장음표시 사용
31쪽
camis in singuine est, εc sanguinem omnis camis non edetis, quia anima camnis insanguine est. Itemque Deuteronomii cap. I 2. vers. 23- hocsolume ve, non sanguinem comedaι, sanguis enim eorum pro αmma est, ta idcirco non debes animam. comedere cum cambus , &similia, quae multo clariora
hi videmur, quam illa quae afferuntur in quasdam alias opiniones, quae damnatae sunt a quibusdam ob id tantum, quod Sacrae Scripturae contrad cere videantur. Deinde etiam non intelligo, postquam tam exiguam differentiam inter operationes hominis & bruti posuerunt, quomino tam magnam inter naturas animarum rationalis & sensitivae sibi possint persit dere; ut nempe sensitiva, cum sola est, sit naturae corporeae & mortalis, cum vero est conjuncta rationali, sit spiritualis & immortalis. Quid enim est in quo illi sensum a ratione distingui putant Z nenine in eo quod cognitio sensus sit apprehensiva&simplex , nullique ideo falsitati obnoxia; co .gnitio vero rationis sit paulo magis composita, & per ambages syllogism , xum ferri possit; quod nullo modo majorem ejus persectionem videtve arguere ; cum praesertim iidem dicant Dei & Angelorum cognitiones simplicissimas etiam esse & intuitivas, sive apprehensivas tantum, nullis. que discursuum involucris alligatas; adeo ut per ipses, si fas est dicere, brutorum sensus ad Dei & Angelorum cognitionem magis quam humana ratiocinatio accedet. Haec & talia multa non tantum iis quae de anima scripsi, sed & aliis materiis sere omnibus potuissem adjungere ad propositiones meas roborandas, quae de industria subticui, tum ne quid falsi doc rem illud ipsum refutando, tum etiam ne ullis opinionibus in Schola receptis viderer insultare velle. 3. Cum ad paginam so dicit, non minorem requiri calorem in corde quam infornace, ut gutta sanguinas suis celeriter ad illud dilatandum rare-
flant; non videtur advertisse quo pacto lac, oleum & alii liquores sere omnes igni appositi sensim quidem initio & longe se dilatant; sed cum
ad certum caloris gradum pervenerunt, momento temporis intumescunt;
adeo ut nisi ab igne statim removeantur, vel saltem vas, an quo sunt, d lcgatur, ut spiritus, qui praecipua sunt causatadiu, rarefactionis, egredi possint, maxima eorum pars cffluat, de in Meres effundatur: atque hic gradus caloris, pro varia liquora; natura, varius esse debet, adeo ut etiam
quidam sint qui vixdum tepidi sic rarestant. His enim perspectis facile j
dicasset sanguinem cuiusque animalis in ejus venis contentum V illum caloris gradum quam proxime accedere, quem acquirere debet in corde, .ut ibi temporis momento rarestat.
. Sed nullibi manifestius ostendit, se nebulas Democriteae PhiloB-
32쪽
EpisTOLARUM PAR s IL Epist. VIII. , .phiae in locum meae Iunonis apprehendisse , quam in Animadrers ne ad pag. q. Dioptrices, ubi negat me recte explicare quomodo luminosum transmittat radios in instanti per comparationem cum baculo caeci, quia inquit: Radius exiliens e corporesiam potius cumFgitta com parara debeat, excussa arcu, siuccessive, non in instanti Irficit aerem, dcc.
Nunquid hic pro me Leucippum videt vel Epicurum , vel certe Lucretium, qui alicubi, nisi me fallit memoria, spicula solis dixit in ca mine λ Nam quod ad me attinet, cum nullibi vacuum supponam, sed contra dixerim expresse spatia omnia , a sole ad nos corpore quodam fluidissimo quidem , sed tanto magis continuo , quod materiam subtilem nominavi γ plena esse. Non video quid contra comparationes meas tam baculi, quam lacus uvis calcatis referti, quibus duabus transemissionem radiorum in instanti explicui, objici possit. Atque si rudem& pinguiusculam Philosophiam meam esse dicat, ex eo quod existimem
aliquod corpus vitri poros facillime posse permeare, ignoscere dcbet re spondenti, me multo crassiorem & tamen minus solidam illam indicare, quae poros ullos in vitro csse negat, ex co quod sono pervii non sint. Videmus enim sonum etiam aperistromatis interjectis, si non plane tolli, saltem maxime imminui & obtundi; ex quo solo potest intelligi ejus naturam non esse, ut facile per quoslibet meatus, sed talmi inmodo ut per satis latos & patentes transire possit. Quippe cum sit motus aeris, vel saltcm ab aeris motu dependcat, umini mirum esse debet, cas vias quae statui, sive integro aeris corpori non patent, ipsum quoque
s. Objicit etiam hie, si trimen non trajiciatur nisi per eo ora mota Ac liter, igitur omnis horum corporum motus est lumen. Quae consequentia talis esse mihi videtur, ac si diceret, si ferrum non fiat candens nisi incalescat : Ergo quoties aliquo modo incalescet, etiam aliquo modo erit candens. Nam fateor omnem impulsum materiae subtilis, cum ad certum gradum velocitatis pervenit. sensum luminis efficere; atque sic oculis paulo fortius fricatis vcl percussis solent scintillae apparere, licet nulli ad illos radii luminis aliunde pcrvcniant; sed nego motum magis remis. sum & ordinarium ejus materiae cstc lumen; quemadmodum non iussi
eit calor remissis in serro, ut si eandens. Et quod attinet ad species intentionales , de quibus hic verbum subjungit, squidem dicat caecum etiam illis indigere ut mediante baculo externa objecta percipiat, per me
licet; eodem enim modo ad visionem requiruntur. .
s. Quod dicit in pU. II. non esse satis clare demonstratum , set
33쪽
sequuntur in pagina 18, nempe pilam ab A,versus Bimpulsam, debere eodem instanti pervenire ad aliquod punctum circumforentiae circuli DI, & ad esse quod punctum lineae rectae FEI; nam cum unicum sit punctum I, saltem infra telam, in quo recta FEI, circulum D I intersecet, patet tunc pilam ad I , non ad D, esse ituram. 7. Intelliget etiam quo scnsu in pag. 23 dixerimus aerem magis impedire trajectum luminis, quam aquam, nec ullas ipsi urinatorum exporientia tenebras ofundet, si distinguat inter multitudinem radiorum, de
facilitatem quam habent singuli radii separatim, ut hoc vel illud corpiudiaphanum permeent. Eo modo enim aerem multo plures admittere, quam aquam, ex cujus nempe silperscie multi resiliunt, &quae, qua tumuis sat limpida, non paucas terrae particulas habere solet admixtas, quae radiis. illam ingressis, nunc uni nunc alteri occurrentes, facile intra paucorum cubitorum altitu nem omnes excludunt: sed hoc non impedit quo minus idem radius aNem & aquam pervadens facilius per hanc trans.
eat, quam per illum; quod solum dixi, S, si satis intelligo quid sid
monstratio, demonstravi. 8. Quae dicit in pag. so. de caus versiistis colorum desiderari,inv niet in fine II paginae, & in Principio AO. ut puto sufficienter explica tum, & praeterea tam fuse inserius a pagina a qad 26 I demonstratum, ut nihil hic ea de re addendum esse cxiuim . 9. Ad pag. 3O. Maratur me non agnoscere aliamfra sectionem, quam illam qua exercetur in cerebro ; sed juvabunt me, ut spero, Medici omnes & Chirurgi ad hoc ipsi persuadendum; sciuntenim illos quibus membra nuper fuerunt abscista, dolorem sepe in iis partibus quibus carent, putare a huc se sentirer novique olim puellam cui cum grave vulnus haberet in manu, adeo ut quoties Chirurgus accedebat velarcntur ejus oculi ut fac lius se ab eo tra&ri pateretur,) totum sere brachium ob gangraenam sespen tem suit amputatum, pannique in ejus locum ita fuere rubstituti, ut per aliquot postea hebdomadra eo se privatam esse ignorarit; cum tamen i
34쪽
Epis ToL ARUM PAR s II. Epist. VII1. 1 terim varios dolores nunc in digitis nunc in metacarpio, nunc in brachio , quibus carebat, se sentire quereretur, affectis scilicet, in ea brachii parte, quae supererat, iis nervis, qui prius a cerebro ad illas partes descendebant ; quod procul dubio non contigisset, si doloris senses, sive, ut
dicit, sensatio in manibus, aut aliis membris extra cerebrum perageretur.
Io. Non capio quid objiciat in pag. I 69 & I63.ubi de meteoris agitur: Namsi nimu eram meaphilosophia pse videtur, ex eo quodHuras ta magnia tussino. Usitus ta motus partium, tot mechanica, consideret , illud damnat quod exstimo supra omnia esse laudandum,& in quo me praecipue estero &glorior; nempe quod eo philosophandi genere utar, in quo nulla ratio est,
quae non sit mathcmatica & cvidens, cujusque conclusiones veris experimentis confirmantur; adeo ut quicquid ex eius principiis seri posse concludimus, fiat revera, quoties activa passivis, ut par est, applicantur. Miror ipsem non advertere illam, quae hactenus in usu suit, mechanicam ni hil aliud esse quam verae Physicae particulam, quae cum apud vulgaris Philosophiae cultores nullum locum reperirct, apud Mathematicos se recepit. Mansit autem haec pars Philosophiae verior & minus corrupta, quam caeterae, quia cum ad usum & praxin reseratur, quicunque in eam peccant, simptuum jactura plecti solent; adeo ut s contemnat meam philosophan dirationem ex eo quod sit similis mechanicae, idem esse mihi videtur, ac si eandem contemneret, ex eo quod sit vera. Si autem nolit aquam, aliaque corpora ex aliquibus partibus actu distinctis componi, advertat, quaeso, nos in multis visu percipere tales partes; ita enim agnoscimiis pulvisculos in lapidibus, flamenta in lignis, atque, ut ipse dicit, stamina & subtegmina in carnibus & similia; nisitque magis est rationi consentaneum, quam ut judicemus de iis; quae propter nimiam exiguitatem sensu non per-eipimus, ad exemplum & similitudinem eorum quae vidcmus. Memineritque etiam seipsum dixisse in objectione, ad obj. I sq. aerem & spiritus aquae inclusos, summas ejus partes exitu suo attollere, quod certe non potest intelligi, nisi fateatur istum aerem & istos spiritus ex variis particulis, per aquam, hinc inde sparsis, constare. Quod si forte timeat unionis suae integritati, similibusque aliis rerum umbris, quibus subtilis Philosophia continuum suum infalcit, nolitque ideo concedere corpora terrestria ex particulis actu divisis esse consata , legat, quaeso, iterum quae in pag. I 6 continentur, invenietque singulas ex istis particulis concipi a me instar corporis continui in infinitum divisibilis, & de quo dici poterunt illa omnia quae in subtilis limo sito tractatu de com tione continui,demonstravit. Itemque etiam me nihil eorum expresse negare, quae alii in
35쪽
18 Ra NATI DE SCAR Tas corporibus superaddunt iis quae ibi explicui, sed crassim meam & rudem Philosophiam pauculis istis e se contentam.
nero partes aqua esse oblino instain anguillarum &similia, meminerit corum quae sunt in pag. 76. libelli de Methodo, & sciat se, si dignetur omnia quae in Meteoris & Dioptrica scripsi cum sufficienti attentione perlegere. sexcentas ibi rationes reperturum, cx quibus totidem syllogismi ad ea d monstranda sormari possunt hoc pacto. Si aqua sit magisfluida & dissicilius congeletur, quam oleum, indicium est hoc ex partibus sibi invicem
facile cohaerentibus, quales sunt rmi arborum, illam vero ex magis i imbricis, quales sunt eae, quae habent figuras anguillarum, constare; sed experientia testatur aquam esse oleo magis fluidam, & co difficilius congelari.IErgo indicium est oleum ex partibus sibi invicem cohaerentibus, aquam vero cx magis lubricis, quales sunt eae, quae habent figurasanguillarum, constare. Item si panni aqua madefacti facilius siccantur, quam qui oleo intincti sunt, indicium est aquae sortes habere Duras anguillarum, quae iacillime panni poros egrediuntur, & partes oles habere figiuas ramorum. quae iisdem poris magis implicantur; sed experientia hoc testatur. Esego, &c. Item, si aqua sit gravior oleo, indicium est hujus partes ram , ita esse, ideoque multa circa se intervalla relinquere, partes autem aquae esse anguillarum instar, &ideo minori spatio esse contentas, atqui hoc testatur experientia. Ergo, &c. Item si aqua facilius in vaporem attollatur, sive, ut Chymici loquuntur, sit magis volatilis, quam oleum, India' cium est illam constare partibus quae instar anguillarum ficillime ab invicem Icparantur , oleum vero partibus ramosis, quae magis inter se conn ciuntur. Atqui hoc testatur experientia. Ergo, c. sitiae singula quam vis sejunctim conssiderata non nisi probabiliter persuadeant, omnia tamen simul spectata demonstrant. Sed si talia omnia stilo Dialectico deducere voluissem, immani profecto volumine Typographorum manus & lecto
sationem frigoris, motum vero velocis oris. Quo exemplo ipsi etiam paradoxum videri debet, levem fricationem in manu sensun titillationis voluptatisque efficere, sortiorem vero doloris: nee enim minus diversa sunt dolor & voluptas, quam calor & frigus. Itemque hoc pro paradoxo habere debet, nempe si corpori tepido unam manum quae cilita sit admovemus, illud nobis frigidum videtur, quod idem putaurus esse calidum, si tanνmus alia manu quae sit frigidior, &c.
36쪽
Epis' OLARUM PAR s IL Epist. VIII. ast 3. Ad pag. I Gq. Illi etiam paradoxum videtvrfrigus rarefacere, sed tamen experientiam illud manifestantem non excusat. Nam cum dicit aerem de spiritus, qui cet aqua frigore condensata exprimuntur, summas cius aquae partes via incitisas exitu suo attollere,fatetur aerem & spiritus aquam egredi summasque eius partes attollere,neque nihil in eorum locum succedere supponit, adco ut tunc aqua illa secundum ipsum plus spatii occupet,& simul minus materiae in sic contineat, quam prius, quod prosecto elifrigore rarescri, non autem condensari. Nam quomodocunque fiat, ut unum corpus plus spatii occupet, quam ante hoc rarescia appellatur. Nec tamen ideo putandum est lianc causam sublevationis aquae, quam asteri,
veram esse; nam si aer& spiritus utpote calidi, vi frigoris extrudcrentur ex aqua, transire deberent in alium locum, in quo minor esset frigoris vis; atqui circumcirca nullus csse solet talis locus, praesertim postquam aquae superficiei satis crassa glaciei crusta obducta est. Nec dicendum etiam illos sursum tendere, quia sunt leves; dam si superior vasis pars accurate esset clausa&sola inserior aperta, nihilominus aqua in eo conglacians intumesceret. Nec ratio, quam dedi, istius intumescentiae ullo modo convellitur ex eo, quod glacies rarior & fistulosior in summo vasis Icat apparere; hoc enim sit, quia particulae aquae cum dispositae sint ad sediversis modis incurvandas, ut ibi dixi, facilius hoc assequuntur versus sit- perficiem, ubi libere se attollunt, quam in medio, ubi nullum inveniunt locum, nisi fracto vase, ad quem deflectant. Sed praetcrea ne dubitet candem aquam a frigore initio condensatam, paulo post ab eodem frigore rareseri, notare debet in experimento a me allato illam incipere intumc-scere, cum adhuc est plane liquida, & aliquandiu ante quam ulla pari,cula glaciei in ejus superficie conspiciatur. I . Ad pag. I 6s. Non vult exhalationes incussu risiorum Solis iustatime tolli, &c. quia , inquit, radii Sotis corpora non sunt; ego vero expresse dico non quidcm esse corpora, sed cujusdam corporis impulsionem, quod hic susscit. Neque negari debet talis impulso, quia illam, ut ait, non sentimus: eodem enim argumento esset dicendum, quoties ambulando nullum aerem corpori nostro occurrerc sentimus, nos in vacuo ambulare.' Sentimus vero etiam tactu mani seste radios solis, quoties ipsis nudam cutem
exponimus; calefaciunt enim illam, & calor iste nihil aliud est, ut alibi e posui, quam motus quidamin particulis cutis ab eorum impulsu concit tus .Quam vero probavile est hoc quod addit,fumos exhalationumaut vapo
pe vapores di exhalationes, eum nihil aliud sint, quam aquae & terrae par-D 3 ticulae,
37쪽
3o RE NATI DR sc AR et Estieulae, nihilominus tamen in aere leviori existentes, pulsu graviorum se attollent f merito profecto librum Archimedis de infidentibus humido me nunquam legisse, vel saltem nunquam intellexisse argueret, si quid aptum ad hoc probandum in eo contineri scripsissem. Sed forte dicet per illa graviora se intelligere ipsum aerem, quia nempe terra & aqua vi radiorum Solis ita rarefactae sunt, ut ipso aere leviores evaserint. Quasi vero etiam hoc sit vel minimum probabile radios Solis ad aquam & terram nunquam pervenientes, nisi per si rem transeundo, hunc qui ad omnem dilatationem est paratissimus, tam parum rarefacere; illas vero tam multum, ut ea
11. Ad pag. I 82. Miror ipsum velle veram causam cur aquae summas verficies polita sit, & quod de suo addit uniformiter rotunda, ex Α γchimede in eodem libro de iis quae vehuntur in aqua, esse petendam; nihil, enim in eo continetur, quod ad hane rem possit referri praeter postulatum. humidi a ualiter arenti&u minin pressa a magis pressa expeti tur, de secundam propositionem in qua ex hoc postulato demonstratur, omnis humidi eonsistentis es manentis seuperficiem essespharieam, ejusique spha
me centrum idem esse cum centro terra. Quod certe quam proxime verum
est, & quantum sussciebat ad institutum Archimedis; quod nempe non aliud intendat in eo libro, quam demonstrare quantum & quomodo debeant onerari navigia, ne submergantur. Sed hoc profecto nullo modo ap tum est ad reddendam rationem cur superficies aquae sit polita; nam contra ex isto Arehimedis sundamento eaeterisque aequilibrii legibus, si non ha beatur ratio aliarum rerum, & inter cameras istius affrictus, de quo sum is eurus, evidentissime sequitur illam debere esse scabram & inaequalem: quia cum, sestem ut plurimum , sint aliquae terrae particulae aquae immistae, quae ejus partibus sunt graviores, ut patet ex eo quod ipsa aliquandiu in vase
asservata subsidant, itemque in ea sint aliqui spiritus ipsi leviores, ut fatetur in objectione ad pag. I sq. Demonstratur in propositione & s illiu libri Archimedis, partes superficiei aquae, quibus plures terrae particulae& pauciores spiritus subiacent, debere paulo viciniores esse centro terrae aliis circumjacentibus, quae plures spiritus & pauciores terrie particulas sub se haberent, sicque 1 uperfietem illam plane rudem & impolitam evadere. Vel certe si velit terram & spiritus &similia omnia, esse aquae qualia in ratione gravitatis, quandiu illi permixta sunt, fateri saltem de bet Archimedis argumenta non procedere, nisi quoties humidi super- scies est pars sphaerae medium terrae pro centro habentis, &c. proinde quid dicet de guttis in adre pendentibus , itemque de undis , quae
38쪽
EpisTOLARUM PAsts IL Epist. VIII. at quantumlibet agitatae superficies semper habent maxime laeves & p
16. Ad pag. 168. Substiti aliquandiu hoc in loco, nec potuis.
sem unquam suspicari, cur rotae radios & titionis celerrime circumacti circulum igncum asterat, ad illa quae de vaporum raritast scripsi refutanda, nisi commodum ineminissem dici ab Aristotele raresactionem seri per augmentationem quantitatis, atque ideo plerosque cx cjus sectatoribus sibi persuadere, corpus rarefactum plus spatii secundum omnes dimensiones replere, qum si sit condensatum; juxta quam opinionem recte sane diceretur rotae radios vel titionem non esse rariores, nec plus spatii occupare dum circumaguntur, quam dum quiescupi: sed crassa mea Philosophia talem augmentationem quantitatis non capit; nec aliam ra- resectionem intelligo praeter illam, quaesit cum partes alicujus corporis ab invicem removentur, illiusque pori sive intervalla quae sunt inter istas partes augentur. Nec dico singulas particulas corporis, cujus pori ita augentur, rarescri, scd tantummodo totum corpus. Ncc denique nego quaedam corpora, licet eorum partes quiescant, posscesse rarissima, ita enim spongiam raram appello, non modo cum sicca est, sed etiam magis cum aqua saturata magis turget. Perinde enim est sive aer, sive aqua, sive alia quaevis materia contineatur in ejus poris, quoniam ad ejus naturam non pertinet. Atqui nitid evidentius est , quam motum celerrimum singularum partium alicujus corporis efficere etiam interdum posse, ut singulae ab invicem magis removeantur, quam si quiescant; quemadmodum cum titio alicubi circumagitur, impedit quo minus alii titiones aliis modis in eodem loco possint etiam circumagi; adeo ut hic nodum Insci po quaesiverit.
IT. Ad pag. IIs & I 89. Negat saporem salsum in eo consistere, quod partes salis punctim incidant in poros linguae, quia inquit, si hoc verum
sit, quoties casu transversim incident, aliquem alium saporem exhibebunt. Sed notare dcbet acum non pungere nisi cuspide, nec gladium scindere sine acie, reliquis autem sitis partibus nullum posse vulnus infligere, atque eodem modo particulas salis transversim indinguam incident8s non
magis sentiri, quam illas aquae dulcis; sed quia sunt permultae in qualibet ejus mica, non magis potest contingere, ut illa in ore liquescendo nullaseuspides in linguae poros immittat, quam ut si quis nudis pedibus ambulat supra spinas & non hedatur. Subjungit me nimis multa sperare per se lum situm & motum localem posse expediri, quae absque realibus aliis qualitatibus non possunt intelligi ; sed si velit enumerare problemata,
39쪽
quae in solo tractatu de melcoris explicui, & conferre cum iis quae ab aliis de eadem materia, in qua ipse eli versatissimus , tradita sunt, confido'
ipsum non adeo magnam occasionem reperturum pinguiusculam& m chanicam meam Philosephiam contemnendi. 18. Denique ad paginam I9o. Cum dicit Ventorum motus per AEol, pilas universim expediri non posse, mecum sentit, alias enim etiam eorum causas asseror Sed cum rationis loco addit exhalationes ventorum tam a cte inter nubes & montes non comprimi, ut tanto impetu quanto vapor ex 2Eolipila exprimantur, non satis ad mechanicae leges viderur attendere , ex quibus potest facile demonstrari, si vasta illa moles aeris, quae ventos componit, tanto impetu ferretur, quanto per exiguum illud quod ex . Eolipila egreditur ferri solet, nulla fore aedilicia quae non ab ipsis dis. sarentur, Sc. Haec sunt, Clarissime Domine, quae ad objectiones doctissimi Viri Domini Fromondi respondeo, quibus si nondum putet sibi esse abunde satisfactum, vel si forte post accuratius libri examen alias pluri
Clatissimo Viro Domino Plemplo Renatus Descartes.
Occasione responsionis ad pradictas Tromondi objectiones. Clarissime Domine,
Audeo meam ad Domini Fromondi objectiones responsionem tan dem ad vos pervenisse. Illum autem ex ea judicasse me nonnihil propter suum scriptum exacerbatum vel irritatum fuisse, admodum miror; non enim sui ullo modo, nec puto mihi vel minimum verbum in ipsum excidisse, cui non simile aut durius prior in me dixisset; adeo ut, illum eo stilo delectari existimans, nonnihil coegerim natyram meam, ab omni alioquin contentione alienam , ne si forte nimis' molliter & languide ipsius impetum sustinerem, hic Iudus ei minus placeret; atque ut illi, qui latrunculis aut scachis certant, non ideo minus amici inter se esse lolciat, & ipsa etiam ludendi peritia inter nonnullos sit amicitiae causa Muinculum , ita studui ejus benevolcntiam mea responsione demereri. Cur Itbcr apud vos nondum vendatur nescio, sed si Bibliopolae vestria meci habere velint, illum libentissime missurum certo scio. Nullum autem satis maturum judicium expecto ab his, qui mitiuatitio tantum exemplari resti-
40쪽
EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. X. '33 festinanter perlecto usi erunt; quae enim sunt versus finem cuiusque tractatus, non poterunt intelligi, nisi omnia quae praecedunt memoriter teneantur; & probationes eorum quae initio proponuntur, a sequentibus omnibus dependent. Quippe non ea, quae in primis capitibus propono de natura luminis, de figura particularum salis &aquae dulcis & similibus mea principia sunt, ut ipse videris objicer . sed potius sunt conelusiones, quae per sequentia omnia demonstrantur. Magnitudines autem, figurae, inus & motus pro meo objecto formali, ut Philosophorum ter minis utar & res physicae, quas explico, pro materiali sumendae sunt. At principia sive praemissae, ex quibus conclusiones istas deduco, sunt tantum illa axiomata quibus Geometrarum demonstrationes nituntur: ut, totum est majus sua parte, si ab aequalibus aequalia demas, reliqua erunt aequalia,&c. non tamen ab omni sensibili materia abstracti, ut apud Geometras, sed variis experimentis sensu cognitis atque indubitatis applieata; ut cum ex eo quod particulae salis sint oblongae&inflexiles, d duxi figuram quadratam ejus micarum, & alia quam plurima, quae sensumani ita sunt: haec quidem ver illud volui explicare ut estinus per causim; nequaquam autem probare, quia jam erant satis notar sed contra illud per haec a posteriori demonstrare, ut memini me in responsione ad
xi objectionem Domini Fromondi sese scripsisse. Laetabor si Jesulta ille, cui librum commendasti, aliquid scribat; nihil enim nisi valde excoctum ab hominibus illius Societatis facile exibit, & quo fortiores objectiones
proponentur, tanto gratiores mihi erunt. Ideoque etiam tuas de motu cordis avide expecto. Et sum, &c.
Responsis ad tres quastiones; I. Utrum de existentia Dei dubitare ticeat. 2. Utrum liceat quicquam falsi in iis, qua Deum spectant, supponere. 3. De anima brutorum. TErnas in literis, quas ad me scribere dignatus est, quaestiones invenio, quae tam manifeste ostendunt tibi eruditionem tuam curae esse, teque sineere agere, ut nihil mihi sit jucundius, quam ad illas respondere. Prima est, utrum de Deo dubitare unquam liceat, hoc est, utrum nam