장음표시 사용
11쪽
V3 A P U L E I Iphilosopho Plutarchi nepote deria
Vata. Uxor Pudentilla, opulentiis Virtutibusque , quae in seminam C dunt , dotatissima. Ipse Vero Su culenta proceritate , oculis caesiis ,
favo capillitio speciosus. Floruit Carthagine sub Ioliano Avito et Claudio Maximo, proconsulibus.Ubi pueritiam disciplinis liberalibus excoluit , plurimumque sub doctoribus carthaginiensibus profecit. Unde haud immerito sese Carthaginis alumnum gloriabundus praedicat,
eamque Africae musam Coelestem ,
et magistram venerabilem appellat. Dein Athenis, unde omnium dOC trinarum fluenta antiquitus hauriebantur , ebibit musarum Crateras multijugas, poeticae commentitiam , geometriae limpidam, musi-
12쪽
eae dulcem, dialecticae austeTulam,
universae Vero philosophiae necta- Team. Novemque musas, hoc est noVem - disciplinas ingenuas magno studio, nec casso sudore percoluit.
Mox Romae studiorum latinorum cultor assiduus et vigilax, ad id facundiae Tomanae fastigium PerVenit, ut eloquentissimus doctissimusque juxta conspiceretur i possetque m ritissime polyhistor, hoc est mutitiscius nuncupari. Ibique sacris Osiridis initialus, in numerum PaSto Phororum, quod sacrosancti collegii nomen, cooptatus, patrocinia so-rensia Iibens obibat. Hic non minus . eloquio quam eruditione pollens , negotium agens Posteritatis, Hon pauca volumina condidit: quae partim incuria temporum intercepta
13쪽
desiderantur , partim ad posteros transmissa, assatim declarant quantum vir ille ingenio doctrinaque Praestiterit, quantumqiue inter barbaras atque incultas nationes virtus elucescat : sic et olim, apud socordissimos Scythas, Anacharsis SR-piens natus. Ex Apuleianis monumentis cum alia compluscula , tum de convivalibus quaestionibus, de piscibus, de genitu animalium, et epigrammata et Hermagoras, desiderantur. Ex his Vero quas hoc tempore exstant, Circumferuntur libelli quatuor floridorum : in quiabus florida facundia et odorata ervi ditio lectorem mirum in modum oblectant, tenent, amoenant : ubi veluti saltuatim varietas rerum
contexta convisitur. oratorias om-
14쪽
V Ι Τ A. ix nos Virtutcs complectitur copio sissima et disertissima oratio, qua crimen magiae, ab adversaviis objectum , a se alienum esse defendit 'tantis eloquentiae doctrinaeque viribus, ut semetipsum Vicisse Vide tur. Liber est unus de deo, sive do daemonio Socratis inscriptus, C
jus testimonium idemtidem citat divus Augustinus in defit1itione daemonum et descriptione hominum. De dogmate Platonis , Iibri duo. Ubi, quae a Platone pluribus VOIaminibus dispersim taleque explicantur , strictim et in arctum collecta miro breviloquio perscribuntur. De
cosmographia unus, non pauca Continens ex meteoris aristotelicis. Dialogus Tris megisti, ab eodem latiniatate donatus. Ita ut non tam ele-
15쪽
disertare videatur. Cum primis Ve- To de asino aureo, seu potius Metamorphoseon volumina undecim tanto lepore, tanta elegantia, tanta florulentae narrationis Varietate Condita sunt, ut nihil lepidius, floridius , amabilius esse quidquam POS- sit , adeo ut asinus aureus, ob stylum bracteatum et nitidissimam pulchritudinem inscribatur. Quid enim pulchrius hoc asino vere aureo , vere bractealo 2 Quamquam non pauci sunt qui metamorphosin, hoc est transfigurationem siVe transformationem , ex rei argumento malint appelIitare. In exponendis auctoribus id quoque spectari quaerique solet, quae fuerit scribentis intentio atque com
16쪽
filium. Ego Apuleium quidem nostrum confirmo Lucianum graecum Scriptorem argumento consimili imitari. Verum sub hoc transmutati nis involucro, naturam mortalium et mores humarios quasi transeunter designare Voluisse : ut admonere
mur , ex hominibus asinos fieri, quando voluptatibus belluinis immersi, asinali stoliditate brutescimus , nec ulla rationis virtutisque scintilla in nobis elucescit. Rursus ex asino in hominem reformatio significat , calcatis Voluptatibus , exutisque corporalibus deliciis rationem resipiscere : et hominem interiorem qui Verus est homo, ex ergastulo illo coenoso ad lucidum habitaculum , virtute et rcligione ducibus, remigrasse : ita ut dicere
17쪽
xij A P U L E I Ipossimus juvenes illicio voIuptatues
possessos , in asinos transmutaxi. MOX senescentes, oculo mentis Vi gente maturescentibusque Virtutibus , exuta bruti emgie, humanam resumere. Scribit enim Plato in Symposio, quod tunc mentis oculus acute incipit cernere, cum primum corporis oculus deflorescit. Potest et metamorphoseos causa referri ad multi Jugos humanae Vitae Iabores, multiformesque Varietates, quibus homo pene quotidie transmutatur. Illa vero eruditioribus principalis hujusce transmutationis causa VH-
deque probabilis videri potest, ut videlicet sub hoc mystico praetextu Apuleius noster, pythagoricae platonicaeque philosophiae constillissimus, dogmata utriusque doctoris
18쪽
ostenderet: et sub hae ludicra na ratione palingenesiam atque metempsychosin , id est regenerationem transmutationemque dissimulanter assereret: et ut simul quanta eloquentia latiali homo aser, quanta elegantia, quanta rerum Verborum que copia praeditus esset, evidenter
Ceterum cum istae praefationes libentius nos ad Iectionem PTOPO- sitae materiae perducant, ejusque evidentiorem praestent intellectum, singulis libris hypothesin, Sive argumentum Subjungam , summatim breviterque conscriptum, ut quid in unoquoque libro contineatur si tim lector intelligat.