장음표시 사용
11쪽
t enim fulgore suo , qHi praegrauat artu . Infra se positas; extinctus amabitur idem. Et ut est. apud eundem Poetam .l
- quatenus, beat nefas a Virtutem incolumem odimus, sublatam ex oculis quaerimκs inuidi.
Qui uero simul cum laudis, & praemiorum spe institutos .labores, ac susceptum studium deponunt, ii nihil se magnum, aut amplum spectare, nihilq. nisi submissum , atque humile habere demonstrant. Nam gloria rea, quae a suae aetatis hominibus speratur, minimi momenti instar esse debet, neq; de ea magnopere scriptores laborare oportet, quippe quae nisi maligne, & ab inuitis fere expressa ueniat ;neque tam breuis gloris fructus, magni sane est faciendus, sed consolari debet scribentes nominis immortalitas, posteritatisq. fama , quae perpetua est, quamq. magna, & splendida ingenia sequi solent, atque eius ardentissima cupiditate efferri ; qui deniq. acerrimlistimulis eadem praeclara ingenia ad tantos labores exhauriendos, tantumq. ac tam agia
duam operam in eloquentit studia impenden dam incitare consueuit. Immortalitatis igitur spes dubia illis esse non debet, si modo ipsorum scripta eius sint generis, quae post extinctam morte inuidiam integra hominum iudicia non reformident. Qui uero praemiis ducuntur, ii pluris se exiguam mercedem, quam uirtutem ipsam facere declarant ; neque bonu
12쪽
publicum in scribendo spectare, quod egregiis uiris in primis est propositum, sed turpe
lucrum degeneri cupiditate consectari in geoniumq. & eloquentiam tamquam cauponari,
quo quaestu nullus potest esse sordidior. Accum omnium scriptorum industria omni tempore multis iniquitatibus exercita est , tum uoro nostra aetate ii, qui latine scribui, ita exagitatur, ut nullorum scribentium durior umqua fuerit conditio, propter quoddam exortum hominum genus, quibus studium est, latinam linguam insectari, ac nonnulla quoque uer borum asperitate interdum perstringere. contendunt enim latine scribi hoc tempore, neque debere, neque recte posse omnino . quin etiam sunt nonnulli, qui popularem Italum sermonem latinae linguae anteferre non dubitent : ac proinde Iuventutem a latine scribendo magnopere deterreant, utiliusq. & laudabilius affirmet in Itala populari lingua operam, es diligentia poni; hortenturq. litterarum studiosos, ut ad cogitata sua Hetruscis litteris madanda curam,& studium suum conferant . qui etiam homine. rationes quasdam afferunt falsas illas quidem, uerum in speciem ita proba
biles, ut parum acri, & attento animo in rem intuentibus errorem facile possint obiicere . Quibus hominibus obuiam eundum existimavi, illorum q. rationes refellendas, ac futilitatem earu aperiendam; docenduinq. aeque nostris ac ueterum temporibus latine bene scribi
13쪽
Io osse & oportere, latinum q. sermonem popuari, siue illum Italum, sue Hetruscum appellare libet, infinito interuallo nobiliorem,& prestantiore esset. quam rem non tam ceterae causiasar, qu ς homines ad scribendum solent impellere, quam ossicium ipsum a me postulare uisum est . ut cuius linguae beneficio nomen meum aliter obscurum futurum in hominum notitiauen erit, ei nunc lingus indignissimis calumniis appetitae, eorum q. oppugnatione depressae, qui illius usum e mortalita coetu exterminare sunt a gressi hanc qualemcumque gratiam refcrrem, , labantia a. Iuventutis studia illi retinerem. Fod satis ab ude mr arbitror fecisse in tribus his libris quos ad te mitto. in quibus qus co-ra IACOBO . BON COM PAGNO Iuuene clarissi:no, eius a. iussu ab ANTONIO . S A ULI Oprcstanti ingenio uiro , in eloquentisq. studiis haud mediocres progressus habente, tum aute eximia iuris scientia, olbusq. ingenuis artibuscii primis instructo pro lingua latina, deq. et ii, usu, & praestantia subtiliter, & copiose sunt disputata, complexus sum , cum eius disputationi una cum nonnullis uiris doctis inte fuissem. Q uam disputationem his maxime temporibus aptam putaui, quibus non in Italia modo, sed in ceteris quoque hi urops Prouinciis hac quς- stionem ingentibus contenricinibus audio iactari. Multis aurem de caussis hos libros HER-Ns ST p. amplissime ad te potissimum mitt3dos duxi. primu quod cum BON COM PA GNI libri
14쪽
II dici possint , quippe qui eius iussu, eoq. auctore scripti,& editi sint, nemini pro ea, quq arctissima inter uos intercedit, animorum coniunctione res BONCO M P AGNI acceptiores qualibi, aut iucudiores fore putaui. Deinde, quod cum tu cum ceteris ingenuis artibus, quibus nemo omnino de statis nostrae Principibus instructior est, eloquentiae studia coniunxeris, nemini hos libros nostros, quam tibi iucundiores fore putabam; neminemq. de illis melius
iudicare posse intelligebam. postulauit id etiasummum, ac singulare meum in te studium non magis fortuns tuae amplitudine, ac pretalti generis splendore, quam clarissimarum uim tutum, & praestantis doctrinae commendatio noprouocatum. Illud enim constat Bauaria gente tua nullam omnino de Germanis esse, aut uetustate nobiliore, aut opibus amplissimisq. Ditionibus fiorentiorem, aut rerum gestarum magnitudine clariorem,aut stemmatibus ditiorem . quippe quam non ceterorum modo honorum tituli, sed summum ipsum imperii fastigium decorarint Sed nulla laus atque illam conspectam facit, atque pietatis, & religionis
Perpetua, & contestata gloria. quae cum omnibus temporibus illustris fuit, tum uero in huius siculi tenebris ueluti clarissimum lumen ceteris magna ex parte extinctis elucet. Vt celsis' simi parentis tui singulari uirtute, fide, constantia, auctoritate religionis,& Ecclesiae res in Germania afflicti, & prostrais in primis nitantur. D a Talem
15쪽
lem tu parentem, ac tales maiores tuos non modo generis successione, uerum etiam uirtutum aemulatione subsequeris. quarum cum in amplissimis Dioecesibus tibi mandatis regendis & conformandis, tum in Romana Aula ea documenta dedisti, ut omnium oculos subi
to in te conuerteris, maximoSq. ad te concursus feceris , atque hominum uoluntates ita tibi devinxeris, ut amplissima quqq. tibi omnes, & uotis expetant , & firmissima spe destinent. obseruantiam quidem meam ad te ita attraxisti, ut ex iis, quorum in te colendo eminent studia, perpaucos pares, superiorem habiturus umquam fm neminem. quod ne temere promisisse existimer, omni profecto diligentia, officio, opera, deniq. omni mea perficiam. Neque uero uirtutes tuas stilo persequi in prγsentia necesse habui, ne cu illis nihil lucis scriptis nostris addere nos posse speremus,excelso enim loco posits omnibus in conspectu sunt, pudorem tuis tibi ipsi laudibus recesendis onerare uoluisse uideamur. Tu interea hos libros, ueluti primum effusissim s in te uoluntatis meae signum accipe. quos si tibi gratos, & probatos fuisse cognouero, tum uero me laborum meorum satis amplam mercedem perco.
pisse, neque in illis scribendis operam inaniter posuisse existimabo.
16쪽
VBERTI . FOLI ET AEDE . LINGUAE . LATINAE
PAGNI ingenii, animiq. indolε atq. cum in omni genere praestantem virtutem, tum Vero incredibilis humanitatis, & moderationis laudem, iam inde a prima adolescentia imbecillaq. illa aetate, quae impotentium cupiditatum veluti aestu abrepta minus se rationis imperio regendam praebet, apparere coeptam, ac simit cum annis ingentibus auctam incrementis fortunae amplitudo, ad quam ex privati sortis statu merito peruenit, non modo non extinxit aut imminuit, sed rato admodum exemplo etiam auxit, expressioribusq. signis illustrauit, ac veluti edito loco positam conspectiorem fecit. Quae res solidae in primis, & corroborati, ac neutiquam vulgat virtutis semper fuit, animi q. celsi, ac ma- Eni. & omnia humana infra se posita existimantis .
17쪽
mantis. Siquidem mortalium mentes maiore vi maioreq. impetu secundsequam aduersi res concutere, & labefactare solent, atq. vltra oscii regionem efferre: rerum q. copia, &insolentia nonnumquam ad intolerabilem fastum , & arrogantiam homines prouehit. Vt
recte sapientis professores tradant, id quod
usu quoq. compertum est, maiore animo secundam fortunam modice, quam aduertam
patienter ferri; eoq. praestantiorem illam, qui hanc esse virtutem, quod illa nostri arbitrii res, lavsq. proinde ab ea emanans nostra sit; in hac necessitas, cui vel ab inuitis parendum
est, maximam laudis partem occupet . quae res prouerbio quOq. comprobatur, quod infelicitate tantummodo obtinet locum. Vetus enim & peruulgatum est, mores honoribus immutari, cum in misero fortunae statu nulla motum mutatio prouerbio sit notata. Atq. ea laus eo mirabilior est in IACOBO, eoq. magis omnium oculos in illum conuertit, quo rarior aetate nostra in eadem fortuna apparuit, quoq. contraria inuidia nostra tempora, ut recordari ipsi possumus aborarunt. At vero I AC OBI moderatum,& constantem animi habitum nihil altissimo fortunae gradu, ad quem subito conscendit, insatum, nihilq. summo
gratis loco quem apud GREGORI VM tertiu- decimim possidet, elatu cernimus. Cui GREGO R i O cum non minus ob morum suauitate amabilemq. naturam, quam ob arctissimam
18쪽
necessitudinem sit acceptissimus , pullos tamen tanta Pontificii animi in illum effusio aut ei spiritus attulit, aut quidquam de pristina comitate imminuit, quin contra illum omnibus vel mediocris sortis hominibus sese videmus aequare, in Omniumq. consuetudinem familiariter dare, atq. ad se accedentes benigne, I perhumaniter excipere . qua virtute nulla est, quae ad inuidiam magnae fortunae fere comitem leuand*m, & mitigandam, hominum q. voluntates attrahendas magis valeat . Neq. uero ceterae quam plurimae, & eximiae I A C O B l laudes ita parum enitent, ut illarum lux praefulgenti humanitatis, & moderationis splendore perstringatur, atq. hebetetur. Splendent immo haud obscuris documentis clarae, magisq. in dies splendebunt, si modo illis campus datus fuerit, in quo possint excurrere. quas non ideo non necesse habui in
praesentia sigillatim persequi, quod obscuris aut dubiae non sint, sed quod longum id nis
set, ac superuacaneum, neq. ad susceptam disputationem quidquam pertineret, quo sq. multi nobis, ut speramus, dabuntur loci eas commemoradi. una illa eximia laus, quae huic operi conuenire in primis visa est, nullo modo fuit flentio praetereunda,hoc est incensum, &indefessum de hominibus bene merendi studium, at q. Omnes, quicumq. in illius opem, &fidem confugiunt , opibus, honoribus, di
gnitate amplificandi. in quibus homines in-ginii,
19쪽
genii, ac doctrinae, & eloquentiae fama commendatos prae ceteris amplectitur naturae uidelicet, & studiorum similitudine impulsus, quibus studiis a puero fuit mirifice deditus, quaeq. assiduo labore, ac diligentia perpetuo coluit ; in quibus'. magnos progressus habet.
Litteratos igit homines BON COMPAGNus apud se in magno honore, in magnOq. pretio habet, ac de illis augendis,& ornandis cogitare numquam desistit. quorum familiari quoq. utitur consuetudine, libenterq. cum illis init conuiuia , eorum sermonibus mirifice delectari solitus. quibus ego magna cum voluptate, & uero etiam fiuctu saepe interesse soleo . Nullus autem congressus mihi iucundior umquam fuit, quam is, in quo quaestio grauissima, alq. in primis controuersa, ingentibus'. contentionibus, & disputationibus agitat an latine hoc tempore scribendum sit, omni disserendi subtilitate enucleata, ac ad tenue limata est, cum omnes fere, quicumq. erant Ronas litterarum tq. elega otis eruditionis fama insignes, eius uocatu ad illum in Vaticanuad conuiuium conuenissent. Fuit autem hoc per id tempus cum IACOB Us a GREGORIO Pontificiae militiae summus Praefectus creatus est . Adfuit in illis ANTONIUS . SAUL IV s.
qui ad eximiam Pontificii, & Caesariani iuris scientia politiores quoqraddidit litteras, c novulgaria eloquetiae studia, omnes'. ingenuas, di homine nobili dignas artes. In quo iuuene
20쪽
tanta praestantis naturae uis est, ut aetatem ui tute praecurrisse existimetur; tempori'. beneficium ingenio repraesentasse. quippe quod prudentia, qM non nisi longa aetate, ac diuturno rerum usu fere acquiritur, aetate nondum matura in illo singularis conspiciatur .. Cum acerrima enim ingenii excellentis acie coniunctum est peracre ac prudens de magnis rebus, quaeq. in deliberationem, & actionem cadunt, iudicium. quae res perraro contigit, ut qui doctrinae studiis excellat, idem in ciuitium rerum administratione , reiq. publicae gerendae facultate sit prsstans. Quae uirtutes cu omnium oculos in illuconuerterunt, tum eundem Principibus acceptu,& gratum faciut: in primis GRεGOR 1Ο tertiodecimo optimo, & sapientissimo Principi, a quo ad non
leuia reip. munera uocari coeptus est, honorifica legatione ad Regiam Neapolitanam illi
mandata. In qua ita omnia s A v LI I fidei, dili. gentis, ingenii, consilii constant ossicia, ut sen: noo modo mandato muneri parem ostendat, sed ex illo ad altiora sibi gradu faciat.Accedunt ad condecorandum ANTONivM haud parua nobilitatis momenta, quam ille ab ipsa Vrbe Roma peruetusto genere ducit. In qua Ciuitate gentem Saul iam perhonorificum semper dignitatis Iocum obtinuisse multis praeciaris legationum, & aliis publicis muneribus Α-pe functam certissima adhuc extant cum lapiadum , tum litterarum monumenta. Q ut gens C cum