Philippi Berterii ... Pithanôn diatribae duae. Quibus ciuilis imperii Romani notitia & ecclesiae politia illustrantur

발행: 1608년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

38 l 'H. BERTERII prouincias quae in fide remanserant ut a reliqua Gallia discemerentur Septem prouinciarum n men retinuisse ; non quod septem tantum essent: nec enim id quisquam certo compertum habere potest: hoc tantum discimus ex Procopio, Rhodanum non longo post tempore,Romanis limitem fuisse:sic enim ille de Galliarum statu supremis Imperij temporibus lib. Gotthic. j. εως μω ἔν--σέα

sic enim & interpres legit -ο

Λλπεων. Itaque septem sint prouinciae non a numero,sed ex Tyranni designatione; ex qua factum ut quod remanserat in Imperio, hoc nomine postea a reliquis Gallijs secerneretur.Extat Bonifacij Pontificis Mac epistola, cuius haec inscriptio: Soni scias episcopio Fatroclo, Remigio, caeteris fp copii per Galias inseptem prouincias consι- tutis. candem legimus I καφlis in epistola Zo

smi cui Bonifacius successit ab illustrissim6 &

dosissimo Cardinali Baronio odita tona. V. TULmus niuerps Episcopis per Gallias G septem p uincias constitutis. verum illa Siluestro tribtiitur in Viennensium antiquitatum collectione ; qua de re commodius sequenti Diatriba disceptabitur. De numero igitur prouinciarum huiusnodi non

82쪽

PITRA NON DIATR. I. 19

magnopere laboro, ipse Hincmarus & alij, qui

earum nomina proserunt, non sibi conueniunt, dcoctauam admittere cogantur necesse est. Alpinam

enim, quae septima illis est, in duas antea prouin eias diuisam docet Rufus.Nec ad Septimaniam,cui Aquitaniae tribui non possunt, respicere potuit

ConstantinuS.

Porro quinque etiam prouincias ex illis decem& septem, a GaIlijs aliquando distinctas, offen dimus : nam in Concilijs Valentino & Taurinensi haec legitur inscriptio : Ῥiuctissimis si atribus per Gallias sor quinque prouincias consitutis. Sic Maximus Tyrannus in epistola ad Siricium PontifMax.& Symmachus lib.iiij.ad Protadium loquuti sunt. Quinque prouincias, quas Iustinianus coniunxit Nouell. l. huc reserre ineptum esset. Necme fugit Hispanias quinque prouinciarum nomine censeri; quod etiam paulo post ostendam. Sunt &in Notitia Occidentis duo rationales, unus summarum, alter rei priuatae per quinque prouincias. Sunt denique quod tamen ad ciuilem prouin clarum administrationem pertinere minime potest tractus Armoricani,& Neruicani limitis cui

Praesectus dux erat quinque prouinciae. In quibus ego doctissinorum virorum sententias longe meae antepono ; dicam tamen Verecunde, satius videri duas Narbonenses, Viennensem, & Alpes mari H Σ

83쪽

timas, atque Poeninas, hac quinque prouinciarum appellatione comprehendi, praesertim in utraque Synodo Taurinensi & Valentina, quae ad res Gaulicas potissimtim spectant: in hac enim de Foroiuliensi secundae Narbonensis Episcopo, actum est; in illa exortae de extraordinaria Massiliensis Epis.copi in eandem prouinciam authoritate , & de Viennensis prouinciae metropoli contentiones prudenter sedatae & restinctae sunt. Nec video quare de his controuerses, alterius dioeceseos, &Hispaniae potius quam Italiae Episcopi, certiores fieri debuerint. 'Caeterum quinque illae prouinciae una primi Narbonensi continebantur ; quod Ausonius his versibus non obscure significat: Insinuant qua se Sequanis Milobroges oris,sxcluduntque Italos Alpina cacumina fines,

manno I .

Interiusque premat Aquitanica rura Cebenna, Usque in Tectosaga/primaeuo nomine zelca Totum NorrboJust.

Hae sunt in quibusdam Galliae Notitijs quinque

Viennenses,quod eas semper fraterno quodam necessitudinis vinculo constrictas fuisse comprobat; adeo ut a Gallijs aliquando separentur. Nam n

84쪽

Pi THAN N hi Arct . I. 6 Iomittam prisca Caesaris tempora, in Lugdunensi prouincia initium Galliarum statuere videtur Marcellinus lib. xv. ubi de Rhodano & Arari verba faciens haec subi jcit: aeui locus exordium ea Gadia rum:Fxinde non milienis passibus ed leucis itinera meriuatur. Cui optime conuenit cum tabulis Pe

tingeri quae sic habent: Lugduno caput Galliarume que hic legas. quod purum & putum Gallicum est. Et ne mireris has quinque prouincias a Gallijs distingui ; ipsae Aquitaniae in itinerario Antonini, quo iter ab Aquitania in Gallias describitur,ab his

etiam dirimi videntur. Rufus: Sunt in Gallia cum Aquitania g= Britanni,s prouincia octodecim. S.Sulpicius lib.ij. Sed id noctris, id eit,oquitanis, Gallis, s aeritannis indecens misum est.Nulla hic

certe quod doctissimus Sigomus existimauit labis

suspicio. Ausonius in Arelat. populos alios eae maenia dirasr. Gastia quia fruiturigremioque Aquitania lato. Amminuet, scripsit Strabo lib. iiij. m

Hispaniarum dioecesis in veteri indice & in Notitia, septem prouincijs distinguitur ; Cons lares sunt, Luscinia, Baetica, Callaecia; Praesidales, Tarraconensis, Carthaginensis, Tingitana,

85쪽

s, ΡΗ B g RTERI Igaleares nstae; sed Baleares non agnoseit Rufias Principio Hispania omnis in tres , & postea in quinque prouincias diuisa fuerat : quo sit, ve sacris quae r 1. est in C. Theod. Macrobio FF. Ηιθ aniarum,s' Procliano Vicario qκιnque prouincia n. Ad Praefectum praetorio Galliarum, scripta est, ut fieri aliquando solebat. Sulpicius 'lib. h. Imperator datis ad Fraefectum Galilarum,

atque ad Uicarium mθamarum titeris , omnes omnino quos labes illa inuoluerat, ad Synodum Turdegalensim deduci iubet. Non abnuo Pra

sectum praetorio Galliarum , Praefectum Hispaniarum, ut Britanniarum apud Ausentum 1ci

posse:vereor tamen nem Hispaniarum,quod sorte ad quinque prouinciarum interpretationem mamgini ascriptum fuerat, in textum irrepserit. Quod aiunt quidam senescente Imperio Hispanias pro- prium Praesectum habuisse, nouum & inauditum, nulloque authom defendi potest; Vicarius quoque In Hispanijs & Gallijs qui prouincias tantum quinque aut septem administraret, nusquam prosecto reperietur. Recte igitur hic integram Hispa niarum dioecesim intelligo: nam licet iam auctus eo tempore prouinciarum e uet numerus, non e quinque prouinciarum nomine comprehendi meo

iudicio debeat in inscriptione L 3. de pagan. &eiusque in Hispanijs yicarium constitutio illa

86쪽

PIT AMOM DIATR. I. 6 ciderat tamen antiquum quinque prouinciarum nomen ; quod Galliarum exemplo praeclare ebnfirmatur.Hanc quinque prouinciarum diuisionem tribuit Constantino Appius quidam apud Ioan nem Gerundensem Episcopum lib.j. CPostea πυπὸ

ad tempora onstantini pij diuisa est ipsa His a

nia in prouincio quinque apud Appium s Tarra conensem, Larthaginensem,Saeticam, Lusitam am, in Gallatiam. Totidem sunt prouinciae in Gothicis notitijs,quae ex collectione Concit .Hispan.peti possunt.Vna tantum adijcitur Gallia Narbonensis, quam Gothi eo tempore usurpabant. Et sane cemtos habet fines Hispania, quibus Tingitana & B, leares comprehendi nequeunt: unde alter orbis dicitur a Pacato in palegyric. ad Theod. Hi L ania

hinc Pyrenaeis montibus,illinc Oceans aetii bus,inde Tyrrheni maris litoribus coronata naturae solertis in renio melut alter orbis includitur. φυm,ia ista est

Hispaniarum descriptio, a qua ciuilis discessu ; sic

visum Imperatoribus. Nam quod ait Gerundensis Episcopus additam Gothorum temporibus sex tam prouinciam Tingitanam , ineptum est: hoc principis ius; cessit ipse Oceanus, qui Europam eae Libyam rapido differminat aestu. Superest Britanniarum dioecesis, quae ut ex veteri indice & Notitia accepimus, in quinque prouincias distributaest: Maximam Caesariensem, & UM

87쪽

lentiam Consulares; Britanniam primam, Britamniam secundam ,& Flauiam Caesariensem Praesidales. De Valentia tacet Rufus: nondum enim, ut opinor, Britannicis prouincijs adiecta fuerat ; hanc singulari Theodosij ducis virtute recuperatam valentis nomen accepisse scribit Ammianus. At certe retinenda est in Rufi breuiario Flauia Caesariensis, quae in quibusdam editionibus praetermittitur. Prouinciarum id flagitat numerus; & si quis coniecturae locus,hoc mihi persuaderi sino,vix honorem istum Valenti prius delatum, quam Valentiniano, quo Flauium prouincia illa nomen accepit,& cuius auspicijs multa in Britannijs strenue,&sceliciter gesta fuerant. Haec nouissima totius Imperij diuisiomam am

mina, quae hic inueniuntur,eam paulo ante Imperi j ruentis tempora promulgatam aperte ostem dunuquod alijs argumentis facile com

probari potest ; sed liceat mihi

in re perspicua esse negligenti. Nunc

alias transe

muri

88쪽

Pi TRA NON DIATR.

NULLA T R OUINCIA SINE

metropoli. Haec sola αυrbs. Duilas ZuΠιtiae. ruitates maximae,matores,ω minores. Omnes, si Metropolim excipias,eodem pene iure utuntur.

constituti. Si in ico Episcopus institutus fuerit , eo defuncto Fcclesia in pristinum lutum να- uocatur. Metrocomiae matres in Dicorum. Ubacantesium, pagus ,'castellum , burgus. f arcasso Otim castellum. ζ astra inter ciuitates. . Laupo nes ,ra mutationes a ciuitatibus distinguntur. egio intuersa ciuitatis est, fundi possessi'rum. Orbis agris Hujus. Omnes orbis ' o mani partes. C A p. VI. VLLA prouincia sne metropoli;haec aliarum ciuitatum mater, & caput l. I. de metrop. Ber. l. 7. de ossic. Procons. Gregorius NagianZenus

89쪽

quasi mater est caeterarum s Munde metropolis appellatur. Quapropter recte Dion Chrysostomus orat. xxxviij. metropoleos munus esse ait, alias, quibus praeposita est, ciuitates ossicijs sibi deuincire & obligare.Ita enim Nicomedienses hortatur:

ρπόν ἶbν τροπι υμέουν. haec sola urbs in prouincia L . de damn.infNam quod ait Vlpian. Si tam miscivum Urbi mxnicipium sit, it magistratu se non interponente potuerit Fraeses mel Fraetor adιrι.

Romam ipsam , & prouinciae metropolim , in quibus Praetor, & P Eses Iudiccs sedebant, aperte demonstrat. Et quidem apud Esaiam cap. j. Sion

Mλιν dixit epist. Clj. lib. ij. Erechieli metropoles,

90쪽

PITHA NON DIATR. I. 67-λεις ε'ς λεις-πλων. quod Hieronymus ita vertit: Icon tantum ciuitas ,sed riuitatum mater appellarIS. Non omnes igitur ciuitates uno ordine habentur : maximas, maiores, & minores statuit Antoninus in epistola,cuius pars recitatur l. 6. de excusat. tui.Omnes Vero metropoleS maximae ciuitates exponuntur: nec aliud sane visum arbitror Antonino.

Sed liceat nobis,qui aliam Imperij formam a Constantino primum institutam inuestigamus, metro potes dioeceseon maximas appellare ciuitates:nam hae sunt vere , ut ipsa Antonini verba usurpem, G έθνων, capita diuersarum prouinciarum

in epistola Anacleti, quam etsi de authore a qui busdam dubitetur ) antiquam cile nemo nescit. Metropoles autem, quae singulis prouincijs praeponuntur, maiores erunt ciuitates: quam in rem memini me in quodam veteris Synodi canone haec legisse: ὁ ω μώζονι τυβα νων πόλι , ἀτ εΠ, τη μη οπιλ . Minores reliquae omnes , quae ex metropolibus pendent; quanquam inficias ire nolim, & eas rursum celebritate & amplitudine dispares esse , ac certo ordine inter se distingui,de quo Dion Chrysostomus orat. xxxviij. 9 άἰς πολεις δε -- αναγ-

Dionysius in lib.de rhet.vbi de nobilitate natalium agit, id inquirendum censet; non solum an patria I Σ

SEARCH

MENU NAVIGATION