장음표시 사용
21쪽
ralissimam methodum videri, quae mathematica dicitur a definitio. nibus progrediens ad aXiomata, & ex his observationes colligens, secundum quam etiam elementa sua Olim ordinavit Pulandorssius. Ouoniam vero ad singulas propositiones saltem duo termini pertinent, adeoque aliquod taedium. Parere solet, si omnium terminorum definitiones continua serie tradantur,' ac porro propositionum connexio non ita bene videatur ostendi posse, si plura axiomata in una linea proponantur, putavi, ista duo incommoda commodissime me evitare posse, si definitiones & axiomata miscerem, & singulis propositionibus subjecti dc praedicati definitiones praemitterem, vel mox subjungerem. ipsa autem aXiomata persyicue connecterem, incipiendo a primo aliquo principio, ae inde deducendo reliqua per
3 et4. In tres vero hiros Institutiones has divisi, in quarum PRIXIO proposui definitionem Jurisprudentiae divinae & doctrinam de primo principio practico, ut δέ primum principium juris naturalis & politivi divini universalis, cui per modum corollarii quasi subjunxi demonstrationem, quod Ossicium hominis erga Deum ad jurisprudentiam divinam non pertineat. In SECUNDO libro trado praecepta illa juris naturalis respicientia homines quoscunque in quacunque societate viventes; In TERTIO vero praecepta illa juris naturalis, quae dirigunt ossicia hominis intuitu specialium so cietatum, puta conjugalis, paternae, herilis, civilis, foederatorum &gentium. Connexionem capitum ostendent sere eorum initia, ct in libro secundo & tertio maXimam partem secutus sum ordinem Pu-sendormi in libro de ossicio hominis & civis. Dico maximam partem, nam quae MutaVerim quandoque, facile docebit ocularis in. spectio. β. as. Uti autem in totis Institutionibus prae oculis habui opus PUFENDOR FFII, &ejus scripta reliqua pro ejus defensione edita, ita non mirabimini, si s. epius integras positiones, ne verbulo quidem mutatas, ab ipso mutuatas, hic deprehenderitis. Requirebat enim id iustituti mei ratio, quam modo Vobis explicui. Sunt vero& ali.
22쪽
& aliqua in his institutionibus MEA, quae . cum alienis continuo miscuerim, necesse est, ut Vir Incomparabilis citra suam voluntatem etiam mecum in communionem inciderit, quam tamen nescio, an aequo animo suscepturus iit, & an non potius jure suo communi dividundo judicium sit desideraturus. Sed hoc quidem ipsi non erit opus, cum paratus sim sine judice, aequis ex partibus institutionesim eas herciscere, sic ut ipsi soli relinquam, quae bene in iis dicha sunt, etiamsi mea sint, quoniam ejus scripta & hypotheses ad eorum investigationem me duxerunt, quae vero inconvenienter Sc. minus apte posita ibidem deprehenduntur, ea sola mihi reservabo. β. 26. Non dissiteor tamen, & aliorum Eruditorum cogitationibus me quandoque fuisse usum, quibus & ipsis restituendum est, quod illis debetur, & vobis indicandum, quos hinc inde lectioni inititutionum mearum insuper adjungere debeatis. In Iur. a. eas. 6 . oe δ. evolvi diligenter Ufelmanni tracta um eruditum de obfigatione hominis, qua ex sermone oritur, ante non ita multos annos in Academia Julia editum, atque ex eo in cap. si de ossicio staciscentium g si .
transtuli argumenta, quibus sententiam Pufendormi de desectis oblinationis in pacto cum latrone inito impugnat, Sc in sequentibus ostendi, quam facile ad eadem pro sententia illustris Pufendormi,
responderi queat, in capite p. vero de o scio hominis circa sermonem, ili in I. de officio jurantium, multa ex dieto Uffel m. libro, libernate tamen aliter disponendi ac sentiendi reservata, in horrea mea trans. tuli. lii e sdem hiri capite ultimo de Iura re asione voluntatis divina oe buωanae multum me adjuvit etiam disputatio acute elaborata de interpretatione juris obscuri, re sub pro talo Consistissimi R ibanti in Ac demia Argentoratensi anno δοι. stubfice ventilata. In δείro tertio capite fecundo δε α sciis conjugaissus saepius ansam multa profundiuS meditandi suppeditavit lectio Lamperta I Itb Gi de naturati Padore ignitate bominis, item de principiris issi oe decori, qui tra lacus in ejus operibus Roterod. ιuo. editis extant, quique potissimum cum iis, quae dissero d. c. a. f. σ3. sqq. sunt conserendi. G I tertium ejusdem Βίει mihi natum fuit ex recordatione lectionis controversiarum
illustrium per varia vatiorum scripta circa sentiam legis divinae in officiis
23쪽
ossiciis congiagalibus lagitatarum, de Polygamia quidem Sinceri L menterrit, Theophili Aletbai, -banassi Vincentii, Daphnai Arctiarii pro polygamia militantibus; contra eandem Musi, Christiani Vigilis,
Mi teri, Felt manni, Brunsmanna oeci de Conjugio Eunuchorum; νωρonforram variorum, quae hanc in rem Hironymus Delphinus ante biennium collegit; de vivortiis , Seldeni de Uxore Hebraica sib. s. cap. ιδ.mit. seqq. s Drauchii in fragmento Inst. r. pull. tit. ys. de ime sueum ristincte uxoris sorore; Havemanni, Taboris, Straucbis, Eucholaia,O' Actorum Oettingensiimm editoris, de incesta comprivignorum s Samuelis Hoblii ejus adversariorum ste. Cum quarto eastixe d. libri tertii
f. t . seqq. conjungenda est disputatio Γ. Patris de potestate patria, quoniam ibidem intendi defendere sententiam Patris, societatem paternam ex consensu deduci non posse. A capitest. σ to. de Piis erga
legatos s mortuos conferri debent Grotii tib. a. e. II. σ N. Cum tommentatoribus, oe omnino P. Patris aha disputatio de inviolabilitate legatorum.
q. 27. Quamvis autem putabam initio, fore, ut intentio mooptima, quam Vobis usque eX positi, aequi bonique consuleretur ab omnibus, qui studia di bonas literas amant, & inquisitionem veritatis prosequuntur, deprehendi tamen, me vivere in seculo, in quo non pauci deprehenduntur, qui sui officii esse arbitrantur, lihertati philosophandi obviam ire, Obices ponere, impedimenta Objicere, cancellos circumdare, quibus effringendis nulla par fuerit humana prudentia, quoniam videlicet sentiunt probe, libertate ista philosophandi nimium quantum detrahi autoritati sectariorum, cum olim quidem cathedrae philosophiorum adversus molimina, cum ratione libere philosophantium, utcunque munita fuerint autoritate Aristotelis aut similis cujuspiam priscorum sapientum nominis, puta Al. herti, Thomae Scoti &c. hodie vero istud propugnatulum Aristo teli cum penitus eX pugnatum sit, adeoque novo aliquo glaucomate ad defendendam Regiam Veterum Magistrorum doctrinam opus esse videatur. Vide omnino D. Val. AU. Dist. ρraemissamJDisp. de Philosopbia Christ. Atque cum rationibusidestituantur, quibus proepugnaculum istud exornent, rem non melius procedere posse putant quam si sub specie religionis se, quaecunque faciunt, Deo duce,
24쪽
secere & pro de sensione pietatis militare populo persuadeant asversaliosque suos ut theos, haereticos, impiOS & Novatores tradu cant, non recordati, videlicet quod Apologia Augustana Cons rarii ad ara. q. p. m uri de Hypocritis sectari impietatem di viria cuius cunque generis, quam illos, quos impios esse diffamanti . g. 28. Quare non adeo miratuS sum, cum audirem eo tem pore, quo liber primuS Institutionum harum in publicum prodiret varias de iis censuras in populum spargi, q)'as inter illa, ut nostis' maximam partem divulgabatur, me in iis tandamenti loco ponere principia, quae Vobis ad Athelymum, hetero oxiam, & nestio, quam impietatem viam sternant, quaeque omnia milus iam aliquam Mo turiensem cum non parvo Reipublicae damno sapiant, quae calumnia tam late se diffundebat, ut in plurimis sceminarum', puerperas
visitantium, conventibus pro more, sermones de ea haberentur. Ego vero generoso contemptu calumniam hanc apertissimam ride
ham, & quamvis aliquis ex Vobis mihi hinc inde narraret esse quosdam, qui insidias mihi hac parte struerent, tamen in mediis illorum turbis quietus ego & conscientia Vitae pariter di doctrinae tutus vivebam, probe gnarus, me sub Principe Justo degere qui innocentibus securitatem praestare dc posset & vellet ; ae ne quidem euriositas me impellebat, ut autorem latis horrendat istius calumniae scire cuperem, uti neque nunc scire aves, sed potius, quisquis sit omnia fausta atque felicia iesi animitus exopto; ita enim me non
solum Christianismus facere jubet, sed & studium sanar Philosophiae
aliquatenus inculcat, atque exempla aliorum moderate Sc absque impetu philosophantium docent, quos inter praecipuum nomino Rena eum des Cartes, quem ipse primarum obiectionum adversus Medi rationes ejusdem Autor virum ingenii maximi, summa tra modestia appellat. Et sene, quoties Gisberti Voetii, Viri alias multa: erudiationis, libros, quos adversus Cartesium scripsit, evolvo, dc iterum Di iam Cartessi ad Vortium resonsoriam cum illis consero, toties de modo trauandi loquor, non de re ideam concipio duorum
25쪽
maxime maledici, Potitici alteram, sed placidissimi, dc maledicta.
pleraque generose concoquelVis.
q. 29. Uti vero communiter in praefationibus ZOILUS vel MOMUS impugnari consuevit, etiam ubi nullus Momus adest, ita
ego egregiam occasionem nactus, possem multam evomere hilem
in Zoilos, nisi semper illius fuissem opinionis, ejusmodi invectivas esse indicia animi parum seni, certe impotentis. Accedit, quod calumina ista, in me jacta, mox evanuerit 3 neque enim mendacia diu durare possunt, similia globis niveis, volutatione hominum nimium quantum crescentibus, sed solis radiis accedentibus facile redactis in nihilum. Denique nec opus videbatur invectiva, cum institutiones meae prostent, ct calumniam istam ipsae refutent, quas adeo omnium eruditorum censurae subjicio, sed vere talium, reliquorum enim, qui doctrina sunt vacui, vel ultra scholam & artes liberales non sapiunt, censuram sperno, et li opinione simulatae philosophiae ad ora usque repleti sint & turgidi. g. 3o. Vestra tamen, Auditores, interesIe arbitror, ut tanquam edio inter utrosque loco politi, sciatis, quid in culpationibus istis responderi velim, sieubi contingat ea de re in conversationibus familiaribus, ut fieri solet, mentionem iniici, quanquam luelim, ut Occasiones istas, quantum possibile est, evitetis, di ipsimet ejusmodi altercationum ansam non suppeditetis, cum nihil sit ma. , gis pedanticum, Squod hominem ad vitam civilem reddat ineptum, quam si sit animal disputax in quotidiana conversatione, neque ferre possit dissentientes, uti ex adverso ejusdem pedantismi vitio laborat, qui in cathedra publica, disputandi gratia erecta, aegre sertobjectiones, ex lege artis propositas, ad quas respondere nequit, &tamen errorem admissiam fateri erubescit. Sed quoniam tamen non semper in nostra potestate est, etiam inter familiares omnino evitare altercationes, vel certe non audire, quae forte unus & alter garrit, minimum intereine vestrum Sc ne turbentur circuli vestri in
doctrina a me hausta, poscit, ut susius paulo ea de re disseram. g. 3t. Quod igitur athesmi vitium attinet, nihil aliud vellem .
reponi, quam ocularem inspectionem eorum, quae trado libro primo
26쪽
cap. I. g. v. seqq. ubi Oileiado, atheismum repugnare directe principiis, a me demonstratis. Haresin vero quod concernit, ut illi quidem maxime obstrictus vivam, qui thesin aliquam mihi demonstrahit ex his institutionibus, ques scripturae sacrae ct fidei, qua in promtemur, articulis repugnet, Insuper ad Vos provoco, qui me quo tidie Jurisprudentiam dc Philosophiam exponere auditis, an unquam aliquam sententiam prosessus fuerim, quae sacris fidei n Istrae mysteriis adversetur, annon potius in id omnibus incumbam viribus, ut exacte limites, qui Sacrosanctam Theologiam & Sapie itiam humanam discernunt, custodiantur, Vobisque ex historia philosophica omnium seculorum demonstrem, quantas turbas dederit in Ecclesia Philosophiae cum Theologia commixtio. Sed quid verbis opus An putatis Reverendos Acad. nostrae Theologos, vel quoscunque alios, quibus inspectio doctrinarum s. privatarum s publicarum est commissa, admissbros esse, ut doctrina heterodoxa divulgetur, &animos Vestros corrumpat ' Absit. Id tamen non diffiteor, di Vo. bis saepius demonstravi, multas quaestiones & assertiones esse, quibus Theologi communiter utuntur, quae tamen, si exacte mediteris, proprie loquendo, non sint Theologicae, sed Philosophicae, vel Juridicae; quod vero pro Theologicis communiter habean ur, maximam partem deberi Theologiae Scholasticae, quae in detrimentum inemendabile philosophiam ita cum Theologia contra monitum Pauli consudit, & rudem inde indigestamque molem, uno verbo, informe chaos quoddam effecit, tum etiam neglectui Philosopho. rum & Jure Consultorum, ante reformationem elegantiora studia negligentium, dc ita Theologis Pontificiis occasionem dantium oe cupandi rem derelictam , quale quid durisprudentiae naturali contigit, uri subinde in institutionibus ipsis tango, cum tamen Jurisprudentia naturalis & Gentium ae Theologia omnino differant, quod
probavi lib. r. c. r. g to. seqq. s c. a. 67. seqq. Facit egregie pro illustratione sen entiae meae, quod ex Hispaniae metropoli nobis retu
27쪽
DISSERTATIO Dema Chares bitonamin ibili meis fel bige riirci,gehendε Pon auen
iter consequence niti laetiisten, tuas ei nem publiquen Minister bila se tot ianit. Neque illud dissimulo, me credere, quod potestas haereti, cum declarandi non competat privatis, neque ad clerum pertineat, sed sit regale, & pertineat ad iura principis circa sacra, etsi hoc rugale a principe Christiano secundum normam verbi divini debeat ordinari. Ita video, observatum esse in primitiva Ecclesia Sc primis Conciliis Oecumenicis. Ita docent me principia genuina Politices. Credo insuper, quod ad officium boni civis in Imperio Romano Germanico Pertineat, in religiones, quae in eo tolerantur, neque publice nequQprivatim verba contumeliosa iacere, quia hoc me docuit instrumentum pacis: Credo porro, regulas de officiis boni civis pertinere ad clerum etiam: Credo, illam doctrinam non repugnare Verbo divino: Credo, principem iure suo uti, si refragantes S Telo albquo intempestivo subnixos justis poenis coerceat: Credo, quod placida via magis faciat ad convertendos adversarios in Ecclesia, quam importuna illa, quae injuriis verbalibus est instructa dce. In quibus omnibus si hererodoxum quid subsit, lubentissime seram censuram. eorum, quibus haec potestas competit. q. qa. Pergo ad imputatem, cujus notam audio illam circum ferri, quod subinde dissentiam & scabiose quidem, a patre me νῖν ἰν ἁγίοις, unde non nemo istam illationem fecit, me non curare leges divinas, sed velle, ut omnes eae ex sacris Bibliis essent eradicatae. Nasutum prosccto argumentum, ct quod multis modis impingit in Logicam. Fateor, dissentio quandoque a patre, sed Catechismus quidem meus me docet, quod salva conscientia id facere possim, & non repugnante quarto praecepto. Quod si id aliquis eo extendere velit, ac si honor & reverentia, parentibus debita, etiam includeret adulatoriam quandam veritatis, quam non autoritas, sed recta ratio dirigit, abnegationem, is vereor, ne exsibiletur a Cate'
chumenis. Quod vero scabiose sentiam de Patre, falsum est, Sc imo
28쪽
mendacium. Provoco ad Vos omnes, an unquam, quoties dishnsum meum doctrinae gratia Vobis indicavi, verbulum protulerim, quod in contumeliam Patris Optimi trahi potuerit. Sicubi fieri potest illaesa fidelitate informationis, dissimulo nomen Patris aut aliorum, quibus reverentiam debeo, ut supra monui. Verum est, me hinc inde non magnifice sentire de doArinis quibusdam Peripateticorum communibus, quod deprehenderim, eas nulla ratione firma niti; verum est etiam,& agnosco, me nonnunquam hac parte provocasse in discursu ad scripta philosophica Patris, tanquam optimi interpretis, quem ego quidem evolvi, Philosophiae Peripateticae, sed tum quidem controversia mihi cum Patre non magis interceS- sit, quam in judicio controversia est inter actorem & procuratorem rei, praeprimis cum ipse B. Pater in multis doctrinam communem deleruerit, melioribus rationibus instructus, non solum in scriptis publice editis, sed & adhuc in MSS. ineditis, ut forte in sequentibus CXemplum asteremus, adeoque hae parte laudabili exemplo mihi Pr iverit. g. 33. Restat Novatoris convitium, quod apud verae sapientiae asseclas fere contemnitur, cum gloriae potitis ducendum sit, si quis non alienis Oculis omnia cernere velit, sed ex propria ratione ab aliis praetervisa detegat, ab aliis non rette dicta emender. Est hoc proprium Philosophiae Eclecticae, quam sequor. Hujus autem praestantiam prae philosophia sectaria erudita dissertatione demonstravit Pobannes Grisophorus Sturmius, praemissa 1 us tractatui de Philosopbia mectica, qui precedenti anno publicam lucens inspexier At hanc nemo Sectariorum, & qui ex antiquitate divam faciunr, refutavit, neque enim possunt, ut alia occasione Vobis demonstravi. Multa igitur nova amplector, multa nova rejicio, multa ipse innovo libertate philosophandi usus S rationem ducem secutus, cui videlicet nec sordent nova, nec inepta videntur antiqua. Ouod si retorsiove uti placeret, apposite usurpare possem acculum Epigramma Excellentis apud nos, tam quoad vitam, quam doctrinam Theologi , ct elegantissami pariter Poetae, quo non ita pridem publice disputantes quosdam honoravit:
29쪽
Errores quisquis Patrum cupit ore tueri,
Semper oe antiquum, quod docet, esse crepat,
LB Novaιorum, reliquos dum nomine carpit, In Veteratorum classe loeandus erit.
Scio quidem in rebus Theologicis non facile aliquid innovandum esse, etiamsi eadem rite exposita defendi possint, ne ullo modo pax Ecclesiastica turbetur. At hac in significatione me quicquam novasse, modo negavi, & instituti; nes meas publicae censurae submisi. 3 34. Dedit tamen ista calumnia mihi occasionem, cum perspicerem, ex concisa brevitate, quam in primo libro adhibui, aliquos ansam arripuisse verba mea in alienum sensum torquendi, ut non solum in libro secundo & tertio mentem meam prolixius, quam initio constitueram, sed & de iis, quae in libro primo posita erant, cum amicis quibusdam & Viris, quos ob summum pietatis, virtutis vere Theologicae, studium, veneror, privatim conferrem, petens, ut, si quaedam ibi deprehenderent, quae analogiae fidei ad. versa sint, vel, ut talia videri possint, aut ambigue posita in pravum sensum detorqueri, vel novitatem aliquam doArinae sacrae periculosam foveant, de istis me monerent in tempore, & petito meo iidem plus quam amice satisfecerunt, Objectiones aliquas adversus ibidem posita placide mecum communicando, quas, uti debita gratiarum actione suscepi, ita non possum non, quia pro Vestra informatione ea, quae inde, ut & ex propiis praelectionibus seeundi istius libri primi, mihi venerunt in mentem ad explicationem obseurius ibi dictorum, S corroborationem sententiarum quarundam facientia Vos faeiam participes, idque, quantum fieri poterit, brevissimis, &secundum istam normam, utovel eonvenienti expositione mentis meae objectionem evitare Vos doceam, vel ostendam, sententiam, quam defendi, si sorte nova sit, non esse tamen theologicam, aut non novam etiam, sed autoritatibus Virorum omni exceptione majjorum & plerumque Theologorum nostratium subnixam, etsi non
f. 33. GR. r. f. s. seqq. trado divisionem habituum, multum emendatam & corretiam, cF g. aa. ibidem communem Peripateticin
30쪽
rum doctrinam hac parte infinitis scatere erroribus assero, neque nunc quicquam muto. Sed ista quidem doctrina haud dubie Theo. logica non est imo nec nova. Etsi enim tum temporis arbitrarer, in plerisque primum me errores istos detegisse, cum non nisi istuinnaevum, quo Metaphysica Sholasticorum Sapientiae titulo ab ipsis insignitur, cum tamen nihil sit aliud, quam lexicon terminorum, quorum multi non ad Sophiam, sed ad Sophisticen utiles sunt, a Patre meo in Historia Metaph. ipsius quaestionibus annexa, ut Ralium, quod intelligentia referatur inter habitus theo reticos ab eo-.dem in annotationibus ad philosophiam practicam, observatum esse recordarer, deprehendi tamen nuperrime aliud agens, elegantem meditationem in MSS. B. Patris, quae doceret jam anno 6O. eidem fere & reliqua, quae in divisi me habituum vulgari observaveram, fuisse notata, quo pacto mihi gratulabar de similitudine cogitationum cum Patre. Prolixior paulo ista meditatio est, quam ut convenienter prooemio huic nostro possit inseri. Illustrabitur tamen doctrina mea, si mentem ejus in summa collectam exhibue ro,& quomodo ipse in habituum divisione velit procedere. V0ιurum, ait, atia interiri alis es, alia voluntaria ; inteste ritualium alia μα-ρlex ,sciocet intestigentia, quae est strincipiorum Theoreticorum pariter practicorum, alia composita, aque vel Theoretica, Sapientia scificeι σScientia ; meI Practica, ne e prudentia, directrix Moralium, reflertia, directrix Artificiarium. Voluntaria est veI Moralis cujus subjectum sicundarium es appetitus sensPιvus cone scilitas. γeIirascibilis velartificia-M seu ars, cujus subjectu ecundarium est locomotiva animi vel corporis.
g. 36. Illa tamen observatio, quantum scio, mea est, qua eodem eap. ι. g at detego crassum S Theologiae Christianae adversum cr- rorem de differentia habituum The ireticorum& practicorum: cui lucem affundet dissertatis s. s LPMaximi Tγrii milosophi Platonici,
quas pro praestantia Philosophi e Theoreticae prae Practica conscripsit, siquidem multas ibi deprehendes rationes, quae hypothesin istam ethnicam de essentia DEt speculativa di appropinquatione hominis ad DEUM per Philosophiam Theoreticam, sapiunt. Jam recci sedur equidem, inter Orationes B. Patris extare aliqam ai. ordine,
