Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

re admodum patens stili ope, di societate desertus . nam neque doctrinae ipsus studia, quae non continuo perfecta, omnibus q. suis partibus expleta orta sunt, umquam aliis, atque aliis deinceps accessionibus paulatim progredientia ad hac perfectionem absolutionemq.. peruenissent, nisi priorum cogitata, & inuenta scriptorum labore, & industria posteris tradita lumen illis praetulissent , eosq. ad alia, atque alia superiorum disputationibus addenda incitassent; neque postquam ad perfectu in hunc scientiae gradu peruenerunt, quidquam posteris prodessent, nisi litterarum monumentis consignata ab omnibus saeculorum aetatibus cognosci, ac percipi possent . quod idem

de iis uiris , qui omnem operam, omnemq. aetatem suam ad rempublicam gerendam contulerunt, licet affirmare . quorum uirtus,e Pregiaq. facinora, ac priclara in homines mesua angustissimis locorum, & temporum finitas includerentur, hoc est earum tantummodo Ciuitatum, quibus praefuerunt, eorumq. dumtaxat hominum, quos ipsi dum inter mort les agerent, regendos, & tuendos susceperunt. quae nunc egregiis scriptorum monumentis dilatata, aeternitatiq. mandata omnia saecula, omnesq. nationes exempli utilitate

amplectuntur. Quocirca quis erit ingeniuram importuno, ac tam barbaro, qui non rerum scriptores summa beneuolentia prosequatur qui q. non illorum facultati si non pas em

12쪽

ipsis rerum auctoribus , It psokImam terras gratiam fateatur deberi, non mod6 uu Isto ab iis hominibus , qui tam ingentia benelicia a magnorum illorum uirorum uirtute, & consilio, rebus i. gestis acceperunt, sed ab ipsis

quoq. rerum auctoribus , quorum me ita j egregiaq. facinora, atque utilitas ab illis manans, simul q. nomen, & fama scriptorum industria ab interitu uindicatur, breui aliter heritura. Q uod totum contra usu uenire fere cernimus , iniquaq. humanarum rerum con ditione fieri, ut scriptorum laboribus publieae utilitatis caussa susceptis pro sperato laudis fructu, ac debitis dignitatis; & opum praemiis liberrima uituperationis, & obtrectationis merces persoluatur . nulla enim professo re

frehen 'ni , & inuidis magis obiecta est,

nullumq . mortali uiti Opus ab hominum malevolentia, & improbitate, magis quam scruptorum ictu stria solet pervelli, & lacerari. ε miae tamen res scriptoribus modice ferenda est ; minimeq. mira debet uideri , neque illo a suscepto studio deterrere, aut illorum animos fiangere, ac studia debilitare. Nam cuni eodem uitio omnia secula constet laborasse ι eam q. semper fuisse inhumanis ingeniis per

uersitatem,ut ueterum tantummodo eorumst.

qui multo ante se defuncti essent, scripta mi

rarentur, atque suspicerent, eorum q. amarent , ac uenerorentur nomen, suae ut o aetatis scriptores, quamuis egregios, ac diuinos uiros

13쪽

ros fastjdirent , ac despicerent, atquς adeo

atrociter in semiren ur , arroganter facerent

nostri scriptores, si sese eximios esse postularent; indignarenturq. in communibns omnia temporum incommodis , de iniquitatibus uersari. neq. mirgndum est uetera tantum in cae-juni l udibus serri, contra praesentia insta in-sma etiam deprimi, sed cogitare debemus,excellendi, & gloriae cupiditatem strenuis, de ignauis natura aeque instam esse , neque quenqqain alios supr* se extolli, aequo a 3 imo ferre. tinto enim sese inseri ps maxima hominu pars deprimi putant, qyanto ceteros altius uident evolare. qua re fit, ut cum ad excellen

ham, S gloriam una tantqmmodo sit meritorum , *c uirtutis uia, ii qui sese illa carere intel igunt ἱ neque propterea se excellere posse confidunt , aliorum gloria , & exceli nil xamq. se praegrauanto Rehementer gantat τquos cum de summo illo gradu d licere uia ect* , & aperta n9n sperent posse, idem obliqua, & obscura escere moliuntur, eas res quantum in ipsis est,illis qetrahendo,sine quibus homines excellere, seq. anollere 'o' possunt, qua'. excellentia, & gloria necessario consequitur, hoc est uiriptis famam , & meritorum commendationem , A quibus inia quitatibus mors una homnes eximit, cum

nullus sit inuidiae locus hi iis uiris, cum quibus multis iam saeculis defungi nulla nobis

possit esse contςntio.

14쪽

Vrit enim fulgore suo , qui praegrauat artes Insta st positas; extinctus amabitur idem.

Et ut est apud eundem Poetam

- quatenus, heu nefas Virtutem incolumem odimus, Sublatam ex oculis quaerimus inuidi.

Qui uero simul cum laudis, & praemiorum

spe institutos labores, ac susceptum studium deponunt, ii nihil se magnum, aut amplum spectare, nihilq. nisi submissum, atque humile habere demonstrant. Nam gloria ea, quae a suae aetatis hominibus speratur, minimi momenti instar esse debet, neq; de ea magnopere scriptores laborare oportet, quippe quae nisi maligne, & ab inuitis fere expresta ueniat; neque tam breuis gloris fructus, magni sane est faciendus, sed consolari debet scribentes hominis immortalitas, posteritatis q. inna , quae perpetua est, quam q. magna, & splendida ingenia sequi solent, atque eius ardentissima cupiditate efferri; quet deni q. acerrimis stimulis eadem praeclara ingenia ad tantos labores exhauriendos, tant fim q. ac tam assiduam operam in eloquentis studia impendendam incitare consueuit. Immortalitatis igitur spes dubia illis esse non debet, si modo ipsorum scripta eius sint generis, quae post extinctam morte inuidiam integra hominum iudicia non reformident. Qui uero praemiis du-euntur , ii pluris se exiguam mercedem, quam uirtutem ipsam sacere declarant; neque bonit ' publi-

15쪽

publicum in scribendo spectare, quod egregiis uiris in primis est propositum, sed turpe

lucrum degeneri cupiditate consectari; ingenium q. & eloquentiam tamquam cauponari,

quo quaestu nullus potest esse sordidior. Aecum omnium scriptorum industria omni tempore multis iniquitatibus exercita est, tum uero nostra aetate ii, qui latine scribui, ita exagitatur, ut nullorum scribentium durior umqua fuerit conditio, propter quoddam exortum hominum genus, quibus studium est, latinam Iinguam insectari, ac nonnulla quoque u emborum asperitate interdum perstringere . contendunt enim latine scribi hoc tempore, neque debere, neque recte posse omnino. quin etiam sunt nonnulli, qui popularem Italum sermonem latinae linguae anteferre non dubitent e ac proinde Iuventutem a latine scribendo magnopere deterreant, utiliusq. & laudabilius affirmet in Itala populari lingua operam,& diligentia poni; hortenturq. litterarum studiosos, ut ad cogitata sua Hetruscis litteris madanda curam,& studium suum conferant . qui etiam homines rationes quasdam afferunt falsas illas quidem, uerum in speciem ita probabiles , ut parum acri, & attento animo in rem intuentibus errorem facile possint obiicere . Quibus hominibus obuiam eundum existimai i , illorum q. rationes refellendas, ac futilitatem earu aperiendam; docendum q. aeque nostris ac ueterum temporibus latine bene scribi

n posse

16쪽

posse & oportere, Iatinumq. sermonem po Iari, sue illum Italum, siue Hetruscum appellare libet, infinito interuallo nobiliorem, prs-

stantiore esse . quam rem non tam ceterae caus

sae, qui homines ad scribendum solent impellere, quam oricium ipsum a me postulare uisum est . ut cuius linguae beneficio nomen meum aliter obscurum futurum in hominum notitia uenerit, ei nunc lingui indignissimis calumnii

appetitae, eorumq. oppugnatione depressae, qui illius usum e mortaliu coetu extermina: e sunt a gressi hanc qualemcumque gratiam referrem,

labantiaq..Iuuentutis studia illi retinerem. QSod satis ab ude me arbitror fecisse in tribus his libris, quos ad te mitto. in quibus que co-

rissimo, eiusq. iussu ab ANTONIO. SAUL Iopristanti ingenio uiro, in eloquentisq. studiis haud mediocres progressus habente, tum aute eximia iuris scientia, olbusq. ingenuis artibus

cu primis instructo pro lingua latina,deq. eius usu, & praestantia subtiliter, & copiose sunt disputata, complexus sum, cum eius disputati ni una cum nonnullis uiris doctis intei fuissem Quam disputationem his maxime temporibus aptam putaui, quibus non in Italia modo, sed in ceteris quoque Europs Prouinciis hiicquε-stionem ingentibus contenrionibus audio i ctari. Multis autem de caussis hos libros H E R-NESTE amplissime ad te potissimum mittedos duxi .primu quod cum BON COMPAGNI libri

17쪽

dici possint, quippe qui eius iussu , e . nu o

re scripti,& editi fuit, nemini pro ea, quς aristissima inter uos intercedit, animorum conium ti one res B O N C O N P A GηI acceptiores qualibi,aut iucudiores fore putaui. Deinde, quod cum tu cum ceteris ingenuis artibus, quibus nemo omnino de statis nostrae Principibus instructior est, eloquentiae studia coniunxeris,

nemini hos libros nostros, quam tibi iucundiores fore putabam; neminemq. de illis melius iudicare posse intelligebam. postulauit id etiasummum, ac sngulare meum in te studi uni non magis fortunt tuae amplitudine, ac prialti generis splendore, quam clarissimarum ui

tutum, & praestantis doctrinae commendatione prouocatum. Illud enim constat Bauaria gente tua nullam omnino de Germanis sie, aut uetustate nobiliore,'aut opibus amplissimisq. Ditionibus florentiorem, aut rerum gestarum magnitudine clariorem, aut stemmatibus ditiorem . quippe quam n 6n ceterorum modo h

notum tituli, sed summum ipsum imperii fastigium decorarint Sed nulla laus aeque illam conspectam facit, atque pietatis,&religionis

perpetua, & contestata gloria. quae cum omnibus temporibus illustris fuit, tum uero in huius siculi tenebris ueluti clarissimum lumen ceteris magna ex parte extinctis elueet. Vt e TDsimi parentis tui singulari uirtute, fide, constantia, auctoritate religionis,& Ecclesiae res in Gerinania asdicti, & prostrat et in primis nitantur. B a Talem

18쪽

Talem tu parentem, ac tales maiores tuos non modo generis successione, uerum etiam uirtutum aemulatione subsequeris. quarum cum in amplissimis Dioecesibus tibi mandatis regendis & conformandis, tum in Romana Aula ea documenta dedisti, ut omnium oculos subito in te conuerteris, maximoSq. ad te concursus seceris , atque hominum uoluntates ita tibi devinxeris, ut amplissima qu sq. tibi omnes, &uotis expetant,& firmissima spe destinent. obseruantiam quidem meam ad te ita attraxisti, ut ex iis, quorum in te colendo eminent studia, perpaucos pares, superiorem habiturus umquam sim neminem. quod ne temere promisisse existimer, omni profecto dilige tia, officio, opera, deni q. omni mea perficiam. Neque uero uirtutes tuas stilo persequi in prs- sentia necesse habui, ne cu illis nihil lucis scriptis nostris addere nos posse speremus, excelso enim loco positi omnibus in conspectu sunt, pudorem tuis tibi ipsi laudibus recesendis onerare uoluisse uideamur. Tu interea hos libros, .ueluti primum effusissms in te uoluntatis meae signum accipe. quos si tibi gratos, &probatos fuisse cognouero, tum uero me laborum meorum satis.amplam mercedem percepisse, neque in illis scribendis operam inania ter posuisse existimabo.

VBERTI

19쪽

UBERTI'. FOLI ET AEDE . LINGUAE . LATINAE

VS V. ET . PRAESTANTI A

G REGIAM. IA CORI. ON COMPAGNI ingenii, animi q. indolε atq. cum in omni genere praestantem virtutem, tum vero incredibilis humanitatis, & moderationis laudem, iam inde a prima adolescentia imbecillaq. illa aetate, quae impotentium cupiditatum veluti aestu abrepta minus se rationis imperio regendam praebet, apparere coeptam, ac simit cum annis ingentibus auctam incrementis fortunae amplitudo, ad quam ex priuati sortis statu merito peruenit, non modo non extinxit aut imminuit, sed rato admodum exemplo etiam auxit, expressoribusq. signis illustrauit, ac veluti edito loco positam conspectiorem fecit. Quae res solidae in primis, & corroborais, ac neutiquam vulgars virtutis scae per fuit,animiq. celsi, ac magni, & omni humana infra se posita existi

mantis.

20쪽

LIBER

mantis. Siquidem mortalium mentes maiore vi maioreq. impetu secundsequam aduersi res concutere, & labefactare solent, atq. vltra officii regionem efferre: rerum q. copia, &insolentia nonnumquam ad intolerabilem fastum, & arrogantiam homines prouehit. Verecte sapientis professores vadant, id quod

usu quoq. compertum est, maiore animo si cundam fortunam modice , quam aduersam

patienter ferri; eoq. praestantiorem illam, qua hanc esse virtutem, quod illa nostri arbitrii res, lavsq. proinde ab ea emanans nostra sit; in hac necessitas, cui vel ab inuitis parendum

est, maximam laudis partem occupet . quae res prouerbio quoq. comprobatur, quod infelicitate tantummodo obtinet locum. Vetus enim & peruulgatum est, mores honoribus immutari, cum in misero fortunae statu nulla morum mutatio prouerbio sit notata. Atq. ea laus eo mirabilior est in IACOBO, eoq. magis omnium oculos in illum conuertit, quo rarior aetate nostra in eadem fortuna apparuit, mi Oq. contraria inuidia nostra tempora, ut recordari ipsi possumus, laborarunt. At vero IACOBI moderatum,& constantem animi habitum nihil altissimo sortunae gradu, ad quem

subito 'conscendit, inflatum, nihilq. summo gratis loco quem apud GREGORIVM terti decimum possidet,elat si cernimus. Cui GREGO Rl o cum non minus ob morum suauitate amabilemq. naturam, quam ob arctissimam

neces

SEARCH

MENU NAVIGATION