Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

RENATI DE s C ARTE fQuare, haec solum remanere aio, corpore illo contento in nihilum redacto; non vero quae illi corpori seorsum competebant, ut quod illius partes a se mutuo disjungi possent, & variis motibus agitari. Ut uesit, libentius faterer ignorantiam meam, quam in animum induiscerem meum, Deum corpora omnia necessario conservare . vel saltem nullum ex iis posse in nihilum redigere, quin statim aliud creet. Haec sunt, vir clarissime, quae pro solita tua eruditione & perspicuitate paulo clarius a te explicari non infructuosum fore existimem; quod si ignoti hominis preces tanti apud te non fuerint, at veritas ipsa, cujus se Iius amore haec ad te conscripsi, id a te suo jine repctet, de , ut jero.' impetrabit. ejus concavitatem & perscrutari quot

sit Aiameter eoneavitatis culindrica

pedibus fundum a fundo distet.& reliqua hujus modi ρ

Responsio Renati Destartes.

ETsi autor objectionum, quae heri mihi datae sunt, nec facie nec nomine notus esse volucrit, ea tamen parte, quae melior est, nempe ingenio ignorari non potest. Et quia hoc valde perspicax atque cruditum esse deprehendo, non pudebit me ab eo superari & doceri. Quia vero se non altercandi, sed solius veritatis detegendae studio teneri prostetur, non nisi paucis hie respondebo, ut aliquid ad colloquium reservem, nam cum altercatoribus quidem tutiuS scriptis, sed cum iis, qui verum quae

runt, commodius viva voce agi puto. Duplicem memoriae vim admitto; in mente autem infantis nullas unquam intellectiones puras, sed confusas sensationes duntaxat fuisse mihi persuadeo νει quamvis confusae istae sensationes vestigia quaedam' sua in

cerebro relinquant, quae in reliquam vitam ibi manent, non tamen siissiciunt, ut advertamus sensationes, quae nobis adultis adveniunt, smiles esse iis quas in utero matris habuimus, seque ipsarum recordemur; quia hoc pendet a quadam reflexione intaiectus sive memoriae intellei tualis. cujus in utero nullus usus suit. Atqui necessarium videtur ut mens semper actu cogitet: quia et ratio constituit ejus cssentiam , quemadmodum extentio constituit edentiam corporis, nec concipitur tanquam at tributum, quod potest adesse vel abesse, quemadmodum in corpore concipitur di vilio partium vcl motus. Q Jae Diuiligno by Coralla

22쪽

' Eprs Tox ARUM PAR s II. Epist. IV. Is proponuntur de duratione & tempore, nituntur opinione schoI rum, a qua vi de dissentio; quod scilicet duratio motus sit alterius naturae , quam duratio rerum non motarum, ut in art. 3 7. primae partis Primcipiorum explicui. Et quamvis nulla corpora existerent, dici tamen non posset duratio mentis humanae tota simit l, quemadmodum duratio Dei;

quia manifeste cognoscitur successio in cogitationibus nostris, quasis ineislationibus divinis nulla potest admitti; atqui perspicue intelligimus fieri posse ut existam hoc momento, quo unum quid cogito, & tamen ut non existam momento proxime sequenti, quo aliud quid potero cogitare, si me existere contingat. Axioma, quod potest majus, potest etiam minus, cum de causis primis & non aliunde limitatis quaestio est, mihi videtur per se notum; sed cum agitur de eausa ad aliquem essectum determinata, vulgo dicitur majus esse pro tali causa, si princat alium essectum, quam si producat illium ad quem est determinata apta; quo sensu majus est pro homine terram loco movere, quam intelligere. Est etiam majus se conservare, quam sibi dare quasdam ex perfectionibus quas nobis deesse percipimus; atque hoc sufficit ad vim argumenti, quamvis sortasse minus ut, quim sibi dare omnipotentiam totam simul, aliasve persectiones divinas collective

sumptas. . e

Cum ipsummet Concilium Tridentinum explicare noluerit, quo pacto eo us Christi si in Eucharistia, scripseritque illud ibi esse ea existenssi

ratione, quam verbis exprimere vix possvmus, vererer crimen temeritatis, si quid ease re determinare auderem; conjecturas autem meas viva voce malim exponere, quam scriptis.

Denique de vaeuo vix quicquam scribendum habeo, quod non jam ali-eubi in meis Principiis Philosophiae reperiatur; quae enim hic vocatur dolii concavitas, meo judicio est corpus, tres habens dimensones, &perperam ad dolii latera resertur, tanquam si nihil esset ab illis diversum. Sed haec facilius alloquio distuli possimi, ad quod libentissime se offert

virorum omnium candoris & veritatis amantium studiosissimus cultor Parisiis Itinii 16 8.

23쪽

Instantia ejusdem viri Clarissimi.

Non dubito, vir clarissimo, quin facilius multo quod inter nos agimus, colloquio, qua scriptis. ageretur; sed quoniam id fieri non potest, cum ab urbe absenti tam optato congressu S tanta cum benignitate oblato, mihi frui non liceat, quod proximum est illi ipse non invidebo, ut a te epistolas eliciam, quibus doctior fieri pbssim. Cum enim tua responsio etsi perbrevis, multum me in rebus dissicillimis intelligendi, adjuverit, hine mihi magna spcs oborta est, etiam inter absentes quosdam posse colloquium inuitui, in quo remoto omni altercandi studio, a quo te abhorrere intelligo, ego certe absum plurimum in sola veritas Philosophico vel Christiano potius candore quaeratur. Non reluctor iis quae respondes ad objectionem de cogitationibus infantis in utero constituti. ' Verum, ut ea res planius intelligatur, quaedam amplius explicanda mihi videntur. a. Cur in infantis mente nullae purae intellectiones esse queant, sed tantum sensationes confus, ' dicam tamen quod in praesentia nunc mihi occurrit. Qu*ndiu mens corpori unita est, non videtur a sensibus au carcse posse, quod ad puram intellectionem necesse est, cum ab objectis externis vel internis vehementius percellitur; ex quo fit ut in acri dolore vel vehementi voluptate corporca, non nisi de dolorc vel voluptate cogitare queat: atque hinc explicari posse videtur, cur phrenetici mente capti sint, quod nempe spiritibus qui in cerebro sunt, vehementissimc agitatis, ad nihil aliud mens possit attendere; qualis sit haec conjectura, & si vera est, quomodo ad inrantes & lethargicos pertineat, velim a te, nisi mo

testum est, clarius exponi. εχ. Verum, etsi nullae purae intellectiones in infante, sed tantum condi fusae sensationcs sint, cur tamen earum postea recordari non potest, cum

illarum vestigia in cerebro impressa remanem . quod tamen in Metaph. pag. so7. negasse videbaris.) Nemoc, i xxv, qui recordatio pendeta quadam reflexione intellectos sis iae intellectualis, cujus in utero nullus usus fuit. Verum quod ad reflexionem attinet, intellectus sive in moria intellectualis suapte natura videtur reflexiva. Explicandum ergo

superest, quid si itu reflexio, in qua memoriam intellectualem consti- . tuis, & quomodo ὶ simplici reflexione omni cogitationi intrinseca difforat, & quare in utero nullus illius usus esse possiti

24쪽

3. Maxime mihi arri lat; quod ais mentem semper actu cootare, &hinc optime solvitur dubitatio, quam proposueram dc mentis duratione. Adhuc tamen quaedam hic me movent. I. Qui fieri possit, ut cogitatio

constituat mentis essentiam, cum mens substantia, cogitatio vero entitasmodalis tantum esse videatur. 2. Cum cogitationcs nostrae aliae subinde atque aliae sint, alia quoque subinde atque alia mentis nostrae essentia videretur.. 3. Cum cogitationis, quam nunc habeo, me ipsum autorem

esse, negari non debeat, si in cogitatione mentis essentia consistit, illius essentiae autor esse, ac proinde me ipsum conservare videri possim. Video tamen quid hic responderi possit, nempe a Deo esse quod cogitemus, a

nobis vero ipsis, Deo tamen concurrente, quod hoc vel illud cogitomus.

Sed vix intelligi potest, quomodo cogitatio in universum ab hac vel illa cogitatione abstrahi possit, nisi per intellectum. Quare si incias a seipsa habeat quod hoc vel illud cogitet, a seipsa etiam habere videtur, quod simpliciter cogitet, ac proinde quod sit. Deinde res singularis & determinatae essentiae, singularis & determinata esse debet , ideoque si mentis es.sentia cogitatio esset non cogitatio in univcrsum, sed haec vel illa cogitatio essentiam illius constituere deberet, quod tunen dici non potest.

Neque eadem corporis ratio cst, licet enim cxtensionem suam variare videatur, candem tamen semper retinet quantitatem ; totaque variatio in

hoc consistit, quod si aliquid decrescat de longitudine, accrescat latitudini vel profunditati; nisi sorte dicatur candem sempcr ese mentis nostrae cogitationem, quae nunc hoc, nunc illud objectum respiciat, quod vehementer ambigo, an vere dici possit. q. Cum ea sit natura cogitationis, ut illius semper simus conscii, si seruper actu cogitamus, debemus scmper esse conscii nos cogitare; at id experientiae repugnare videtur, maxime in somno. Hinc vero nascitur alia dissicultas, quam jamdudum tibi proponere in animo erat, sed cum priorem cpistolam scriberem, forte non occurrit. Scribis nostrae menti vim esse dirigendi spiritus animales in nervos, atque hoc pacto movendi mem bra. Aliis vero in locis scribis, nihil in mente nostratae, cujus vel actu vel potestate conscii non simus; at istius irtutis, quae spiritus animales dirigit, mens humana non videtur sibi conscia, cum plurimi nesciant quidem, utrum nervos habeant, nisi forsitan nomine tenus, multoque

minus an spiritus animales, & quid illi snt. Uno verbo quantum ex tuis Principiis colligere potui, id solum fit a mcnte nost , quae natu ra sua cositatio est, quod fit cogitantibus atque advertentibus nobis; at quod spiritus animales hoc vel illo modo in nervos dirigantur, id non

C sit

. a.

25쪽

8 RT NATI DE sCΛRTES sit cogitantibus atque advertentibus nobis: non ergo a mente nostra fieri

videtur.

Accedit quod vix intelligi possit, quomodo res incorporea corpoream possit impellere. Quod ad durationem attinet, locum inspexi a te notatum, mihique maxime placuit, quamvis nondum capiam, unde prius & posterius, quod in omni successione reperiri debet, induratione successiva rei non motae desumendum sit. De vacuo, fateor, nondum illud possum concoquere, eam esse interres corporeas connexionem, ut nec mundum Deus creare potuerit nisi

infinitum , nec ullum corpus in nihilum redigere, quin eo ipso teneatur aliud paris quantitatis statim creare; imo quin sine ulla alia nova creatione spatium, quod corpus vincidatum occupabat, verum &reale corpus esse intelligatur.

De modo quo Christi corpus in Eucharistia existit, si quid communicare volueris, pergratum mihi feceris. Vale. EPIs TOLAVI.

Responsio Renati Destartes.

Um mihi nuper objectiones tanquam a viro in hac urbe habitanti tr dirae essent, brevissime respondi, quia si quid omittebatur, commode in colloquio supplari posse arbitrabar: Cum autem mine eum abesse i telligam, perhumaniter iterum scribenti, respondere quidem non piget; sed quia nomen suum celat, ne sorte in inscriptione aliquid peccem, ab omni exordio supersedebo. 1. Verissime dici mihi videtur, mentem quandiu corpori unita est, a sensibus avocare se non posse, cum ab objectis externis vel intemis vehementius pereellitur. Addo etiam avocare se non posse, cum alligata est cerebro nitriis humido & molli, quale est in infantibus, vel aliter male temperato, quale in lethargicis, apoplecticis, phreneticis, vel etiam qu Ie ede solet in nobis altissirin somno dormientibus; quoties enim aliquid somniamus, cujus postea recordamur, leviter tantum dormimus. 2. Non satis est ut alicujus rei recordemur, quod illa res menti nostrae antehac obversata sit, reliqueritque nonnulla in cerebro vestigia, quorum occasione ipsa eadem cogitationi nostrae iterum occurrit; sed insuper requiritur, ut agnoscamus, cum secunda vice occurrit, hoc ideo fieri, quod

26쪽

antehae a nobis saerit percepta; sic saepe Poetis occurrunt quidain versus, quos non meminerunt se apud alios unquam Iegisse, qui tamen tales iis non occurerent, nisi alibi eos legissent. Unde patet ad memoriam non sufficere quaelibet vestigia, quae a praecedentibus cogitationibus in cerebro relicta fuere, sed illa duntaxat quae talia sunt, ut mens agnoscat ea non semper in nobis fuisse, sed aliquando de novo advenisse; ut autem mens possit istud agnoscere, existimo ipsam, quando primum imprimebantur, intellectione pura uti debuisse, ad hoc scilicet ut adverteret rem, quae illi tunc obversabatur, novam esse, sive illi antea obversatam non fuisse; nullum enim corporeum vestigium istius novitatis esse potest. Sic igitur, si alicubi scripsi cogitationes infantum nulla in eorum cerebro vestigia relinquere, hoc intellexi de vestigiis, quae ad recordationem sussciunt, id est de iis, quae dum imprimuntur, nova esse per intellectionem puram advertimust eodem modo quo αimus, nulla esse hominum vestigia in area, in qua nullius pedis humani figuram insculptam aguoscimus , quamvis forte in ipsa multae sint inaequalitates ii

pedibus humanis factae , ac proinde quae alio sensu hominum vestigia dici

possunt. Denique ut destinguimus inter visionem directam & reflexam, quod illa pendeat a primo radiorum occursu , haec a secundo; ita primas& simplices infantum cogitationes cum sentiunt dolorem ex eo quod aliquis satus eorum intestina distendat, vel voluptatem ex eo quod dulci

languine alanturὶ directas voco, non reflexas; cum autem adultus aliquid sentit, simulque percipit se prius idem non sensisse, hanc secundam

perceptionem reflexionem appello, atque ad intellestiam solum refero, quamvis sensationi adeo con; unctast, ut simul fiant, & ab invicem distingui non vidcantur.3. Ambiguitatem vocis tollere conatus sum in articulo D&σε primae partis Principiorum. Ut enim extenso, quae constituit naturam corporis, multu nix differt a variis fguris sive extensionis modis, quos induit; ita cogitatio, sive natura cogitans, in qua puto mentis humanae ei- sentiam consistere, longe aliud est, quam hic vel ille actus cogitandi, habetque mens a seipsa, quod hos vcl illos aestus cogitandi eliciat,'non autem quod sit res cogitans, ut flamma etiam habet a seipsa, tanquam a causa essciente, quod se versus hanc vel illam partem extendat, non autem quod sit res extensa. Per cogitationem igitur non intelligo universale quid, omnes cogitandi modos comprchendens, sed naturam particularem, quae recipit omncs illos modos, ut etiam extenso est natura, quae recipit onuies figuras.

C et q. Aliud

27쪽

2o Ra NATI DE s CARTE f . Aliud est esse conscios nostrarum cogitationum, eo tempore quo cogitamus, & aliud earum postea recordari; sic nihil in somnis cogitamus, quin eo ipse momento simus cogitationis nostrae conscii, quamvis statim rius ut plurimum obliviscamur. Verum autem est, nos non esse conscios illius modi, quo mens nostra spiritus animales in hos vel illos nervos immittit, iste enim modus non a mente sola, sed a mentis cum cor pore unione dependet; sumus tamen conscii omnis ejus actionis per quam mens nervos movet, quatenus talis actio est in mente, quippe in qua nihil aliud est, quam inclinatio voluntatis ad hunc vel illum motum; atque hanc voluntatis inclinationem sequuntur spirituum in nervos influxus, ct reliqua , quae ad istum motum requiruntur; hocque propter aptam corporis configurationem, quam mens potest ignorare, ac ctiam propter mentis cum corpore unionem, cujus sane mens conscia esst; alioquin enim ad mmbra movenda voluntatem suam non inclinaret. Quod autem mens, quae incorporea est, corpus possit impellere, nulla quidem rati Cinatio vel comparatio ab aliis rebus petita, sed certissima & evidentissima experientia quotidie nobis ostendit, haec enim una est ex rebus per se notis, quas cum volumuo per alias explicare , obscuramus. Utar tamen hic

aliqua comparatione. Plerique Philosophi, qui putant gravitatem lapis dis esse qualitatem realem, a lapide distinctam, putant se satis intellig

re, quo pacto ista qualitas possit movere lapidem versus centrum terrae, quia se putant habere ejus rei experientiam manifestam. Ego vero, qui mihi persuadeo nullam esse talem qualitatem in rerum natura, nec proi de ullam ejus in humano intellectu veram ideam, existimo illos uti idea, quam in se habent substantiae incorporeae, ad istam gravitatem sibi repraesentandam; adeo ut nobis non sit difficilius intelligere, quomodo mens moveat corpus, quam istis aliis, quomodo talis gravitas lapidem deo sum ferat. Nec refert, quod istam gravitatem dicant non esse substa

tiam; revera enim illam instar substantiae concipiunt , quandoquidem existimant, ipsam esse realem, & per aliquam potentiam nempe Divbnam) absque lapide posse existere. Non tam refert quod cam putent esse corpoream; si enim per corporeum intelligamus, id quod pertinet

ad corpus, quamvis sit alterius naturae, mens etiam corporea dici potest, quatenus est apta corpori uniri; si vero per corporeum intelligue inus id quod participat de natura corporis, non magis ista gravitas, quam

mens humana corporea est.

s. Non aliter intelligo durationem seccessivam rerum quae move, tur, vel etiam ipsius motus, quam rerum non motarum ι prius enim

28쪽

EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. VII. arpon rnis durationis cujuscunque mihi innotescit per prius & posterius

Aci rationis successivae, quam in cogitatione mea, cui res aliae coexistunt, dc proti Cndo.

G. Difficultas in agnoscenda impossibilitate vacui oriri videtur, imprimis ex eo quod non satis consideremus nihili nullas proprietates esse posse;

alioquin enim videntes in eo spatio, quod vacuum vocamus, veram esse cxtensionem, &ex consequenti omnes proprietates quae ad corporis naturam requiruntur, non diceremus, illud esse plane vacuum, hoc est m

xum nihil; deinde ex eo quod recurramus ad potentiam Divinam, quam infinitam esse scientes, effectum ci tribuimus, quem involvere contradictionem in conceptu, hoc est a nobis concipi non posse, non advertimus. Mihi autem non videtur de ulla unquam re esse dicendum, ipsam a Deo fieri non posse; eum enim omnis ratio veri & boni ab ejus omnipotentia dependeat, nequidem dicere ausim, Deum facere non posse, ut mons sit sine valle, vel ut unum & duo non fuit tria; sed tantum dico illum talem mentem mihi indidisse, ut a me concipi non possit mons sine valle, vel ax gregatum ex uno & duobus quod non sint tria, dec. atque talia implicare contradictionem in meo conceptu; quod idem etiam de spatio, quod sit plane vacuum, sive de nihilo, quod sit extensum, & de rerum universit te, quod sit terminata, dicendum puto; quia nullus mundi terminus fingi potest, ultra quem extensionem esse non intelligam; nec etiam dolium adeo vacuum possum concipere, ut nulla in ejus cavitate extenso sit, ac proinde etiam in quo non sit corpus; quia ubicunque extensio est, ibi etiam necessario est corpus. Parisiis is Iulii io MEPIsTOLA VII.

Ad Dominum Plemplum.

Clarissime Domine , L Iteras tuas, una cum animadversionibus Domini Fromondi accepi,& acceptissimae sane mihi fuerunt, non autem, ut verum fatear, ea pectatae tam cito, quippe ante aliquot hebdomades audiveram nondum

ad vos librum filisse transmissiim, & plurimi ex iis quibus illum hic I e dum obtuli. mihi testati sunt, se non nisi, postquam aliquoties re s

29쪽

sent, satis de eo judicare potuisse. Tanto majores vobis debeo grNas ; tibi

certe imprimis , ob applausum tam liberum, & majorem quam meritum me esse ausim fateri, led cujus maximam partem amicitiae erga me tuae tribuendum esse non dubito. Itemque Domino Fromondo, quod tam diligens esse voluerit in legendo meo scripto, & tam officiosas in suis de eoiensis transmittendis. Mihi sane videor ex tanti viri, & in iis materiis de quibus ago tam versati judicio, multorum aliorum sententias agnoscere. Sed tamen quia in multis animadverto ipsum non attingere meam me tem, nondum inde possum colligere, quid&ipsemet & alii, post accuratius examen snt dicturi. Nee tibi plane assentior, iudieanti explie tiones meas rejici quidem posse & contemni, non autem refelli ratio nibus de resutari. Quippe, cum nulla nisi valde manifesta principia a mittam, nihilque praeter magnitudines, figuras, & motus Mathemat, corum more considerem, omnia mihi Philosophorum subterfugia inte clusi, & quicunque veI minimus error in meis occurret, ab aliquo depro- hendetur,& mathematica demonstratione refelletur. Sed contra,quicquid adeo verum est & firmum, ut nulla tali demonstratione possit everti, non impune, ut spero, saltem ab iis qui docent, contemnetur. Licet enim videar tantum exponere quae dico, non probare; facile est tamen ex meis explicationibus syllogismos eruere, quibus aliae de iisdem materiis opiniones tam manifeste destruentur, ut ii qui nihilominus eas tueri velint non commode, nec forsan sine risu auditorum iis, qui mea intellexerint, sint responsuri. Non ignoro Geometriam meam paucissimos lectores ha bituram; nam cum ea scribere neglexerim, quae ab aliis sciri suspicabar, &paucissimis verbis multa imo omnia quae unquam in illa scientia poterunt inveniri vel complecti, vcl saltem attingere sim conatus, lectorcs non moudo peritos eorum omnium quae hactenus in Geometria &Αlgcbra cognita fuere,sed etiam valde laborio s,ingenioses 3c aitcntos desiderat. Duos audivi esse apud vos, vendetinum & van dermogen; grammum mihi

erit, si per te quicquid vel illi, vel alii quilibet, de ea j casunt, accepero.

Quae de motu cordis imaginari te scribis avidissime expecto, rogo ut quam primum mittas, simulque . splaco: fgnisces quomodo Responsiones meae Domino Fromondosas cerint, & eum meo nomine plurimum salutes. De Leydensibus Philosophis nihil plane habeo quod scribam, inde enim discessi prius quam liber vulgaretur, & haetcnus, quantum scio, quemadmodum de aliis etiam vaticinatus es, conticuere omnes. Vale,&me amare perge, sum enim, &c.

V. Nonas Octobra I637.

30쪽

Responsio Domini Cartesii ad quasdam animadversiones

D. Fromondi in ejus Methodum, Dioptricam, & Meteora. ΡEropportune mihi videtur clarissimus de doctissimus vir D. Fromondus in exordio suarum in me objectionum de Ixionis fabula meminis

se , nora tantum quia recte monet mihi cavendum ne vanas opinionum n

bulas loco veritatis amplectar, quod, quantum in me est, facere velle de semper hactenus secisse profiteor;) sed etiam quia ille ipse dum meam Philosophiam se impugnare putat, nihil praeter inanem illam ex atomis de vacuo conflatam, quae Democrito de Micuro tribui solet, aut tales alias, quae ad me nibit attinent, relatat. Et primo ad pag. 6 & 47 Methodi, cum dicit, tam nobius, quales sunt visio similes, prodire nin posse ex tam ignobili es bruta causis, qualu est calor naturalis, supponit me putare bruta videre plane ut nos, hoc est sentiendo, sive cogitando se videre, quae ereditur fuisse opinio Epicuri,

atque etiam nunc sere apud omnes est vulgaris 3, cum tamen in tota illa pa te usque ad pag. 6o. satis expresse ostentam, me non putare bruta videre scut nos, dum sentimus nos videre; sed tantummodo sicut nos, dum me te alio avocata, licet objectorum externorum imagines in retina nostra pingantur, & sorte etiam illorum impressiones in nervis opticis fiat eaddiversos motus membra nostra determinent, nihil tamen prorsus eorum sentimus; quo casu etiam nos non aliter movemur, quam automata, ad quorum motus ciendos nemo dixerit vim caloris non iussicere. z. Item ad pag. s 6. cum quaerit, quid opussit anima ubmini es brutis Biserera, & ait, hinefortasse viam sterni Atheis, ut animam rationalem a compore humano excludant , hoc ad neminem minus attinet, quam ad me, quficum Sacra Scriptura firmiter credo,&,ni fallor,satis dilucide explicui, an mas brutorum nihil Miudin quam sangmnem, nempe illum, qui in eorum corde calefictus & attenuatus in spiritum, ab arteriis per cerebrum in ne vos & musculos se diffundit. Ex qua doctrina sequitur tantam essedisse--rentiam inter animas brutorum & nostras, ut nullum, quod sciam, valis dius argumentum fuerit hactenus ab ullo excogitatum iid profligandos Atheos, & persuadendum mentes humanas ex materiae citentia non edu .ci. Contra vero, qui nescio quas animas substantiales, a sanguine, calore & spiritibus diversas, brutis assingunt, primum non victo quid respondeant ad Levitici cap. 17 vers. Iq. ubi expresse dicitur, anima enim omnis

SEARCH

MENU NAVIGATION