Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Rκ NATI DE s CARTE sturaliter liceat de existentia Dei dubitare; qua in re existimo distinguendum esse in dubitatione inter id quod ad intellectum, atque id quod ad

voluntatem pertinet , nam quantum ad intellcctiam , quaeri non debet utrum aliquid illi liceat, nec ne, quandoquidem non est facultas electiva, sed solum an possit; & quidem certum est permultos esse quorum intellectus de Deo dubitare eotest; & in hoc numero ii omnes qui existentiam ejus evidenter demonstrare nequeunt, quanquam alioqui vera fide praediti sint; fides enim ad voluntatem pcrtinet, qua separata potest fidelis naturali ratione examinare an sit Deus aliquis', atque ita de Deo dubitare. Quantum vcro ad voluntatem, distinguendum est etiam intre

dubitationem, quae sin , & eam quae spectat media. Si quis enim sibi pro scopo proponat dubitare de Deo, ut in hac dubitatione peridiat,

graviter peccat, dum vult in re tanti momenti pendere in dubio. Verum si quis hanc sibi dubitationem proponat tanquam medium ad clariorem veritatis cognitionem assequendam, rem facit omnino piam & honestam , quia nemo potest velle finem, quin velit simul media; & in ipsa Scriptura Sacra saepe invitantur homines ad hanc Dei cogntilonem ratione nat rati quaerendam. Neque etiam is peccat, qui propter eundem finem totam, quam de Deo habere potest, cognitionem ex animo ad tempus summovet; neque enim tenemur indesinenter cogitare, quod Deus existat; alioqui dormire nunquam aut aliud quicquam facere liceret, quia quotiescunque aliud quid agimus, seponimus in id tempus totam cogniti nem , quam de Divinitate habere possiimus. Λltera quaestio est, utrum liceat quicquam falsi in iis, quae Deum spectant, supponere. Ubi distinguendum est inter verum Deum clare cognitum, & falsos Deos; vero enim Deo clare cognito, non solum non

licet, imo neque fieri potest ut mens humana quicquam falsi possit tribuere, prout in Medit. pag. Is , Is 9, 269 dc alibi explicui. Verum sal-ss numinibus, hoc est vel malignis spiritibus, vel idolis, aut aliis istius. modi diis errore mentis humanae figis, nam haec omnia in sacra pagina dii vocantur imo & vero Deo, confuse tantum cognito, aliquid falsi ex hypothesi tribuere, bonum esse potest aut malum, prout finis, propter quem fit ista hypothesis, bonus est aut malus. Nam id quod ita fingitur Beex hypothesi tribuitur, non ideo affirmatur a voluntate tanquam verum , sed solum intellectui examinandum proponitur, atque adeo nullam includit boni aut mali rationem sormalem, aut si quam includat, a fine, propter quem facta est ista hypothesis, accipit. Ita igitur is qui fingit Deum d ceptorem, etiam verum Deum, sed neque a se, neque ab aliis, quorum gratia

42쪽

EPIsTOLARUM PARs II. Epist. XI. gratia hanc hypodiesin instituit, satis elare cognitum de qui hae fictione

in malum finem non abutitur, ut quicquam Numine fini aliis persta-deat, sed solum ad intellectum magis illustrandum, aut etiam ad naturam Dei cognoscendam, aut aliis clarius ostendendam; is, inquam, minume peccat, ut bonum eveniat , quia nihil est plane malitiae in hoc, sed rem facit absolute bonam, neque potest illum quisquam sne calumnia repro

hendere. a

Tertia quaestio est de motu, quem eredis me pro anima brutis in m- 're; sed non memini me unquam Icripsisse motum esse brutorum animam; neque meam hac de re sententiam aperui. Verum quia per vocabulum anima, solemus intelligere substantiam, existimo autem motum esse corporis modum, . caeterum non admitto varia motuum genera, sed solum localem, qui corporum omnium tum animatorum tum inanimatorum communis est in nollem dicere motum esse brutorum animam, stapothis cum Sacra Scriptura, Deut. cap. 12. veta 23 . sanguinem esse illorum animam: sanguis enim est eorpus fluidum citissime motum, cujus pars subtilior dicitur spiritus, de quae ah arteriis per cerebrum in nervos & musculos indesinenter fluens torum corporis machinam movet. Vale. EPIs TOLA XI.

Admonet eum de jactantia se a.

vir Carissime,

Unctabar ad ea quae nuper striferas respondere, quia nihil habea iam, quod tibi valde gratum sere arbitrarer: jam vero quia me i vitat Conrector tuus , libenter aperiam sensum meum; nam si verum cunas, &sincerus es, libertas orationis meae tibi gratior erit, quam silentium Risset. Musicam a te meam superiori anno repetii , nonnuod indiserem, sed quia mihi dictum erat, te de illa loqui, tanquam ex te didicissem. Nolui tamen hoc ipsam statim ad te scribere, ne viderer ex sela sterius relati ne de amici fide nimis dubitasse. Nune cum per alia multa mihi cons matum sit, te inanem jactationem amicitiae fic veritati praeserre, paucis monebo, si dicas te aliquid alium docuisse, quamvis verum diceres, in men esse odiosum; cum vero falsum est, multo esse odiosus; si denique

E 1 hoc

43쪽

hoe ipsum ab illo didiceris, esse odiosissimum. Sed te proculdubio Gallici stuli sesellit urbanitas, cumque inter loquendum scribendumve tibi faepe idatus sim, me multa ex te dicisse, multumque adhuc adjumenti ex tuis observationibus expectare, mihi nullam injuriam facere putasti, si quod ipse prae me ferrem, tu quoque confirmarcs. Quod ad me attinet. ista parum curo, sed pro veteri amicitia te monitum volo, cum aliquid tale coram illis qui me norunt gloriaris, hoc multum nocere famae tuae.

neque enim his dictis adhibent fidem , sed potius irrident vanitatem; nec est quod ex iis, quas a me habes literis, testimonia illis ostenda scium

enim me a formicis & vermibus etiam doccri consuevisse, nec alio pacto mea te aliquid didicisse putabunt. Si haec ut debes in bonam partem a cipis, quod praeteritum est, errorem vocabo, non culpam, nec impodiet, quin ut ante sun tuus, &c. EPISTOLA XII.

Reprehendit eum, quia se insolentem V immodestum erga ipsum ostenderat. Vir Clarissime, Ultum aberras a vero, & maligne judicas de religiosissimi viri limmanitate, siquid mihi de te a P.M. renunciatum fuisse suspicaris,

sed ne plures alios cogar excusare, scire debes me non ex illo, Pec ex ullo alio , sed ex tuis ipsis ad me literis, quae in te reprehendo, cognovisse. Nam cum nuper, postquam per annum integrum uterque siluissemus, scriberes, ut, si studiis meis consulere vellem, ad te reverterer, & me non tantum . alibi, quantum apud te posse proficere, & pleraque ejusmodi, quae fam, tiariter & amice ad aliquem ex pueris tuis scribere videbaris; quid aliud mihi venire debuit in mentem, quam te tales literas exarasse, ut priusquam ad me mitteres, eas aliis legendo, jactares me saepius a te doceri consuevisse, qua in re cum malitiosum artificium subesse videretur, reprehensione dignum judicavi. Nam quod te tantus teneret stupor, ta laque tui ipsus ignoratio, ut me revera crederes aliquid a te aliter quam ut solco a rebus omnibus, quae sunt in natura, quam ut soleo, inquam, asormicis ipsis& vermibus, vel unquam didicisse, vel discere posse, plane suspicari non poteram. Nunquid meministi, cum iis studiis incumberem,

44쪽

ruonam te capacem noncsse fatebaris, aliaque a me audire cuperes, quae udum ut exercitia juventutis dimisi , quanto fiteris mihi impedimento Z tantum aberat ut juvares, tantumque nunc abest ut gratias agas. Α qui manifeste cognosco ex literis tuis ultimis, te non ex malitia peccasse,

sed ex morbo; qua propter deinceps miserebor potius, quam objurgem,&propter veterem amicitiam, qRibus te sanari posse putem rems iis, hie monebo. Cogita inprimis qualia sint, quae aliquis alium poteli docere; nempe linguae, historiae, experimenta, item demonstrationes certae &manifestae, quaeque intellactum convincunt, quales sunt Geometrarum, possunt doceri. Placita autem di opiniones, quales sunt Philosophorum, non docentur protinus, ex eo quod dicantur. Unum dicit Plato, aliud Aristoteles, aliud Epicurus, Telesius, Campanella, Brunus, Bata, Vaninus, novatores omnes, quisque aliud dicunt; quis ex illis docet, non dico me, sed quemeunque sapientiae studiosum p primus scilicet qui cum suis rationibus, vel saltem autoritaας osvadet. Si quis vero nullius autoritate nec rationibus adductus aliquid credit, quamvis hoe ipsum a plerisque audiverit, non tamen ab illis didicisse putandus est. Imo potest fieri ut sciat, quia propter veras rationes ad credendum adducitur; alii autem, quamvis prius idem senserint, non tamen sciverint, quoniam ex falsis principiis deduxerunt. Quae si diligenter animadvertis, facile percipies me nihil unquam, ex tua illa quam somnias Mathematic Physica magis quam ex Batrachomyomachia didicisse; scilicet enim tua me movit autoritas λ aut tuae rationes persuaserunt ast nonnulla dixisti , quae statim atque intellexi, credidi.& approbavi. Put a igitur, quia statim credidi, me non didicisse ex te, sed, cum jam ante idem lentirem, probavisse. veri oveas tuum morbum ex hoc ipso quod fatear me interdum ea Axisti probavisse; tam raro enim contigit, ut nemo possit tam imperite de Philosophia disserere, quin aeque multa casu dicat, quaecum Veritate consentiant. Pessen aero plures idem scire, quamvis nullus ab altero didicerit; & ridiculum eae maccurate, ut facis,inscientiarum, tanquam in agrorum vel pecuniae possessio ne, inter tuum alienumque distinguere.

Si quid scis omnino tuum est, quantumvis ab stero diviceris. At quo jure, vel quo morbo potius, id ipsum si alii sciunt, illorum etiam esse non pateris p Non est amplius quod tui miserear, beatum te feeit morbus, di non minores habes divitias, uua e alter. qui naves omnes ad portum suae civitatis appellentes, suas erit. Md pace tua dixerim, pa Io nimis insolenter uteris ista sortuna; vide enim quam injustus es; vis

silus possidere, prohibesque ne alii sibi arrogent, non modo ea quae

E 3 sciunt,

45쪽

Ra NATI DE SCAR TR ssciunt, At nunquam 1 te didicerunt, sed etiam ea ipsa quae tu fateris ab illis didicisse. Scribis enim Algebram, quam tibi dedi, meam amplius non esse ; idem de Musca alias quoque scripsisti. Vis igitur, opinor, ut

istae scientiae ex memoria mea deleantur, quia iam sunt tuae e cur enim autographa peteres cum exemplaria habeas apud te, Novem nulla habeamὶ nisi ut eorum, quae in iis continentur & quibus jam non incum-

, lapsu temporis possem oblivisci, tuque selus possideres. Sed proculdubio seripsisti ista per meum, novi enim quam sis elegans & facetus rnon autem serio vis credi quidquam tuum esse, nisi cujus inventor primus extitisti; apponis idcirco tempus in tuo manuscripto, quo unumquodque cogitasti, nequis serte sitam impudens ut sibi vesit arrogare, quod tota una nocte tardius, quam tu, mniarit. Qua tamen in re non judico te satis prudenter cavere tuis rebus; quid enita si de istius manuscripti fide dubiteturi' nunquid tutius esset testes adhibere vel tabulis publicis confirmare λ Sed prcnecto, ut verum loquar, istae divitis, quae rures tiament, & tanta cum sollicitii te debent asservari, miserum te reddunt potius quam beatum, nec, si mihi credis, te pigebit illas amittere simul cum morbo. Considera, quaeso, apud te, utrum in tota vita quidquam inveneris, quod vera laude dignum sit. Tria genera inventorum tibi pro ponam. Primo, siquid habes alicujus momenti, quod solius ingenii vi,& rationis ductu poteris excogitare, fateor te laudandum; sed nego is circo tibi fures esse metuendos. Aqua est aquae simillima, sed aliter senPper sapis, cum ex ipso fonte bibitur,quam cum ex urna vel ex rivo. Quidquid ex loco in quo natum est, in alium transfertur, emendatur aliqua - , corrumpitur semus; at nunquam ita retinet omnes nativas notas,

raniacile magnoscere, fuisse aliunde transsatum. Scribis te a me multa idicisse, nego equidem; si quae enim scio, sunt perpauca, non multa; sed qualiacunque sint, si potes, utere, tibi arroga, per me licet. Nullis tabulis inscripti, tempus quo inventa sunt non apposui; neque tamen dubito, siquarao velim ut homines sciant qualis sit fundulus ingenii mei, ruin facile cognituri sint, istos ex eo fruebis, &non ex ullo alio fuisse

ecerptos. Est aliud genus inventorum , quod non ab ingenio venit, sed a fortuna, quodque fateor eustodiri oportere, ut a furibus si tutum: si quid enim casu repereris, de alius a te casu audiat, pari jure, quo tu, poΩudebit, sibique non minus poteri arrogare: sed nego veram laudem talibus inventis ullam deberi. Qita tamen in vulgi imperitia, ut illos laudent in quibus siqua eminent dona fortunae, Deamque istam non adeo

caecam putent, ut plane immeritis largiatur; si quid sorte tibi largita est ,

quod Diuiligod by C

46쪽

EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. XII. quod paulo magis emineat, nonnulla te laude dignum judicabo ; sed

quod paulo magis emineat; si quis enim mendicus, ex eo quod paucos aliquot nummos ostiatim quaerendo coltcgisset, magnum honorem sibi deberi crederet, ab omnibus rideretur. Vide autem, quaeso, diligenter evolve manuscriptum; enumera omnia, Vel admodum fallor, vel nihil in eo tuum invenies, quod sit pretiosius ejus integumento. Tertium genus eorum est quae, cum nullius au perexigui simi valoris, ab inventoriabus tamen se is tanquam magnae res aestimantur; haec tantum abcst ut aliqua laude digna sint, quin potius, quo pluris fiunt a posscsbribus suis,& quo diligentius asservantur, eo magis aliorum risui vel commiserationi illos exponunt. Propono tibi ob oculos aliquem caecum, qui sic ex avseritia inianiret, ut totos dies inter alienarum aedium purgamenta quaereret gemmas , & quotiescunque glareola aliqua, vel vitri fragmentum sub manus esus incideret, protinus aestimaret esse lapidem valde pretiosum, cumque tandem talia multa invenisset, capsulamque iis replevisset. ditissimum se gloriaretur, capsulam ostentaret, alias contemneret; nun quid prima fronte diceres, laetum illi dementiae genus contigisse Verum si postea viderςs cum capsulae incumbere, fures timere δc misere angi, ne divitias istas, quibus uti non posset, amitteret; nunquid risu deposito com miseratione dignum judicares' Nolo cquidem manuscriptum tuum capsulae isti comparare , sed vix quidquam in eo puto solidius esse posse,

quam sunt glareolae & vitri fragmenta. Videamus cnim quanti ea sint momenti, quae praecipue ostentas; nempe istus chordarum, ta 'perbolam , plura enim non novi. Pnino quod iesus istos attinet,si quid paulo altius quam primas literas, pueta tuos docuisses, invenisses apud Aristotelem illud ipsum nempe sonum oriri ex repetitis chordarum, aliorumve corporum aeri allisorum ictibus) quod tuum appellas, quodque me tibi cum elogio non adscripssse conquereris. Fur est Aristoteles, voca in judicium, restituat tibi tuam cogitationem. Ego vero quid iaciet de musca scribens,cum aliquid explicui siem , quod ab accurata cognitione soni non pendebat, a didi, istuὸ eodem modo concipi posse, sive quis dicat sonum aures ferire multis ictibus, sive, &c. An furatus sum illud quod mihi non assumpsi 'An debui laudare, quod verum csic non affirmavi' An tibi tribuere debui, quod omnes Ludimagistri, praeter te, ab Aristotele didicerunt pNunquid alii merito ignorantiam meam derisissent' At magnam laudem mereris ex hyperboci, quam me docuisti. Certe nisi condolerem tuo mo bo, rssum tenere non possem; cum nequidem intelligeres, quid esset hyperbola , nisi sorte tanquam Grammaticulus. Dixi quandam ejus pro

47쪽

o RE NATI DE SCAR TR sprietatem ad radios inflectendos, cujus mihi demonstratio memoria exisciderat, atque ut fit interdum in rebus facillimis, ex tempore non occurrebat; sed ejus conversam in Ellipsi tibi demonstravi, explicuique nonnulla theoremata, ex quibus tam facile poterat deduci; ut neminem, qui tantillum attenderet, posset cffugere. Quamobrem te hortatus sum, ut in illa quaerenda ingenium exerceres, quod sane non secissem, cum te in

conicis plane nihil scire fatereris, nisi facillimam esse judicassem. Tu vero quaesivisti, invenisti, ostendisti mihi, laetatus sum, dixique me illa us rum demonstratione, si unquam de ista re essem scripturus. Die mihi,

sanuste es, cum ideo exprobras, me non satis honoris & reverentiae t bi doctori meo exhibere Si uni ex pueris tuis, qui nullum adhuc carmen unquam secisset, aliquod epigramma componendum dedisses, eique sensum ejus ita distisses, ut uno tantum aut altero verbo transposito versus Omnes constarent, iiunquid laetareris ejus causa, si feliciter ista verba transponeret Nunquid forte etiam adderes, ut ipsem incitares ad poeticam, te non aliis versibus esse usurum, si quando de eadem rescribere velles epigramma λ Quid vero si propter exiguam istam laudationem ita inflaretur, ut se maenum poetam esse putaret, nunquid rid res ut puerum Quid tandem si te idcirco crederet sibi invidere, seque doctorem tuum appellans serio diceret, turpe est doctori, &c. non enimalium sensum sub ilio &e. Iatere posse intelligo nunquid merito judicares illum non amplius ex sola simplicitate falli ut puerum, sed mentem

habere aliquo modo turbatam scias autem saluberrimum remedium

fore ad purgandam bilem, quae te vexat, si dili mer attendis, quam

apte tibi conveniat istud exemplum. Sed quia conatus sum hactenus tollere causuri tui morbi, deinceps dolorem lenire aggrediar. Doles praeeipue quod a te interdum laudatus non te quoque laudarim, sed ut scias, non amice secisti, si me laudaveris. Nunquid multoties rogavi ne faceres, nec de me omnino loquereris p nunquid mea omnis anteacta vita satis ostendit, me revera fugere istas laudationes λ non quod sit mihi cornea fisea, sed quia vitae tranquillitatem &honestum otium, majus bonum esse puto, quam famam: vixque mihi persuadeo, ut sunt hominum mores, posse utrumque simul possideri. Sed aperte declarant tua literae qualem habueris laudandi mei causam: Scribis enim te solere, postia quam me laudasti, Mathematico-Physicam tuam meis conjecturis pro

ferre, idque amicis nostris significare. Quid, quaeso, hoc sibi vult, nisi 1

te idcirco me extolli, ut maiorem ex comparatione ista gloriam quaeras pnempe altius ponis subsellium, quod vis calcare, ut tanto magis emineat

48쪽

vanitatis tuae thronus' Leniter tractabo tuum morbum, nec asperioriabus remediis utar: nam si ea qua possiam, & meritus es, te onerare vellem infamia, vereor ne te potius ad Lycambi laqueum, quam ad sanitatem perducerem. Itaque contentus cro te monere, ut si laudem quaeras, facias laudanda, & quae vel inviti probare cogantur inimici; nunquam vero ex tuis de te ipse, vel ex aflectatis amicorum testimoniis illam expectes; nec te alios illa, quae nondum scis, docuisse glorieris, nec te aliis anteponas. Pudet de me ipso afferre exemplum, sed quia tu te mihi tam saepe comparas,)videtur necesse; mene unquam audivisti gloriari. quod quicquam alium docuissem ' Mene unquam ulli, non dicam praetuli, sed contuIiὸ Nam quod ,-ut conviciaris, me in quibusdam Angelo

aequem, nondum puto tuam mentem eo usque esse abalienatam, ut credas ; quia tamen agnosco permagnam esse posse vim morbi, quid tibi convicii inius occasionem dederit, explicabo. Mos est Philosophis, ipsisque .Theologis , quoties volunt ostendere manifeste repugnare rationi, ut aliquid fiat, dicere illud nequidem a Deo seri posse; quem loquendi modum, pro captu ingenii mei, paulo nimis audacem videri, non inficior eamque ob causam, ut modestius loquar, si quid simile mihi occurrirat, potcu autem saepius in Mathematicis quam in Philosephicis rebus occurrere illud quod alii dicerent a Deo, ego tantum ab Angelo dico fieri non posse. Quod si me idcirco Angelo aequem, pari ratione se Deo aequare dicendi sunt sapientissimi orbis terrarum; sumque admodum infelix, si vanitatis suspicionem estugere non potui, in eo ipso in quo poculiarem modestiain affectabam. Caeterum multo plura possem scribere. sed nisi haec iuvent, plura non juvarent. Jamque puto me abunde amicitiae nostrae satisfecisset ippe serio debes putare, me hance stolam non ex aliqua ira, vel mala erga te voluntate, ted ex vera amicitia scripsisse. Nam primo cur tibi iratus essem p An quia te mihi praetulisti Z Tanquam . scilicet istud curem, ego qui me consuevi minimis quibusque postpon

re. Sed etsi curarem quam maxime, certe non vereor ne tu ipse te mihi,

sed ne alii praeserrent; quin sino si quae intus nos ea de re contentio esse posset gauderem hoc ipsum a te ilici, quiae tanto minus ab allis crederetur. Quod vero non male erga te smastectus, satis apparet ex eo, quod illa ad te mittam, quae maxime utilia esse scio, nam prosecto nihil utilius est , quam errorum suo rem libere admoneri. Et quamvis interdum moneamur etiam ab inimicis , modo tamen adhuc aliqua tibi remanserit scintilla bonae mentis, facile cognosces, permagnum ess discrimen inter illorum admonitiones & meas. Illi conantur tantum ei displicere quem F o bis lacri yy l

49쪽

1 R T I I xsCARi TR s obsurgant; ego te reprehensioue modesta ad sanitatem reducere; illi abstinerent a maledicto, si primiderent illud ei, in quem loquuntur, profu-.turum; ego tibi haec profutura & spero & cupio, nec aliam ob causam laborem tam longae epistolae scribendae suscipio: illi denique in alteritis vitia sis invehuntur, ut non minus ab aliis, quam ab illo ipso cupiant a diri ; ego contra tibi soli tua retego, & coram aliis hactenus, quantum in me fuit, dissimulavi, dissimulaboque semper imposterum, ut tanto facilior tibi reditus pateat ad sanitatem, modo tamen aliqua supersit ejus spes. ιNam si perseveras in morbo, ne forte mihi vitio vertatur quod amicitiam aliquando contraxerim cum homine sic assecto, & parum judiacit in deligendis amicis adhibeam, cogar te deserere , meque apud omnes excusare; narrando quo pacto non ex delectu, sed casu olim inciderim in tuam familiaritatem, cum in urbe militari, inquaversabar, te unum invenirem, qui latine loqueretur. Dicam autem tum mihi non lan tuisse tuum morbum psive quia tantus non erat , sive quia cum scirem. unde natus esses & quomodo educatus, quicquid me praesente peccabas . rusticitati potius atque inscitiae, quam tali morbo tribuebam. Addam, denique quo pacto., postquam illum cognovi, salutaribus remediis a te depellere sim conatus. Atqui longe malim, ut te sanari patiaris, quod si facis. neque me pudebit tibi esse amicum, neque te hanc epistolam ac-. cepisse poenitcbit. Vale. .

Ad Clarissimum Virum Renatum Destartes.

olemones D. te Conte contra Principia ab Autor eproposita, cum responsionibus D. Picor ad easdem. . .

Postremis meis significavi me ex mandatq; tuo u te Conte obtulisse exemplar Principiorum tuae Philosophiae; pulchram illam de no amdoctrinam nobis saepius materiam stippeditasse colloquii de admirationis ;cum in familiari conversatione, quam cum ipso exercui, aliquoties mihi dissicultates circa capita quaedam libri tui consideratu dignas , quasque operae pretium csse judicavi ut chartis inu darentur , movisse; mequest ipso multis precibus tandem obtinuisse ut id faceret per formam obj ctionum: testatus ea te magno capi desiderio eas videndi; impresenti

50쪽

Epis Tota Ru Ia Pos II. Epist. Xs II. . 63 cum igitur illas tibi mitto; cum responsisclaris valde&ingeniosis coma munis alicujus amici nostri, cui in eum finem objectiones communie

veram.

Objectiones Domini te Conte, Artis. sq. pari. I. Princip. Crevit autem, c. . Traditis a Domino Desortes Principiis, & eorum motibus assentiendo , mihi videtur, si ita crevit initio materia primi elementi , illam debere adhuc indesinenter crescere, ob cundem perpetuum semper motum globulorum secundi elementi; qui sibi ipsis etiam nunc occurrentes&1ese corrodentes, dctent ut olim assiaue minui, & per consequens augeri semper primum clementum, & hoc modo corpus Solis A fixarum continuo Mescere deberet; quod tamen non apparci. .' 1 Respissio Ciari ni Viri Pomini Aeor optime advertit Vir Cl. generari quotidiE-vam materiam primi elementi, sed debuit quoque animadueriere Art. 2. quartae partis: haec verba: Sed eum particu riata, &c. si mutuo adhaererent,sicque in materiam tertii elementi verterentur, &c. & sic vidisset astra non ideo crescere.

Bistamia Domniis Conte. . - Solutio plane satisfacit, ex primo enim elemento tertimn generatur , & etiam aliquoties primi ac tertii elementi materia in materiam secundi convertitur, & ita secundum elementum reparatur, ut Dominus Des caries annotavit, &pag. Ιεo. ari. I O. dicit tertium elementum crescere

non posse in immensem. AN. 8 3. seq. pari. 3. Princip. Et primo quidem, M.

Hic non probatur globulos coelestes velocius in circumferentia unius vorticis moveri circulariter, quam circa medium; id est, in nostro vortice, quam versus Saturnum; sed solum ostenditur graviores & majores globulos aliis minoribus superiores evadere, dum conantur Omnes acem tro recedere; &ita posse fieri ut quidam caeteris citius moveantur versus extrema unius vorticis, motu recto vel quasi recto, sed non circulari. Et si dicatur motum illorum circularem accelerari ab illo conatu recedendi a centro sui motus, quaero cur lex ista non est generalis per totum unum vorticem, & quae ratio diversitatis dc tarditatis circa certam distantiam, ut

versus Saturnum.

Videturque nunc ob motus per tot mille annos praeteritos, quod glo

SEARCH

MENU NAVIGATION