장음표시 사용
11쪽
ea magis intentione, ut desectum philosophiae hae parte supplerem, cum praeter memorata vel Doctissimi BOECLERI Commentarius ih Grotium ostenderet, haerere aquam iis, qui durisprudentia destituti ex sola philosophia, quae in Academiis docetur, jus naturale
pro dignitate eruere & explicare aggrediuntur. Jaciebam ergo ejus fundamenta quaedam utcunque, di cum nullum ductorem haberem, qui methodum praescriberet, sequebar tritam viam, S mo- do hune modo istum audiendo, comparabam notitiam potius albquam consulam S laceram, ac male colla rentem, quam prudentiam genuinam, neet meliuS reS succedebat, cum a meis in Academiam Viadrinam mitterer perficiendi ibi juris studii cause, non culpa quidem Praeceptorum meorum, Virorum optimorum S singulorum sua laude fruentium, sed potius, quod vulgata discendi remthodus, secundum quam a plurium Duelairum inter se non raro dissidentium & diversis hypothesibus subnixorum ore simul pendere consuevit juventus, ad solidam doctrinam parum esset apta, quosque ut fieri solet, multas horas, quae studiis & auscultationi impendendae fuissent, perderent sodales, conversatio cum paribus. f. 8. Sentiebam ramen ista cito, & vulgatum proverbium: docendo discimus, expendens, tentabam, an lacunas supplere, & studia saepius interrupta concatenare valerem. Quare concessa a superioribus benigniter venia, praelegebam minimum commilitonibus quibusdam institutiones Justinianeas, aliis vero exponebam sani Elenchii quaestiones ad libros Grotii, ut nimirum & in nobilissimo illo studio tentarem, quid valerent humeri a quidque legendo Grotium & pus domum prosecissem. ι g. 9. Eram adhuc dum industrius miles pro desendendis m-ralistarum doctrinis, & quamvis in reliquis valde placeret ΡufendorDiius, seponebam tamen ista, ut heterodoxa, in qua Opinione me maxime firmabat fatalis ille auctoribus suis novis alum index, praeprimis cum is a non paucis cum applausu exciperetur. Accedebant aliorum scripta, Pufendormum tanquam communem hostem CPPugnantia. Gaudebam valde, sperans sore, ut ex horum lectione
uiscerem, quid reponendum esset rationibus Pus dormi, & quan-: quam
12쪽
quam multa deprehenderem, quae petebant id, quod est in principio, aut in circulum resolverentur, seligebam tamen aliqua mihi, quibus instructus putabam ipse sussicere ictibus pro communi causa & inferendis & avertendis, adeoque maximas agebam gratias scriptoribus istis, quod amore orthodoxae veritatis perciti arma sumpserint, quin& multitudo syllogismorum prolixorum saepissime, ct intellectu
dissicilium, me trahebat simul in eorum admirationem, credebamque fore, ut istis obrutus Pulandormus, tanquam sub gravissimo onere succumberet, ct adversus tantos Viros ne hiscere quidem
f. io. Sed fallebat me mea opinio, cum moX ad noS perferretur Apologia P endor si, quam cum perlegerem, sentiebam, arma mea non esse sessicientia, ut ejus impetum sustinerent. . Incipiebam fere eoclem tempore dispellere nebulas quasdam, quae hactenus intellectum meum obfuscaverant. Cum enim hucusque putassem, omnia, quae a Theologis communi sententia defenderentur, esse Theologica, dc viro bono omnibus modis cavendum esse, ne ulli homini haereticus aut novator, quae tum pro synonymis habebam, audiret; meditatio tamen prosundior de disterentia Theologiae &Philosophiae, tum & diligentior evolutio scriptorum politicorum &juris publici docuerant, multa a Th.logis solere unanimi sententia defendi, quae Theologica non essent, sed ad Philosophia in Monalem, aut durisprudentiam pertinerent, pro Theologicis viro vulgo heberentur, quod Philosophi Catalogo undecim virtutum Aristotelico, & JCti Glossatoribus suis contenti, Theologis, Pontificiis primum , tum & nostris ansam dederint nobilem sapientiae partem neglectam dc a Domino vacuam occupandi; tum & potestatem, haereticum declarandi non pertinere ad privatos, etsi multae autoritatis Viros, sed ad principem; Denique Novatoris convitium non correspondere cuimini haereseos, vel certe ejus aeque ut Ha Totici maximum esse abusum. Videbam autem Pulandormum easdem
sententias demonstrare adversariis suis, videbam hos in falsis istis hypothesibus non minimam collocare spem victoriae suae,
13쪽
s. 11. Ergo incipiebam dubitare de doctrinis moralibus Schola sticorum. Neque enim unquam in animo habueram ita praeconceptis opinionibus adhaerere, ut ab iis divelli non possem, si monstraretur veritas, quin potius videbam, laudabili exemplo mihi plus una vice praeivisse Patrem a prioribus suis opinionibus, si veriora ipsum docuisset dies superveniens, recedentem, quae vero mihi hactenus in prosecutione veritatis moram injecerant, potissimum fuerant educatio in philosophia sectaria, ct metus vanus atque in justus malae famae, si quis a communibus doctrinis recederet. Quare cum insuper deprehenderem, maturescere aliquatenus judicium, ct cogitarem, tamen esse animal ratione praeditum aeque ac alios homines, animadvertebam simul, peccare me contra benignitatem Creatoris, si ulterius paterer instar pecudis capistro injecto duci me, quo aliis lubitum esset. Igitur claudebam mentis Oculos, ne fulgur autoritatis humanae illos debilitaret, & non amplius pensi. tando, qualis vel quantus ille sit, quem legebam, ponderabam solum rationes utrinque 'Sc considerabam, quid hic assereret, ille impugnaret, probaret alter, alter regereret, praeprimisvero imprimebam mihi firmiter controversae statum, & notabam, quan
tum unus ejus tenax esser, ulter instar an illae se torqueret, ut ad-. versarium eluderet ac seducenet aliunde, donec concludebam multa mihi fore dediscenda,& sentiebam, me nihil scivisse, sed scien.
tiam meam nihil fuisse aliud, quam confusum chaos & acervum multarum rerum sine ordine inter se mixtarum. g. Ia. Postquam vero aliquot meditationibus chaos istud paulisper in ordinem redegissem, praeter intentionem famas eram trans.
fuga, sed qualis ille est, oui deserto tyranno libertatem Reipublicae invadenti, pro libertatis defensione pugnare incipit; vicerant enim rationes perspicuae contra subtilitates Otiosas Philosophiae moralis Scholasticae. Adde quod puderet, eorum vexilla ulterius sequi, qui, postquam hoste absente multa jaelassent, & pene classicum primi vel inter primos certe cecinissent, postea, triariis quibusdam ipsorum hortatu hostem aggredientibus, ac misere pereuntibus, cum . honeste ad pugnam vocati ac aliquoties provocati essent, se postsigna
14쪽
condebant, & ita vel timoris sui intempestivi, vel iniustitiae eauta dabant indicia. Denique horrebat animus, quod viderem a quibusdam, ad pascendas oves constitutis, sub schemate Christianae se
nedictionis virulentas injurias tegi, & cum antea non vocati nec armis decentibus instructi praelio se immiscuissent, ae andabatarum more, quicquid in buccam venerat, evomuissent, ferre eos non posse,
6 vel minimum verbulum ipsis fuisset repositum, quasi minister Verbi privilegium injuriandi haberet, Zc quasi character sanctus
immunitatem praestaret contra hostes, sine causa, ct cum ipsius chvracteris prostitutione, lacessitos. Veniebat tum in mentem, quod olim nescio ubi legeram, mendicum aliquem ab Episcopo, iter faciente, petiisse eleemo*nas majores initio, tum his denegatis mi' nores, & his quoque non obtentis minimas. Frustratus omni petito petiit benedictionem. Dedit Episcopus. Reddidit ille, causatus, quod benedictio ipsa non valeret obulum, quia obulum antea licet emisis precibus consequi ab Episcopo no Oterat. q. I3. Ex isto tempore, excusso iugo philotophiae sectariae cavi sedulo, ut libertatem semel obtentam conservarem. Itaque etsi non indecorum existimavi hactenus, sub Duce Illustri etiam in extremis ordinibus pro veritate militare, semper tamen Ducem agnovi, non Imperatorem, quamvis bonus Dux ab Imperatore parum differat, quatenus nempe a veritate rarissime, & non nisi praeter intentionem recedit. Quid quod, etsi putassem initio, ordine doctrinae semel constituto facile eum retineri posse in perpetuum, sensi tamen mihi contigisse, quod regulariter accidere solet, qui res plures summa confusione turbatas in aliquem ordinem redigunt, ut nempe saepius priorem ordinem corrigere & emendare habeant opus. Etenim pedetentim novos errores inveni emendandos, Nadhuc novos
subinde detego, quoniam aliter non sinit humana imbecillitas. f. Iq. Percipiebam interea fructus uberes excul tam nobilis doctrinae. Etsi enim, quamprimum sentiebam, non cohaerere, quae antea credideram verius quam sciveram, cessarem aliquo tempore aliis eandem exponere, tamen in patriam rediens, ct ibi torpore pristino parumper excussis simul diligentius operam dans durisprudentiae
15쪽
dentiae Civili, idque docendo potissimum, deprehendebam, me Ju-
risorudentiae naturalis ope non ineptum adeo esse ad expediendam sine dedetore Pandectarum etiam eXplicationem, etsi easdem nunquam antea integras audiendo percepissem. Etenim, ut alia taceam, cum forte leges obstantes Occurrerent, tentabam in praeparatione ante omnia, an ex regulis honae interpretationis ex Grotio ει Pulandorm haustis, ipse medium conciliandi reperire possem, tum consulcbam alios, & ii ipscs mecum conVenientes deprehen- derem, confirmabar, .si dissentientes, comparaham cum mea expositione' vel ipsos etiam inter se, iterum eaSdem interpretationis regulas applicando, & semper praejudicium autoritatis sequestrando, sic ut nonnunquam rejicerem conciliationem, etsi a Baehovio pro sectam, & approbarem aliam etsi Mangit.. 11. Neque in theoretica saltem legum interpretatione adjuvabar a jurisprudentia naturali, sed S, cum ad forum transtulissem pedem, ut tentarendus aΦfacta singularia applicare, sine quo tentamine' theoria cadaver est anima destitutum, majorem adhue usum ejus esse experiebar, cum sane tot infinitae circumstantiarum varietates, quibus negotia hominum civilia vestiuntur, inpissime eatum formant & facti speciem, qui vel plane non legibus civilibus est definitus, vel ubi plures leges diversa disponentes concurrunt, unde si principiis communibus quis destituatur, ct regulis exten dendi & restringendi leges latas, maXimo sudore, non raro etiam frustra opus habet tot myriades Consulentium, Respondentium Decidentium ex Germania, Gallia, Italia, Hispania & toto pene ter rarum orbe evolvere, donec casum in terminis, ct periculum ta men subest, si maxime fuerit inventus; an collegium, ad quod de finitio causae pertinet, eandem eum decidente isto foveat sententiam,
quo labore plus quam Herculeo supersedere facile potest, qui gene talia illa & tantium cordibus inscripta fundamenta bene jedit, simul vero periculum istud non dissiculter aliis mediis, de quibus jam
differendi locus non est, evitare. f. I6. Retraxi tamen pedem post paucorum annorum spatium
a strepitu forenti, cum putarem me lassicieuter lustrasse doctrinam
16쪽
ius vivite ad negotia hominum applicandi, & quicquid praeterea praxis commodi habet & incommodi. Et quanquam nossem, hominem magis ad vitam civilem esse conditum, quam ad vitam solitariam, praeprimis autem juris cultoribus pCemii loco, propositam esse spem, ut legitimo opere perfecto Respublica in partibus ipsis credendis gubernari possit, cujusmodi gubernationis praeludium quasi & palaestra esse forum vulgo creditur ; sensi tamen, inter farum & aulam tantam esse differentiam, quantum distant aera lupinis. Etenim ut infinita taceam, quae hujus rei gratia in medium possem afferre, oportet esse ingenium Ochlocratiae aptissimum, quod sori taedia patienter serre potest; tale vero cum in me non deprehenderem utpote qui onera omnia lubentissime sero, quae a principe imponuntur, DEO in his terris, in reliquis dissimulandis paululum fui impatientior, otium quaerebam iterum in industria domestica, tranquillitatem, quam exoptabam, secum serente, &cum crederem, ita ordinatas esse cogitationes meaS, ut earum communicatio studiosae juventuti commodum aliquod afferre posset, &essent, qui hac parte operam deiiderant meam, incipiebam, muhene totum, Vobis, Commilitones Suavissimi, tradere. . 17. Praeprimis autem operam dabam, ut fundamenta juris universi ex jure naturali haurienda & satis diu a Vobis in hae Aca-ecmia negleita restaurarem. Neque, DEO secundante, successu
caruit in dentio mea. Ante septennium primum praelegebam utilissimam eam doctrinam ex opere Hugonis Grotii. Alacriorem auenae reddebat frequentia Vestra, quam tum quidem non expeditaveram, sed vix tamen libro primo absoluto, cum pra cedente die Corona Vestra circumdatus docueram, subito me solum relinque-hatis cum Grotio. Ita videlicet terror Panicus ingruentis pestis Vos eXpulerat a Tilietis nostris. Desperaveram sere, sita male fidentes sunt hominum animi erga Divinam Clementiam,) me talem occasionem iterum adepturum esse; sed restituta per Dei benignitatem, patria, eum iterum metu omni vacui ad nos accederetis, telam per biennium interruptam retexebam, Vestro aurium favore& diligentia ad finem coiuiuuata adjutus. Conferebam tum cum
17쪽
Grotio praeter Pusendormum, omneS ejus comm*ntatores, si udi cium meum semper subnectens in controversiis, secundum auctum
libertatis philosophandi. Potissimum vero studebam, ut ambiguitatem textus Grotiani tollerem, & ne verbulum preteteriret, quod obseuriritati ansam dare posset. g. 18. Non displicuenat Vobis doctrina mea, quemadmodum diligentia Vestra mihi non poterat non placere; Ergo, absoluto Grotio, non deerant, qui repetitionem deiiderarunt. Assurgebam petito,s ed loco operis Grotiani proponebam elegantissimum Pusen- dormi libellum de ossicio hominis & civis. Agnoscebatis enim ex parte ipli, ut alias rationes jam taceam, quot horae antea impensis fulissent in investigatione mentis Grotianae ,-quod tempus in Aurore
perspicuo lucrari, & ad utiliona impendere poteramus. Quoniam tamen de hypothesibus, de quibus Viro Illustri motae erant, & adhuc moventur, controversime, pleniorem historiam dc notitiam scire cupiebatis, praemittebam fusiorem meditationem per aliquot menses cout inuadam de iisdem , eamque dottrinae causa includebam considerationi iurisprudentiae in genere. Agebam libere Vobiscum, & sincere: proponebam argumenta utriusque partis, & ante quam επαιισδεω meam subjungerem, modo ab his, modo ab illis stabam partibus, ut adsuescerem Vos magis ad rationes attendere, quam autores sententiarum. Ostendebam fontes & originem vel occasionem doctrinarum, nexumque conclusionum cum primis
principiis, ex diversitate hypothesium variantibus, & incumbebam sedulo, ut in ipsis hypothesibus meis, meae vero errant, quibus disciplinam suam superstruxerat Ipso Pusendormus, assertiones semper probarem per necessarias illationes ex primo principio. priustico,
antea secundum regulas analyticas demonstrato. Tum textum Pulandormi aggressus, ac ipsitus methodum κατὰ κόλου secutus nori desinebam, & in controversiis specialibus semper Vobis in mentem revoc re hypotheses utriusque partis, & monstrare nexum conclusionum etiam remotarum cum iisdem, aliquando etiam, sed rarius, indicabam, quomodo vel alia via dissicultates adversarum sententiarum evitari possint, vel quaenam major dubitandi ratio impelleret, ut liber
18쪽
li is mea usus & communibus hypothesibus innixus, inclinure, in aliam opinionem.
g. 1ρ. Claterum, prae tum differebam, non conjeceram in cha ta- sed prout memoria singulis lectionibus praemissae meditationisai jus mihi suppeditabat, Vobis communicabam. Et sperabam fiae, ut a vobis repetere possiem, unde in posterum quoque mentoriam meam sublevare valerem, praeprimis cum viderem, aliquot ei inro ordine discursum meum avide excipere calamo. Sed vis idt,erseere licuit; observabam enim collatis inter se tribus vel . iuor diligentiae Vestrae exemplis, paucos ex asse doctrinam meamri, uisse, aliquos, quorum conditionem & judicii desectum maxime deplorabam, alienissimas mihi assi ita sententias, & saepius in unai, Ob opiniones contradictorias combinasse. Ergo cogitabam, qua modo & hunc desectum in posterum emendare, ac ingemo Ver stappetias serre possem. fleto. Praeterea observaveram jam notabili tempore, in divisi . vulgata legum divinarum in morales, ceremoniales & forenses, sub legum moralium termino communiter misceri legem divi. -- naturalem cum lege divina positiva universalia, quasi lex mo-r, t ει ius naturale sint synonyma, re quasi nulla alia species legum meum positivarum detur, quam ceremonialis & forensis, cum eii sine ope legis cujusdam universalis, quae simul positiva sit esset, orthodoxas sententias de turpitudine polygamiae, pro-
. , Itione incestus &c. vel miserando more contra adversarios e ei lam prostituere, vel abstinere a decilione gravissimarum conti reet tarum. Et quamvis Hugo Grotius distinctionem istam legis diuinae satis perspicue proposuerit, non solum tamen in lagis pol H. iversalis declaratione non paucos errores heterodOXOs ad Eust , sed & non semper confusionem istius legis eum lege natu in Gitavit; ta nostris vero, quantum Dominos Theolosost eomem neminem deprehendi, qui dedistincti e illa inter legem natulae, α positivam universalem ex proseo, quod dicunt, tractaverit, aut regem positivam univeralem, quantum par erat, exposuerit, α quamam praecepta eo pertineant, explicave it, etsi plures, ex moh .a dernis
19쪽
dernis potissimum, qui Theologiam 3 ratem ediderunt, evolve rim. Quod Jure Consultos attinet, altum apud eos etiam ea de re est silentium, nisi quod Consultissimus Κulpisius in collegio Grotiano, ubi quinionem dc polygamia resolvit, promiserit, se peculiari tractatu demonstraturum esse, dari ejusmodi legem positivam universalem , quem avide quidem expellabam , multa erudita hanc in partem ex lectione accurati istius Collegii Grotiani a Viro laudato mihi promittens, quae lucem mihi accendere, aut me in meditationibus siti per jure politivo multum adjuvare potuissent. Quoniam vero Vir Nobilissimus promissum expedite urgentibus haud dubie aliis negotiis differret, putabam, piaculum me ne quaquam esse commissurum, si ego nec Theologus nec Jure Comsultus, legum divinarum tamen & Jurisprudentiat amantissimus, ingratiam Vestram primus legem positivam udiversalem, ii non ex
tenedris, ex crepusculo tamen eruere auderem, sperans fore, ut si non omnia accuratissime propositurus essem, alii tamen aequi bonique conatum meum consulturi & ansam arrepturi sint materiam
dissicilem, & Theologis pariter & Jureconsultis dignissimam accuratius evolvendi.
2I. Quare cum ex Vestro ordine quidam praecedente anno a me desiderarenti ut doctrinam juris naturalis repeterem, & quae an tua per discursum de confirmatione hypothesium Pulandormnarum, de Observationibus itidem meis ad libellum de ossicio hominis & civis aliis tradideram, ipsis per positiones in chartam conjectas communicarem, opportunitatem arripiens, coepi praesentes iurisprudentiae divinar institutiones elaborare, quarum adeo duplex potissimum scopus fuit. Primo, ut premissa doctrina generali controversias circa hypotheses Pulandorssianas, methodo, quam vobis aptissimam essu judicabam, exponerem, S istas hypotheses tanquam ct meas defenderem, tum ut conclusionum secundnm Pulandormi, raro lsecundum meam sententiam in singulis juris naturalis capit,bus nexum cum hypothesibus S primis principiis practicis perspicue demonstrarem, S ita introduetionem quandam Vobis exhiberem, ad absolutissimum di multa sapientia resertum illustris Viri opus
20쪽
opus de iure Naturae & Gentium cum fructu legendum, sic ut ejus adversarii & eorum scripta circulos vestros turhare amplius non possent. Secundo, ut distinctissime ostenderem disserentias juris positivi universalis a jure naturali, ac praecepta illius, quatenUS eorum explicatio ad Jurisprudentiam quoque pertinet, in doctrina de con- jugio & capite de poenis illustrarem.
q. 22. Ante omnia vero opus esse mihi videbatur, ut perpetua ratiocinatione hie uterer, & nullos autores pr primis ex modernis in textu allegarem, & ne ipsum quidem τει-Pulandormum. Quoniam enim probe noveram, quam seseant p conceptae opiniones impedire consecutionem veritatis, & vero inter eas nulla magis
noceat, quam autoritatis praejudicium, putabam, Vobis esse utilissimum, si hoc praejudicium removerem, ne si forte Pusendormi autoritas in ejus partes jam inelinasset, nun attenderetis debita diligentia ad argumenda adversariorum; aut, si horum illecebrae Vobis placuissent magis, viam praecluderetis ponderibus responsionum & rationibus ab ipsam et Vestra essentia desumptis. Accedebat, quod Vestram industriam excitare volebam, ut ipsi inagna diligentia perlegere iis opus Pulandormalaum, credens fore; ut si loca non citarem, Vos eo majori cura ipsi perlustraturi idem, S cum meis in iliciationibus collaturi essetis. Porro cum saepius a lententia communi Virorum magnorum, aut a sententia etiam peculiari Viri autoritate pollentis mihi recedendum foret, dc tamcn intentio mea esset, sine respectu personarum in nudam veritatem inquirere,& cum sententiis pugnare, non cum hominibus, nolebam per allegationem eorum, a quibus dissentiebam, reverentiae ipsis debitae quicquam detrahere. q. 23. Reliquam methodum quod concernit, scio eqidem multa in scholis disputari de methodo synthetica & analytica, otiose magis quam utiliter, siquidem unam tantum arbitror ene methodum bonam, a facilioribus progredi ad dissiciliora, a notioribus ad ignota, reliqua dependere a cuJuslibet arbitrio, & hactenus recte diei, in thodum debere esse arbitrariam. Deinde nee id videtur differendum esse cum omnis eruditio nostra consistat, in notitia demonstrandii veras propositiones& neXum zarum inter se ostendendi, propositiO- 4b num
