AN TONI vs & immortalem tibi inquit, habeo
36쪽
habeo gratiam BON COMPAGNE, quem tartopere uidea de me, ac de mea existimation laborare; & tibi remitto , ne meam uicem se. licitus sis. non enim dubito , ne superior discedam. quod arroganter dictum accipi nolim, sed quod bonitate caussie confidam ; ueritasq.
ipsa firmissima hac mihi spe faciat;paruaq. hic
interposita mora mihi, & uero caussae ipsi,qua acturus sum,dupliciter utilis fuit. nam primum tempus hoc interea ad meditandum & commentandum habui. quo factum est,ut multa mihi pro latina lingua uenerint in mentem, quae exiguo illo, quod reliquum erat diei spatio, neque omnia cogitatione potuissem complecti, neque si maxime complexus essem, fatis temporis habuissem ad ea pronuntianda . qua re factum esset, cum omnia, quae pro populari lingua, ac contra latinam dici possent, copiose& diligenter in oratione sua persecutus sit G O N Z A G A , caussa ex altera parte claudicaret , neque plane cognosci posset, nullu q. proinde rectum iudicium ferri. Deinde impetus illos animorum, quos tam acris ac uehemens & ornata oratio excitauit, hoc interposito spatio magna ex parte consedisse credendum est . quare momenta rationum utrimque sedato animo melius perpendentur. Et ad GON ZAGAM conuersus, longe, inquit, alio orationis genere nobis agendum est ab eo, quo in oratione tua usus es GON ZAGA. Tu enim omnes Rhetorum fiores consectatus amis
37쪽
plificationibus, ac genere illo dicendi acri &incitato non tam id agere uisus es, ut ueritate inuenires, quam ut latinam linguam, in qua insectanda uehemens in primis, atque adeo atrox extitisti,funditus euerteres, ueritatemq. obrueres redundantia uerborum , atque a dientium ita assiceres animos, ut orationis flumine ueluti rapidissimo aestu abrepti quid usrum quidq. ratum esse deberet, internoscere, ac secum statuere non possent . quod orationis genus commouendis quam docendis animis aptius iudiciis & concionibus reseruandum est . in quibus oratores non tam de ueritate inuenienda laborare solent, quam omnes curas intendere in Iudicum & audientium ani.mos in suam caussam inclinandos, multitudi Memq., quo uelint, impellendam. At nobis Kontra agendum est, quibus propositum est ueritatem inuestigare, eamq. subtili disputatione enucleare. Non debes igitur expectare GON Z GA, ut orationi tuae respondeam, cuquod longo tempore ac diuturna commentatione opus esset, tum quod eiusmodi orationis genus amplum & redundans ad disputati nem nostram minime est accommodatum . Sedate igitur & remisse de re nobis est qua rendum, sermoneq. est utendum simplici &aequabili, pressoq.& enucleato, atque omni Oratorio fuco plane carente. Q uare oratione tua omissa, disputatio inter nos de integro instituatur, ac ueluti nunc sumpto initio certamen. inter
38쪽
inter nos committatur. GON Z. Tu uero ut libet. SAUL. Illud quoque inter nos aequuest constitui, quod eandoris nostri, eorum q. hominum est, quibus in disserendo unum ueritatis est studium, ne comprehenis opinioni pertinaciter haereamus, ne ue illius ita retinentes simus, ut si eam ratio labefactabit, si denique ueritas extorquebit, non inuiti illam deponamus , eaq. in re sapientissimum illum Socratem imitemur, quem tu heri commemor
sti. GON L. Ita prorsus faciendum censeo . SAUL. Vt igitur ratione & uia procedat disputatio, age more scholarum effatum profer, de quo disputetur. GON Z. Videtur mihi hoc tempore populari Italica lingua scribendum esse; & a latina prorsus abstinendum. SAUL. In quo tandem negotii genere ξGON Z. In omni. itaque siue epistola mittenda sit, siue caussa in iudicio agenda , si uehistoria conscribenda, siue ars aliqua & doctrina tractanda ac litteris mandanda, nulla alia lingua utendum; idq. sue in soluta oratione, siue in carminibus. SAUL. Rationem expecto. GON L. Multae sunt, eaeq. firmissimae, quas proferre possim. Verum ne longum faciam , quinque in pret sentia ero contentus .
SAUL. Qui istς sunt tandem Θ GON L.
Principio omnium saeculorum omnium q. gentium auctoritas, ac perpetuus usus eadem lingua scribendi, qua in quotidiano sermone uulgo utebantur. Cur uero duplici sermone ea-E 1 dem
39쪽
dem gens uteretur ξ aut quae tandem ratio id suadeat ξ quid enim aliud est scribere, quam id quod loquimur,litterarum monumentis c5 signare, ne pereat ξ Cur autem id alio sermone faciamus, neminem reperiri posse existimo quamuis acri ingenio praeditum, qui si non solidam, at saltem speciem aliquam habentem rationem possit comminisci, quae ad id persuadendum ualeat. Quae est igitur ista tanta in nostrorum hominum ingeniis peruersias, quque tam inepta ista ratio laculum nostrum tenet, ut pertinaciae finem non aliquando faciamusὸ Sed tantum nobis ipsi demus, ut acutius in rebus uidere nos existimemus, quam omnium populorum omnium q. iaculorum
aetates ξ quod si Romanorum ipsorum idem erat in loquendo & in scribendo sermo , id quod dubium esse non potest, utri tandem illorum similiores sunt, ii ne, qui sese ad illorum usum & consilium accommodant, an ii, qui illorum uerba tantum retinentes a sententia&iudicio recedunt Multis iam ab hinc seculis latina lingua mortua est ; usus enim latine loquendi, qui unus linguarum uita est , extinctus est , quae etiam aliena dici potest, quiescere igitur illam sinamus. Contra patria haec nostra lingua uiget & floret, illa igitur utamur. neque qui in quotidiano sermone Patriae nostrae ciues atque Italis incolae sumus, cur in scribendo peregrini esse cupiamus, ut
deo. quod qui facere recusant, simile quid-
40쪽
dam faciunt, ac si quis uiuorum consuetudinem, & quotidianum usum uitet, eorum v ro , qui multis abhinc annis mortui sunt, quod eos clariores uiros, ac digniores , quibus utamur, dicat fuisse, consuetudinem quaerat, atque ea cogitatione fruatur, illosq. uiuentes ac se illorum familiaritate uti somnians aliosq. irrudens , qui non simile faciant, sese oblectet. Quis uero in homine ita inepte desipiente risum teneat ξ Memoriam quidem clarorum uirorum colere ac repetere saepe debemus; resq.
egregias ab illis gestas commemorare ; quin etiam illoru imagines, si ulla facultas sit, apud nos habere, quisus ad uirtutem & ad decus
aemulandum accedamur. ita sermonem latinum nosse & intelligere debemus nos quidem, ne tot praeclara in omni facultate praecellentiuingeniorum monumenta hac lingua sempite
nae saeculorum memoriae commendata intereat.
Eadem uero lingua uti, cum alia felicissimis initiis atque auctibus illi successerit, id cum aratione est alienum , tum omnium saeculorum auctoritati, ut initio posui, aperte repugnat.
Altera ratio ducitur a fine, quem qui latine hoc tempore sibi scribendum ducunt, usque adeo non assequuntur, ut ab illo quam longiusime aberrent . illud enim qui scribunt, spectare solent in primis, eaq. de caussa homines huc scribendi laborem capiunt, ut a quamplurimis scripta ipsorum legantur. Qui igitur latino sermone cogitata sua litteris suscipit mandanda,