Hieronymi Cardani Mediolanensis medici Liber de libris propriis

발행: 1557년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

laudatione mei ipsius necessario coniuncta sita quam calumniatoribus falsa accusatio Verum quibus graue videtur, quod cum librorum meoru Elecho aliqua de me glorio

sius scri pseri ni, hi nihil agut aliud quam,*

fatentur se Hieronymum,Augustinum,Ciceronem,Galenum,Erasmum nunquam legisse,aut si legerint, omnino contempsisse. Namque hi omnes haec omnia scriptis suis mandarunt, quamquam quidam obscurius, quidam diffusius. Nos tamen Galenum inprimis sequuti, qui, Vt ingenuum decet virum, aperte dc sine dissimulatione aliqua

haec omnia complexus est, non solum a iusta accusatione, sed etiam a calumnia tutos fore nos cxistimamus. Quamobrem historiam ipsam iam aggrediamur. Annum agebam,ni fallor, decimvmoctauum, Geometriam solum sub patre edoctus,cum aliqua do eum comitatus, ipsoque domum quamdam ingre ,&me foris expectante haerebam autem plan ς trabi, i ta diem ill um memoria teneo funus efferretur. Itaque subiit mortis vehemens cogitatio & solicitudo quaedam, cum adolescentulus mihi mortatem ipsam tanquam praesentem, aut saltem omnibus necestariam, proponere. Id quoque

12쪽

que mihi durum videbatur sic vixisse, tanquam nunqua Vixissem. Seu vero id numia ne quodam impellente acciderit, seu iuuenili impetu,non facile dixerim. Hoc unumiat scio,ab ineunte aetate me inextinguibili nominis immortalis cupiditate flagrasse. Quamobrem eo ardore stimulatus , quod solum reliquum erat coepi libellu velle conscribere de locorum distantia per longitudinem latitudinemque inuenienda. Erat enim mihi liber quidam antiquus de triangulis,Hebri Hispani,cuius auxilio,ut dixi, libellum de dignoscenda locorum distantia conscribere adortus sum: quem tamen perficere non potui, quaedam enim deerat, iquae postea Monteregiu docuisse animaduerti. Hunc autem, qualiscunque fuit, lingua Benuensium potius quam Latina conscriptum,iradidi Augustino Lauisano Comen si a senatus libellis amico paterno. Paulo post decreui liberius in gymnasio literis

operam dare. Atque ita precibus matris &amici praedicti,minisque meis,ut qui omnino abire quoquo destinaueram, discessum in Academiam sequenti anno impetraui. Succedenti aute professiis sum elementa

Geometrica publice Papi tertio anno Me

13쪽

Iodiolani mansi bello impeditus, quo, ne ac demia frequentaretur,prohibitum est. Interim mortuus est Nicolaus Ca

danus iuuenis , annum D rte agens trigesimum, quem cum Vidissem animam es.stantem , adeo exterritus sum , Ut toto triduo vix mente constarem. Atque ea cogitatione meditatus sum : exemplo illius a Philosophi Galenici,librum De immortalitate paranda:conscripsi igitur,dediq; amico eidem. Cum vero succedenti anno Patauiam me contulissem ob bellum, ut dixi. pestis maxima Mediolani saeuiit , ex qua mortuus est amicus ille noster:& cum eo,

ut fieri solet in his casibus libelli mei bona

quadam fortuna periere. 3 Interim vero librum quendam , quem Papiae iam inchoaveram, eodem anno sub Francisco memoria Bergomensi,auxi.Is est quem postea, suo loco ut dicemus, Conis tradicentia medicorum est appellatus. Anno quoque eodem scripsi folia qui quaginta commetariorum in quinque primas sectiones primi Posteriorum, quae mutuo cum dedissem Octauiano Scoto,nescio quo casu, amissa sunt. Et tamen antea decerpseram Contradictiones, quas in libellum

14쪽

lum tolioru decem contuli, cuius initium est Prima contradictio textu commenti xxix. Primi priorum. Necesse est aliquamptaemissarum esse similem conclusioni,non solum in affirmatione & negatione sed in modo. Extat aliud exemplum huius libri

apud medicum quendam,cum tamen inter meos, quos superesse vellem , non annu

mero.

Sequenti anno Rector Academiae dictus sum, genio indulsi assidue, meumque morem sequutus aliquam mihi methodum, &de hoc constitui Conscripsi itaque farraginem quandam De ludis,quam successu tem sporis in quatuor libros digessi. quorum primus perfectus est De ludo latrunculorum atque aliis, qui sola industria egent. est foliorum centum: folia intelligo similia his, quae sunt librorum de Subtilitate,impressione Basiliensi.Initium operis, Non per τι tio aliuno. Est enim materna lingua scriptus.Secundus est De ludis, qui a sola fortuua pendent,cuiusmodi Alea, Primeraque, de qua folia xx. estque pars ea perfecta. Tertius est De ludis,qui ex fortuna & occulta industria pendent, ut Trapola, Triumphi, que. Quartus est De ludis pendentibus ex

fortu

15쪽

fortuna,apertaque industria , velut fritilli ludi plerique. Ad voluptatem haec scripta

sunt.Dicebat ille, Arcus & arma tuae tibi sint imitada Dianae.

Si nunquam cesses tendere,mollis erit. Accessit commodum, quo multa & varia scripsi,neq; enim mens tandiu intenta uni

negocio esse potest. Quod & Galenum , &Aristotelem, ac Theophrastum fecisse video. Dum eodem temporc modo in seriis, modo in iocis versantur : persaepe mentem ad callestia & superos erigunt: quandoque, quae ad mores attinent, tractant. Vt enim materia prima in formas diuersas pro tempore mutatur , ita intellectus in exempla

rerum.

Α nno sequenti,qui fuit salutis M.D.XXH. contuli me in oppidum Saccense prope Patauium X. millibus passuum: atque ibi arte exercens ad annu usque M.D.XXXiij. man- si,quod patria nostra bello, & seditionibus, latrociniisque vastata ac quassata esset: ibi primu farraginem immensam,& supra ccc. folia scripsi Methodi medendi,quam digerere in quatuor libros proposueram: nunc vero despero.quodvere male me habet,est, quod in quarto eius operis collegeram auxilia

16쪽

xilia ad morbos compositos rem prorsus

medico utilissimam : &forsan aliquando, saltem eum librum,absoluam. Ut sit operis εtitulus De morbis compositis, quandoquidem reliqua tractatio a multis peracta sit. Eius utilitas est sic morbos curare,ut si aliis

sint coniuncti,eis no noceas,aut etiam prosis. Vix attinget hic liber folia centum. Scripsi de Epidemia , orsus ab anno rM.D.XXVj. Vsq; ad annum M.D.xxxiij. quo- rum initium est,Anno M.D.xxvj die xxiiij. Septembris, quae mihi natalis fuit,contuli me in Saccense oppidum magnitudo libri foliorum xxxvj.opus satis inconditum. Ibidem conscripsi libellum De peste,qui 8 interiit cum esset absolutus. Alium De pituita inchoaui, cui coniun- θctum fuit opus De Re venerea:sed ambo hil ibri corrupti sunt urina selis. Conscripsi etiam libellum Chiroman- Iotiae,quem postmodum in libros De Rerum

varietate transtuli. Postmodum, uxore ducta, redij inpa- ιι triam mense Februario, anno M.D.XXX iij. valetudinarius, pauperque. Et ut medicorum oppugnationem deu itarem, Gallaratum me contuli. Conscripsi ibi spatio xix. mensium

17쪽

Ia mensium librum de Fato. liorum nunc est CXX. nam ter auctus cst. Initium vero illius est: omnes qui scribedo gloriam consequi se posse sperant. Diuili cum postmodum inquatuor libros.Sed libet tabulam non solubbroruied etiam capitum ipsorum subiicere, quod etiam facturus sum in quibuscunque clarioribus voluminibus. Ea autem est:

rum de Fato Liber primus de Futi cognitione σ Demon-sratione.

1 De modo procedendi in hoc libro. α Quid sit fatum. 3 Ea quae fiunt,quatuor modis fieri. Demonstratio firmissima ostendens omnia Fato fieri. s Q23 sunt,quando sunt,necessario sunt.

6 Differentiae rerum,& necestitatis.' Ouae fiunt, a causis numero finitis neces1acio facrI. 8 Omnia agentia naturalia ultimo cona. tu effectus suos producere. s Quae ab appetitu & ratione reguntur,

eadem Fati lege teneri. Quascunq;

18쪽

ro Quascunque causas propositas effectum

sibi proprium producere. ii Ratio prima Fatum esse 1iradens, sumpta a Dei scientia. i 2 ordinem ti ibus modis dici. is Ratio secunda suadens Fatum esse,a futuris sumpta.

rq Ratio tertia suadens Fatum esse, a Fatisobstantia sumpta

is De quinque significatis huius nominis

Fatum non propriis. Is Autoritates Fatum confirmantes , &communis consensus de illo,& de triabus Parcis.

37 Experimentis probatur Fatum esse. r8 Fati quatuor species iuxta modorum numerum quibus fit. Is Fatum duplex ratione Originis. a. o Si Fato aliqua non fiant, nihil prorsus Fato fieri. a I Fatum esse non solum necessarium, sed totum immobile & individuum,& an

substantia vel accidens. 22 Exempla & mixtiones causarum quibus Fatum consistit. Liber secundus continet rationes quς aduersus Fatum adducunturioluitque eas.

i Ratio

19쪽

Isi Ratio prima aduersus fatum a casu &fortuna sumpta. 1 Ratio secuda aduersus fatum a consilio- sumpta. , Idem fato consilioque ac casu vel fortuna fieri.

Ratio tertia aduersus sanam ab his quae

contingunt,sumpta.

ue Ratio quarta aduersus fatum a poenis

sumpta. 6 Quantum intersit interponere fatum &negare liberum arbitrium. 7 Fatum esse confirmatur autoritatibusacrae scripturae. 8 Ratio quinta aduersus fatum sumpta a fluctibus maris.' Vtrum quaelibet varietas in causis prae cedentibus sufficiat mutare effectum. Io Quae agunt certis temporibus atq; proportionibus. quibus agant. II Exempla temporum & proportionum in motibus naturalibus. in Ratio sexta,quod posito fato Deus videtur esse iniustus & ingratus.13 Ratio septima, quod si fatum ponatur, erit aliquid Deo potentius.1 Ratio octaua,quod posito fato aufertur

cultus

20쪽

cultus diuinus. Is De necessitate religionis. Is De utilitate religionis.1 De damnis & incommodis religionis.18 Ratio nona, quod si fatum ponatur,potentiae non erunt, nec omnis homo aptus erit risui.

1s Ratio decima, quod si fatum ponatur,

futura proximiora non erunt certiora contra sensum.1o Ratio undecima, quae docet non pocse demonstrari fatum esse,quia voluntas corrupta potest odisse bonii,& eligere deterius. ir Ratio duodecima aduersus fatum ab autoritatibus philosophorum sumpta. 11 Ratio decimatertia aduersus fatum sumpta a communi consensu, & maxime prudentium Virorum,& eorum

qui existimatione apud homines magnam habent. 23 Ratio decima luarta, quod credulitas fati inutilis sit actionibus. a Ratio decimaquinta, quod fatum diuinationi, propter quam inuentum est,sit inutile.

SEARCH

MENU NAVIGATION