Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

RE NATI DES CARTE fgratum erit ouoties ejus similes me descriptis meis consulere dignabuntur. Quaeso nunc ab illo scrupulum amoveas; sed hac vice quoniam ita voluit, illi per te respondebo. Pri . Verum est, quod si dixissem absolute esse adhaerendum Ninionibus , quas sequi semel decrevimus, quamvis dubiae forent, non essem minus culpandus, quam si pertinaciam & pervicaciam suasissem; quia ashaerere opinioni idem est atque perseverare in judicio quod de illa tulimus. Sed dixi prorsus aliud, nimirum debere nos esse determinatos in action, bus nostris, etiam dum fluctuamus in judiciis ; vid. pag. 2 q. lin. 8.ὶ neque

minus constanter adhaerendum opinionibus etiam dubiis, hoe est, non minus constanter agendum secundum opiniones quas dubias judicamus; ubi semel ad illas determinati sumus, hoc est, cum consideravimus nul-Ias esse quas judicemus meliores, aut certiores, quam si sciremus illas es.se optimas; ut revera hac posita conditione optimae sunt. vid. pag. 26. lin. I s. Neque vero metuendum est ne haec in agendo constantia nos magis ac magis in crrorem aut vitium inducat, quoniam crror non potest

esse nisi in judicio, quod suppono nihilominus manere liberum, &considerare sub ratione dubii id quod dubium est. Prarierquam quod

hanc regulam resero ad eas vitae actiones quae nullam moram patiuntur, neque illa utor nisi pro cautela pag. 2 q. lin. Io.) cum eonsilio mutandi opiniones meas, quamprimum meliores reperire potero, nullamque

negligendi occasionem in illas inquirendi. pag. 29. lin. 28. Caeterum adductus. sui ad disserendum de hac quoad actiones determinatione &constantia, tum quia ad conscientiae tranquillitatem necessaria est, tum 'ne quis me culparet quod scripsissem , ad vitandum praejudicium abdicandas esse semel in vha opiniones omnes quibus antea fidem adhibuimus t Nam verisimile erat mihi objcctum iri, dubitationem adeo universalem

posse parturire magnam indeterminationem , magnamque in moribus vacillationem. Ita ut putem non potuisse me majori cautela uti, quam usus fui, collocando determinationem, quatenus est virtus, inter duo vitia illi contraria, indeterminationem videlicet & pertinaciam. II. Nihil esse omnino in nostra potestate praeter cogitationes nostras, non mihi videtur figmentum, sed veritas a nemine neganda; saltem sumendo vocem cogitationis meo sensu pro omnibus operationibus animae; ita ut non solum meditationes &volitiones; sed etiam functioncs videndi, audiendi, determinandi se ad hunc potius quam ad illum motum, quatenus ab illa dependent, snt cogitationes. Neque praeter illa quae sub hac voce comprehenduntur, quidquam est, quod philosophiculoquent

12쪽

EPIsTOLARUM PARS II. Epist. II. sdo homini tribuatur: Quae enim solius sunt corporis functiones, in homine, non ab homine perfici dicuntur. Praeterquam quod per vocem omnimode pag. 27. lin. 3.ὶ & sequentia, nempe quod ad ea quae extra nos sunt, postquam id omne secimus quod erat in nostra potestate, quis quid nobis non succedit est respecta nostri absolute impossibile; satis

ostendo me non ideo innuisse externa nullo modo esse in nostra potest te, sed tantum illa non aliter esse penes nos, quam quia possunt sequi excogitationibus nostris , .& non absolute, neque omnimode; quia alia sunt extra nos quae possunt consiliorum nostrorum edictus praepedire. Imo ut mentem meam melius exprimerem, junxi simul has particulas, respectu nostri 3 c absolute, quas Critici posscnt contradictionis arguere, nisi sensu

congruerent. Quamvis autem sit verissimum nullam rem externam csse

in nostra potestate, nisi quatenus pendet ab animae nostrae directione; nec quidquam penes nos absolute essu praeter cogitationes nostras; aiecullum esse, ut puto, qui id non concedat, cumi re 'pressus attendit; tamen dixi nobis esse assucscendum uς huic rei credamus, imo & ad id opus esse longa exercitatione, & repetita saepius meditatione; cujus rei ratio est quod appetitus & affictus nostri nobis semper contrarium suggerant; quodque ab infantia toties experti simus, lachrymando, imperando, M. nos a nutricibus nostris extorsisse obsequium, atque obtinuisse optata, ut tandem nobis se in persuasum sit, mundum non nisi nostri causa factum este, nobisque omnia deberi. Qua in re ii quibus praeclari & fortunat natales contigcrunt, plurimas quibus se decipiant occasones nanciscuntur. Unde fit ut & illi fortunae iniurias omnium iniquissime ut plurimum perserant. Sed nil mihi videtur dignius Philo etho, quam si assilescat fidem adhiberc dicta iani verae rationis, & caverea falsis opinionibus, . quas nobis suadent innatiatactus.

III. Cum quis dicit Respiro, ergo sum, si ex eo quod respiratio absque

existentia elle non possit, vclit concludere existentiam suam, nihil concludit, quia probare debuis tantea esse verum quod respirat; hoc vero probari non potest, nisi ctiam probavecit se existere. Sed liquis velit evincere existentiam suam ex rcspirationis aut sensu, aut op9aione; ita ut, ctiamsi haec opinio non esset vera, judicetur tamcn ficri non posse, ut hac opinione teneremur, nisi existeremus, optime concluditur, quia haec dehcipiratione cogitatio obversatur intellectui antequam de cxistentia cogitemus, neque possumus dubitare quin illam habeamus, quandiu habemus. vid. pag. 36. lin. 22. Hoc sensu, Respiro , ergosium, mi ita liud est. quam, cogito, ergo sium. Et si caeteris propolitionibus attendamus ex qui

13쪽

es Ra NATI DE s CARTE fbus probare possumus existentiam nostram, omnes eodem redire percipiemus; ita ut ex illis non probetur existentia corporis, hoc est naturae spatium occupantis, &c. sed solum animae, hoc est naturae cogitantis; &quamvis dubitari possit annon sit eadem natura quae cogitet & quae occupet spatium, hoc est quae sit simul intellectualis & corporea, nihilominus eo quem proposui modo non cognoscitur, nisi quatenus intelicetualis. IV. Ex eo solo quod quis clarc & distincte concipiat duas naturas animae & corporis tanquam diversas, patet eas este revera diversas, & proinde . posse animam absque corpore cogitare, lices cum illi adjuncta est, possit in opcrationibus suis ex prava organorum dispositione perturbari. V. Quamvis Pyrrhonii ex dubiis suis nihil certi collegerint, non sequitur nil potuisse cx iis colligi. Atque hie conarer ostendere qua ratione cubitatio inserviat probandae Dei existentiae, & elucidarem difficultates quas in meis super hac re scriptis reliqui. Verum quia promisit mihi quis. piam se propediem dubia omnia super hac materia in unum collecta ad me missurum, unde dabitur sortasse occasio id melius praestandi, harum observationum authorem precor, sinat me eo usque differre donee illa acceperim.

VI. Certum emi militudinem quae inter plurimas brutorum actiones& nostro intercedit, praebuisse nobis ab ineunte vita tot occasiones judicandi, quod ex inperno principio, illi ,. quod nobis inest, non dissimili agant, hoc est ope animae quae sensus & passiones nostris similes habeat, ut smus omnes a natura hac opinione praeoccupati; & quaecunque iubesse possint illud negandi rationes, vix tamen possit quisquam rem ut se habet aperte dicere, quin se pueris & ingeniis levioribus deridendum prinbeat. Sed quod illos spectat qui sunt veritatis studios, debent prae omnibus diffidere opinionibus, quibus ab infantia imbuti fuerunt. Atque ut sciamus quid hic tenendum sit, mihi videtur attendendum, quale foret

judicium hominis, tali in loco per rotam vitam educati, in quo nulla unquam praeter homines animalia vidisset; quique mechanicarum studio valde addictus aut fabricasset, aut. adsuisset fabricantibus automata multa, quorum alia hominis, alia equi, alia canis, alia avis, &c. speciem referrent, quaeque ambularent, comederent, & respirarcnt, uno verbo imitarentur, quantum fieri potest, omnes eorum animalium actiones quorum speciem referrent; ne omissis quidem indiciis, quibus in passon,

bus nostris exprimendis utimur, v. g. clamarent cum percuterentur, fu

gerent magno oborto strepitu, &c. ita ut saepe disscite illi fuisset dignoscere a veris hominibus, eos qui humanam tantum figuram haberent;

14쪽

& quem experientia docuisset non potuisse eos dignosci, nisi duobus modis, quos explicui pag. 7. meae methodi; quorum unus est, quod nunquam aut verbis aut lignis ad rem de qua interrogantur, nisi sortuito respondeant; alter, quod quamvis saepe magis ordinati & certi sint illorum quam sapientissimorum hominum motus, tamen multis in rebus in quibus nos deberent imitari, magis deficiant quam hominum insanissimi. Attendendum est, inquam, ad Judicium quod ille homo ferret, de iis quae apud nos sunt animalibus: ubi illa videret. Praecipue si esset Dei cognitione imbutus, aut saltem observasset quanto intervallo omnis, qui utuntur homi ncs in suis operibus, solertia, cedat natu rae in estbrmandis plantis industriae; & qua ratione illas innumeris canaliculis visum fugientibus instruat, per quos paulatim sursum promovet quosdam succos, qui ubi ad summitatem ramusculorum pervenerint, inibi commiscentur, adaptantur, atque eo modo exsiccantur, ut solia, flores & fruinis etarmcnt; . ita ut firmiter crederet quod, si Deus aut natura ulla automata effinxissct, quae actiones nostras imitarentur, multo persectius

illas imitarentur, estentque industria incomparabiliter majori etarmata, quam eorum ullum quod ab hominibus excogitari possi. Dubium autem non est quin iste homo, ubi videret ea quae apud nos sunt animalia, observaretque in illorum actionibus illa duo Per quae a nobis discrepant, quaeque in automatis sui observare consuevisset, judicaret non inesse illis verum ullum sensum, ullam passionem veram qualis nobis inest, sed

tum crederet esse automata, quae a natura cincta, essent multo pers

ctiora quam ullum eorum quae ipse antea fabricasset. Ita ut restet tantum considerandum, utrum judicium quod ille ferret cognita causa, falsaque opinione nulla praepeditus, esset minus fide dignum, quam illud quod nos infantes tulimus, quodque nonnisi ex assuctudine deinceps retinuimus, nullo alio innixi fundamento, quam similitudine illa quae inter actiones eorum externas & nostras intercedit, quae quidem ad probandam inter internas similitii dinem neutiquam susscit. VII. Conatus sum ostendere animam esse substantiam a corpore re liter distinctam, quod mihi videtur sussicere, agenti cum illis qui fatentur

Deum esse rerum omnium creatorem, ut etiam fateri ipss necessum sit, debere necessario animas ab illo creari. Ii auicin quibus certo innotuerit ejus existentia ea quam ostendi via, non poterunt illum pro tali non agnoscere.

VIII. Non dixi lumen esse extensum adinstar baculi, sed admodum actionis aut motus per baculum transmissi; & quamvis motus non fiat in

15쪽

8 RE NATI DES CARTA sinstanti, nihilominus unaquaeque partium ejus potest sentiri in alterutro

extremorum baculi, eodem instanti hoc est, eodem tempore exacte quo in alicro producitur. Neque etiam dixi lumen esse sicut mustum in . lacu, sed veluti actionem qua superiores partes musti deorsum tendunt; tendunt autem exacte per lineam rectam, quamvis non possint cxacte adeo moveri per lineam rectam, ut dixi pag. 8. lin. I.

IX. Quoniam proscitus sum me nolle explicare fundamenta Physicae, pag. 76. lin. I9. non existimavi esse cur materiam subtilcm, de qua

sum locutus, accuratius explicarem.

X. Quamvis aqua non alia de causa maneat liquida quam quia ejus partes in agitatione sua conservantur ab ambiente materia subtili, id non obstat quo minus liquescere debeat, quoties istae partes ab alia aliqua causa agitabuntur; neque quidquam hic difficultatis occurret, modo intelligatur quod, cum ignis polleat vi movendi partes terrestrium corporum quibus admovetur, ut cernitur in pluribus exemplis, multo magis poterit movere partes materiae subtilis, utpote minores, minusque inter

se junctas r quae duae qualitates efficiunt, ut corpus unum dici possit alio subtilius. XI. Manifestum est, non fuisse mihi animum asserendi quod partes aquae ullorum animalium figuram reserant; sed solum oblongas esse, i vcs & flexiles. Jam vero si possit ulla alia figura reperiri per quam aequὰ

bene atque per hanc omnes illarum proprietates explicentur, per me licet illis tribuatur: sin minus, non video cur non liceat illas sub hac, aeque bene atquc sub ulla uia concipere, cum aliquam necessario habeant, haec autem sit inter simplicissimas. Quod attinet ad aerem, quamvis non negem posse fieri ut quaedam ejus partes sint hujus figurae, tamen multa ostendunt non omnibus posse illam competere; nam v. g. non esset adeo levis, quia ejusmodi partes facile sibi invicem adhaerent, non magno circa se spatio relicto, & sic aptae sunt componere corpus satis densum& grave, quale est aqua; aut etiam multo penetrantior csset quam experimur, nam vi penetrativa non longe superat aquam, imo & illi inquibusdam casibus cedit; neque etiam posset gradatim tam facile condensari aut rarefieri, ut fieri solet.

XII. Quod continetur in hoc articulo, mihi videtur idem esse ac si ex eo quod dix Issem dolorem, quem ex ictu gladii persentiscimus, non esse in gladio eodem modo quo in sensu, sed soldm produci ab aciei ejus aut mucronis figura, a materiae duritie, & vi quo impellitur, mihi ob jiceretur , caetera corpora, quae ejusmodi aciem habebunt, fore apta eidem Diuiliaco by Corale

16쪽

EPIs ToLARUM PAR s II. Epist. II. sdolori creando, caetera vero aliter figurata, praecipue mollia & quae j dii duritie carent, fore inepta sensui afficiendo. Denique dolorem non esse aliud in isto gladio quam figuram ejus externam, non vero qualita gem internam, atque vim qua tuetur vaginam in qua reconditus est, ne frangatur, totam consistere in actione qua laedit, atque in ejus figura. Unde patet quid respondendum habeam , nempe quod corpora cuius partes partibus salis aequales erunt magnitudine, figura, duritie, &c. eundem effectum quoad gustum obtinebunt; sed hoc posito non pol rit supponi ejusmodi corpora esse insipida; nam csse insipidum non est carere sensu gustus, sed non esse idoneum huic sensui afficiendo. Liquo- . res vero quorum partes sunt diversae figurae, magnitudinis, &c. non habent saporem salis, sed diverses possunt habere, quamvis non acres adeo de pungentes, si partes eorum snt molliores, quemadmodum ex contusi ne dolor non est idem atque ex scissura; neque tantus dolor inserri potest pluma,utpote constante ex materia molliori,quantus gladio. Denique non video cur sapor sit qualitas magis interna sali, quam dolor stadio. Quod autem spe fiat ad vim salis caetera a corruptione servandi, illa neque consistit in actione pungendi, neque in partium ejus figura, sed in earum duritie gut inflexibilitate, quemadmodum gladii rigiditas servat vaginam ne frangatur. Illarum igitur figura nil aliud conscrt, nisi quod per illam penetrandis caricrorum corporum poris idoneae reddantur, quemadmodum etiam gladii figura illum idoneum cssicit ut in vagina recon

datur

XIII. Ut corpus aliquod non subsidat in aqua, non satis est ut ejus extrema sint aequalia , sed praeterea requiritur ut non sit supra modum crassum, & ut saperficiei suae planae incumbat; ut videmus exiguam acum ex chalybe conflatam aquae incumbentem innatare , quod non accideret majori, neque cidem aliter positae, neque frusto chalybis ejusdem ponderis, sed diversae figurae, & cujus extremum unum sit alio longe crassus.

XIV. Concedo hunc ultimum articulum, cujus experimentum habemus in aqua marina quae sese suo exuitur, multam arenam permeando. Sed observandum est non satis esse ut transcoletur per corpus cujus

pori sint angustissimi, ad salsuginem ei detrahendam, quia illorum aditus statim a primis salis particulis praecluderentur, neque daretur transitus partibus aquae insipidis. Quare potius transmittenda est per corpus aliquod cujus pori sint satis laxi, in quibus anguli sint & flexus, partibus salis detinendis idonei. Debet aulcm corpus illud esse magnum & dcnsum, ut cum aqua non possit partes suas salias omncs simul deponere, ses. E ' hie

17쪽

1O RENATI DE s CARTΕs hic unam ibi aliam, prout in angulos aut flexus a quibus detineantur, in eiderit , ei concedatur tempus Omnes eas deponendi antequam totum

permoverit.

X V. Quod ad orthographiam, defendat illam Typographus; in holenim nil ab illo aliud expetivi, nisi ut usum sequeretur; & quemadmodum non curavi tollendas literas p ex voce coras, aut 3 ex voces iis, ubi appositae erant, ita neque addendas ubi omisis, quia id nullis in locis observavi posse creare ambiguitarem. Caeterum non mihi proposui reso mare Orthographiam Gallicam, nequc ulli author esse vellem, ut illam ex libro Lugduni Batavorum edito , addisceret. Sed si mihi liceat dicere quid hic sentiam, credo quod si pronunciationem exacte sequeremur, id multo plus commodi asterret peregrinis in lingua nostra discenda, quam incommodi vel nobis vel illis ex paucorum vocabulorum homonymia; loquendo enim potius quam scribendo efformantur linguae, & si in pro nunciatione occurrerent saepe voces quae ambiguitatem inducerent, id statim usus immutaret. Te vero etiam rogo incias ut responsa haec amico tuo grata sint, hoc est ut ipse sis eorum propugnator, & desectqs meos suppleas, idque me obstringet ut permaneam, &c.

. Viro Clarissimo Renato Descartes S. D.

objectiones contra ejus Meditationes deprima Philosophia , c praecia pue de mente humana, de Deo, de corpore , cs vacuo. On is sum, vir Clarissime, qui negotiosissimum otium tuum altercationibus interturbare velim ; sed cum doctissimis operibus in lucem editis pro singulari tua humanitate sepe professus sis, si quid obscuri aut minus corti cuipiam videretur, te responsione illustraturum, ingratum tibi fore non existimavi, si oblato beneficio uterer, idque a te postulare auderem, ut quem in omnibus sere, quae de prima Philosophia docuisti, tecum pland consentientem habes, uno aut stero qui superest scrupulo,

liberare non graveris, quos, ne te amplius morer, breviter exponam.

De mente humana.

ae de mentis a corpore distinctione disseruisti, certe clara, perspicua, divina mihi videntur, atque ut veritate nihil antiquius, eadem fere a

18쪽

EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. III. ii S. Augustino toto pene libro Io. de Trinitate, sed maxime capite Io. Iuculenter esse disputata non sine magna voluptate percepi. Id unum me movet, quod in responsionibus ad obj. quintas p. so7. edutionis Solianae humanam nunquam mentem non cogitare asseras, eo quod sit si1bstantia cogitans; quod autem non recordemur cogitationum quas

habuit in utero matris ves in lethargia, inde provenire, quod ad reco dationem cogitationum quas habuit mens, quamdiu corpori est conjuncta, requiritur, ut quaedam ipsarum vestigia in cerebro impressa sint, ad

quae se convertendo, sive se applicando,recordetur: mirum autem nota esse,

si cerebrum infantis, vel lethargici, vestigiis istis recipiendis sit ineptum.

At enam in mente nostra duplex memoriae vis necessario admittenda

videtur.

Ahera mere spiritualis, altera quae corporeo organo indigeat, sicut duplex cogitandi vis, ut tu ipse egregie explicas & probas; altera quae pure intelligit sine ope ullius facultatis corporeae; altera , quae ad imagines in cerebro depilius se applicat. Quare fatendum est, quod ad post riores hasce mentis operationes attinet, hoc est, imaginationes, seri non posse ut earum recordemur, nisi quaedam ipsarum vestigia in cerebro impressa sint. Sed contrarium prorsus de puris intellectionibus dicendum videtur; nempe ad earum recordationem nullo modo requiri impressa illa in cer bro vestigia; imo vero quamdiu purae intellectiones manent, id seri nullatenus posse, quandoquidem nullum est iis cum cerebro, vel ulla alia re

corporea, commercium.

Et sane quis credat mentem sne ὀpe cerebri intelligere posse, suae vero intellectionis sine cerebri ope recordari non posse. Imo vero, hoc posito, de rebus spiritualibus& incorporeis, qualis ipse & Deus est, mens rati cinari non possct, cum omnis ratiocinatio ex multarum intellectionum serie confici, quarum connexio a nobis percipi non potest, nis priorum recordemur, dum posteriores cssormamus. At priorum nulla in cerebro impressa vestigia, cum puras illas intellectiones fuisse statuamus. Potest igitur mens suarum cogitationum i neminisse , sine impressis earum in cerebro vestigiis. Alia ergo causa quaerenda cst, cur si semper mons cogitet, nemo hactenus earum cogitationum i cordatus fuerit, quas in utero matris habuerit; praesertim cum illas maxime claras & distinctas sui si se necessest, si verum est, quod ubique asseris, & quidem merito, ut mihi etiam videtur, nihil magis menti nostrae officere, quam sensuum prae' Iudicia, quae tum nulla plane fuerunt. R E . Ne-

19쪽

11 RE NATI DE s CARTE fNeque vero necesse videtur, ut mens semper cogitet, etiamsi si se stantia cogitans ; satis enim cst ut in ea semper sit vis cogitandi, ut substantia corporea semper divisibilis est, etsi non semper actu dividatur.

De Deo.

Rationes quibus probasti Deum existcre, non tantum ingeniosae, ut omnes fatentur, sed etiam verae ac solidae demonstrationes mihi videntur, praesertim duae priores. In tertia quaedam occurrunt, quae accuratius ex plic ri peroptarem. I. Illius demonstrationis vis in eo potissimum consistit, quod cum tempus praesens a proxime praecedenti non pendeat, non minor causa roquiratur ad rem conservandam, quam ad ipsam primum producendam.

Sed quaeri potest, de quo tempore hic agatur. Si enim de ipsius mentis duratione, quam tempus appelles, negant vulgo Philosephi ac Theologi , rei permanentis & maxime spiritalis , qualis mens est, durationem esse successivam, sed permaneotem, & totam simul, quod quidem de

Dei duratione certissimum est, ac proinde non esse in ea partes quaere das, quarum priores a posterioribus non dependeant, quod tantum de ducatione motus conccdunt, quae etiam sela proprie tempus est. Quod si respondeas, tu etiam de tempore proprie dicto loqui, quod est duratio motus, ut solis& reliquorum astrorum, nihil hoc ad mentis nostrae conservationem pertinere videtur, quandoquidem, etiamsi nullum omnino corpus in rcrum natura esse supponeretur, sicut etiam in tertia m ditatione nullum adhuc esse supponis) cujus motu tempus peragcretur , uicquid de necessaria mentis nostrae a Deo conservatione asseris, pondusuum habere deberet. Quare ut haec demonstratio eandem, quamaeliquae vim habeat, opus

esset ut exponeres.

I. Quid sit duratio, de quomodo distinguatur a re durante λ2. Utrum rei permanentis ac spiritalis duratio suecessiva sit an peris

manens λ3. Quid sit proprie tempus, & in quo a rei permanentis successione

disterat, si utraque res succisvasit pq. Unde tempus suam vitatem aut longitudinem sortiatur, & um de motus suam tarditatem aut volocitatem pDeinde in eadem duratione pro axiomate statuitur; quod potest esse re id quod majus est, sive dissicilius, potest etiam incere id quod est mi nus ; id vero non videtur universe verum, quod axiomatis ratio post Diui: irco by Corale

20쪽

EpasTOLARUM PARS II. Epist. III. I 3 lat; possum enim intelligere, non tamen terram suo loco movere , cum tamen prius, longe majus iit quam posterius. Denique non majus videtur me ipsum conservare, quam mihi dare persectiones, quas mihi deesse percipio; quandoquidem omnipotentiam, omni scientiam,&c. deeste mihi sentio, quas tamen mihi ipsi dare non possem, nis1 me ipsum Deum csscerem, quod longe majus esset, qtiam

me ipsum conservare. De re quanta a locali extensone non distincta.

Rem quantam a locali extensione nulla ratione distingui asseris; velim igitur scire, num rationem aliquam cogitaveris, qua doctrinam istam cum catholica side concilies, quae credere nos jubet, Christi corpus sine locali extensione in altari praesens adesse; sicut non infeliciter ostendisti I 'quomodo accidentium a substantia indistinctio, cum eodem mysterio e haerere posset, alioquin facile percipis, quanto periculo rem omnium s

cratissimam exponas.

De vacuo.

Vacuum In natura non modo nullum esse, sed ne quidem ullum esse posse contendis; id vero omnipotentiae divinae derogare videtur. Quid enim λ An non potest Deus vinum intra dolium contentum in nihilum redigere; nec ullum aliud corpus in ejus locum producere, nec sinere ut ullum aliud eo introeat Quanquam illud ultimum minime necessariumst, cum destructo vino, non posset ullum corpus in ejus locum subire, quin aliam partem vacuam relinqueret. Vel ergo Deus nocessario corpora omnia conservat, vel si aliquod in nihilum redigere potest , dari etiam

Vacuum potest.

At inquis, si daretur vacuum, omnes corporis proprietates ipsi competerent, ut longi'do, latitudo, profunditas, divisibilitas, &c. ergo v

rum esset corpus.

Respondeo, nullam ipsi vacuo proprietatem competere, utpote quod nihilum est, sed tantum dolii concavitati, cujus partes tot pedibus a se in vicem distant, &e. Et sane corpus intra dolii latera contentum, nihil ad hoc cons re videtur, unde non mirum, si illo ablato caedem proprietates ei concavitati conveniant. Cum enim dolium & vinum, vel quodcunque aliud corpus, intra dolii latera contentum, sint duae substantiae plane diversae, utraque sine altera complete cogitari potest. Quaero ergo dum dolium seorsim considero, an non mensurare possim

SEARCH

MENU NAVIGATION