장음표시 사용
21쪽
necessitudinem sit acceptissimus, nullos t men tanta Pontificii animi in illum effusio aut ei spiritus attulit , aut quidquam de pristi- na comitate imminuit, quin contra illum omnibus vel mediocris sortis hominibus sese videmus aequare, in omniumq. consuetudinem familiariter dare , atq. ad se accedentes benigne, & perhumaniter excipere . qua virtute nulla est, quae ad inuidiam magnae fortunae fere comitem leuandam, & mitigandam, hominumq. voluntates attrahendas magis valeat . Neq. uero ceterae quamplurimae, & eximiae I A C O B l laudes ita parum enitent,ut illarum lux praefulgenti humanitatis, & moderationis splendore perstringatur, atq. hebetetur. Splendent immo haud obscuris documentis clarae, magisq. in dies splendebunt, si modo illis campus datus fuerit, in quo possint excurrere. quas non ideo non necesse habui in praesentia sigillatin, persequi, quod obscurae aut dubiae non sint, sed quod longum id futuset, ac superuacaneum, neq. ad susceptam disputationem quidquam pertineret, quodq. multi nobis, ut speramus, dabuntur loci eas commemoradi. una illa eximia laus, quae huic operi conuenire in primis visa est,nullo modo fuit silentio praetereunda,hoc est incensum, &indefessum de hominibus bene merendi studium, atq. Omnes, quicumq. in illius opem, de fidem confugiunt, opibus, honoribus, dignitate amplificandi. in quibus homines in-
22쪽
genii, ac doctrinae, & eloquentiae fama commendatos prae ceteris amplectitur naturae uidelicet, & studiorum similitudine impulsus, quibus studiis a puero fuit mirifice deditus, quaeq. assiduo labore , ac diligentia perpetuo coluit; in quibusq. magnos progressus habet.
Litteratos igit homines BON COMPAGNus apud se in magno honore, in magnoq. pretio habet, ac de illis augendis,& ornandis cogitare numquam desistit. quorum familiari quoq. utitur consuetudine, libenterq. cum illis init conuiuia , eorum sermonibus mirifice delectari solitus. quibus ego magna cum voluptate , & uero etiam fructu saepe interesse soleo . Nullus autem congressus mihi iucundior umquam fuit, quam is, in quo quaestio grauissima, alq. in primis controuersa, ingentibus'. contentionibus, & disputationibus agitata an latine hoc tempore scribendum sit, omni differendi subtilitate enucleata, ac ad tenue
limata est, cum omnes fere, qui cuinq. erant RO in s litterarum atq. elegantis eruditionis fama insignes, eius uocatu ad illum in Vaticanuad conuiuium conuenissent. Fuit autem hoc per id tempus cum IACOBUS a GREGORIO Pontificiae militiae summus Praefectus creatus . est. Adfuit in illis ANTONIUS . SAUL lUS.
qui ad eximiam Pontificii, & Caesariani iuris scientia politiores quoq.addidit litteras,ac novulgaria eloquetiae studia, omnes t. ingenuas . di homine nobili dignas artes. In quo iuuene
23쪽
tanta praestantis naturae uis est, ut aetatem uim tute praecurrisse existimetur; tempori R. bene
ficium ingenio repraesentasse. quippe quod prudentia, quq non nis longa aetate, ac diuturno rerum usu fere acquiritur, aetate nondum matura in illo singularis conspiciatur. Cum acerrima enim ingenii excellentis acie coniunctum est peracre ac prudens de magnis rebus, quaeq. in deliberationem, &actionem cadunt, iudicium. quae res perraro contigit, ut qui doctrinae studiis excellat, idem in ciuilium rerum administratione , rei q. publicae gerendae facultate sit ' pristans . Quae uirtutes cu omnium oculos in illuconuerterunt, tum eundem Principibus acceptu,& gratum factur: in primis GREGORIO tertiodecimo optimo, & sapientissimo Principi, a quo ad non leuia rei p. munera uocari coeptus est, honorifica legatione ad Regiam Neapolitanam illi mandata. In qua ita omnia s A v LI I fidei, dili . gentis, ingenii, consilii constant officia, ut se se non modo mandato muneri parem ostendat, sed ex illo ad altiora sibi gradu faciat. Accedunt ad condecorandum ANTONIvM haud parua nobilitatis momenta, quam ille ab ipsa Vrbe Roma peruetusto genere ducit. In qua Ciuitate gentem Saul iam perhonorificum semper dignitatis locum obtinuisse multis praeclaris legationum, & aliis publicis muneribus f P. re functam certissima adhuc extant cum lapidum , tum litterarum monumenta. Rus gens C cum
24쪽
cum Lueam postea c6inigrasset,statim in Phinocipibus illius Ciuitatis, iisq. qui capita rerum
erant, connumerata est ; euiusq. potenti ε in
ea Ciuitate nondum plane deleta sunt uestigia. Demum eum Genuam stlicioribus auspiciis sedes, ac domicilium transtulissetimirum est, quam breui cum excellentibus hominum ingeniis, quae perpetuo tulit, tum opibus per amplis suis subnixa in primariorum diguationem uenerit , quam plurimas ex clarioribus familiis affinitatibus amplexa. Nec minus externi honores claram gentem comm edant nimirum sacrs purpurae titulus , aliquoiq. insignes sacri Antistites. quorum doctrina , tu in autem uitet sanistitas ac pietas in superioris saeculi tenebris orbi Christiano ita illuxit, ut eorum nomen tota Europa fuerit percelebre . Opum uero non magis amplitudo conspecta est, quam usus laudatus . Vrbem enim circumiectaq. suburbana compluribus magnificis idificiis ornauit hic gens , in quibus est peramplum Valetudinarium, non priuatet se tunae , sed Regi ρ magnificentis opus unius Be-dineti opibus, & eximia pietate extructum, amplissimisq. uectigalibus ad usus necessarios tuedos donatu. uas res me de S A v L I O non tomere attigisse, cum ceterorum nomina, qui conuiuio, & disputationi interfuerunt, siler tio transierim, mox apparebit. Eam autem diasputatione induxit CVRTII Gonzagae oratio, quam ille multorum mensium commentatio
25쪽
ne elaboratam 3ON COMPAGNI iussu secum attulerat . in qua id suscepit demonstrandu non modo oportere , sed necesse qum. esse,iatina lingua omissa, quq obsoleverit, Italo populari sermone hominu eogitationes, & acti
nes, quin etiam doctrinas ipsas litterarum monimentis hoc tempore mandari; uehemen ter n. labi, & errare eos Omnes, quicumque latina lingua in quovis genere, ac de quacsique rescribendo utuntur. Cum igitur conuiuium summa hilaritate, ac iucundissimis sermonibus celebratum esset , remotis mensis petiit a
GON ZAGA. BoNCoΜpAGNVI ut oratio nem, cuius audiendae caussa omnes conuentia semus, recitare ne grauaretur. Hic GoNΣAG A quamquam id non libenter modo, sed cupide quoq. facere existimabatur, praefatus sese imperio, cui parendum omnino sit, adigi ad ineptias suas coram ipsis Romans Academiae
luminibus proferendas illud addidit, sese ad illum finem lecturum, quoad fastidium, & satietas audientes non capiat. bene longa enim esse orationem, neque aliter subiectam rem potuisse demonstrari, a ut dilucide explicari. Cui cu aBON COMPAGNO omnibus approbantibus responsum esset, illius modestiam in ea excusatione ab omnibus agnosci, longitudinem uero audientibus non modo non fastidio, aut satietati, sed delectationi etiam fore, quς enim ab illius ingenio, Δ. eloquentia pro ficiscantur, ea esse, ut quod idem de Demo. C a sthenis
26쪽
sthenis orationibus dici solebat, longissima
quaeq. maxime delectet , GONE AGA nihil cunctatus, orationem de scripto magno sIem. tio recitauit. Elaborata enim erat in primis,&copiosa, ac cum uerbis illuminata, tum se tentiis uariata, ut delectatio animos audientia teneret, ac longitudinis satietatem, & isdium leuaret. Varie ea oratio audientes pro cuiusq. ingenio affecit. nam qui argumentum minus probabant, silentes eo erant habitu oris, qui animum alta cogitatione defixum indicaret . Maior pars in luculetae orationis, omniq. eXOr Mationum genere illustrati laudes consentienae applausu effusa est, cum alii copiam, alii di spositionem , alii ornamenta, alii alia laudarent; nonnulli etiam sententiam magnopere approbarent, cum dicerent omnia sermone hoc, quo populariter utimur, siue illum It licum, si ue Hetruscum appellare libet, state nostra litteris esse mandanda , usumq. latins linguae iam obsoletae atque adeo extinctis plane omittendum. Cogere id rationes plurimas,
cesstatem ipsam . neque enim tot post ueteres illos nouis exortis rebus, quae latina uoce careant omnino, animi notiones infinitis in rebus explicari posse. quod si nouis hisce rebus noua sint imponenda nomina, pr sterqua quod nouam ac plane aliam linguam fingemus, qui ne ipsa quidem iure uocari latina poterit, neque enim uocibus illis a nobis siclis latini ho-2 mines
27쪽
mines utebantur, nobis hoc prorsus esse interdictum in aliena lingua, ac Iicuisse id ueteribus tantummodo latinis in sua, ut nouas res nouis uocabulis notarent. Deinde se non uidere, cur nonnulli ab hac ratione tantopere abhorreat, quasi uero patria hic Italorum rudis quidam, di agrestis ac degener sit lingua, ac non ea,qui
omnium ornamentorum , omniumq. figuram tam uerborum, quam sententiarum ; omnis q.
poematum generis capax suauitate & pulchritudine sua alienigenas quoque ad sese possit attrahere, nedum illa hominibus Italis & Ciauibus suis sit fastidienda, & repudianda. quin etiam, si quis rem uere existimare uelit ; ac si quis solidas potius res, quam splendida nomina consectetur, patrium iermonem nostrum, qui in tanto sit nonnullorum contemptu , in comparatione cum latino multis rebus longe praestare; magisq. decorum esse, illi q. multis partibus anteponendum . qua in re sese magnopere assentiri GON ZAG AE; assensurosq. omnes, qui fulgore Romani nominis aciem ingenii non perstringente integre& sincere dere uelint iudicare. Simile se quiddam hac in re Romanorum temporum agnoscere, cum homines Philosophiam ac ceteras artes &doctripas nulla alia quam Graeca lingua nec ipsi te gere, nec ab aliis uellent tradi. quorum inscitiam multis locis a Cicerone latinae eloquentis parente irrisam legimus, absurdam hominum rationem mirante, quos nou delectaret patrius
28쪽
patrius sermo; insolensq. domesticarum r tum fastidium damnante . Magnam proinde GON ZAGAE habendam gratiam, qui adolescentium studia, & ardorem excitarit ad hanc linguam amplectendam , & scriptis illustranda mam portunitatemq. ab ea deterrenti si tam acri ac uehementi & ornata oratione instet tus sit, ac patrii sermonis dignitatem tanta a sumentorum copia &ui, tam q. firmis rationibus asseruerit. Hic GON ZAGA , quae, inquit , de laudibus meis a uestra humanitate plurima ac praeclara profecta sunt, ad ea non necesse habeo respondere. sunt enim eiusnodi, quae si uelim agnoscere , pudoris oblitus plane existimer, si negare, mendacii quodam modo arguere uidear viros, quorum tam egregia in me extet uoluntas . Id quod res est , verba uestra interpretabor . orationem uidelicet uos meam ipsam per se rudem & ieiunam uerbis uestris amplificare S illustrare uoluisse, quaeq. illi desunt, addere ornamenta . Cui uoluntati uestrae ut me plurimum debere confiteor, ita uos pro ea, quam uobis uicissim debeo beneuolentia, &obseruantia monitos uolo, ut id posthac faciatis parce, ac modice,ne nimia amoris abundantia prouecti ea mihi de cetero affingatis , quae imbecillitati meae parum conuenientia non tam me laudibus ornent, quam de iudi eii uestri fama detrahant. Sententiam uero meam a uobis probari uehementer sane Istor.
29쪽
auctoritas enim uestra me posthac tutum faciet ab obtrectatorum liuore. quis enim camsententiam audeat lacerare, id quod nonnulli iiq. non indocti, magno'. in eloquentis itudiis progressus habentes in omnibus sermonibus faciunt, quis igitur erit tanta audacia, qui eam sententiam oppugnare aggrediatur, a qua stare uideat tales uiros tam exquisita doctrina, tantoq. rerum usu atq. eloquentis gloria commendatos λ Integrum igitur & incorruptum iudicium uestrum laudo; eorum l. dissimile, qui latinae linguae toti hqrentes ab illa non possunt diuelli, patriumq. sermonem contemo unti neq. ratione & uerirate uicti cedunt ; quin contra sententiam, quam usus &res ipsa manifeste coarguit, pugnacissime dosendunt. quam rem non t/m, quod se ueram
caussam putent tueri quis enim quemquam tam bebetem & tardum existimetὸ sed dua bus de caussis facere sunt existimandi; altera quod latinae linguae scientia inflati & subnixi mbulant, cuius commendatione supra alios se se extollunt. qης si inutilis conuincatur, inordinem se se coactum iri, atq. adeo nullos prorsus futuros intelligunt. altera caussa est humanis ingeniis insita peruersitas, ne tam multam operam uideantur perdidisse ; ne uetantum ac tam diuturnum studium in re plane inutili frustra posuisse. Dimittendi sunt igitur eiusmodi homines; atq. ut suis se teneant finibus sinendi. quorum errorem si non alia
30쪽
res, tempus ipsum, cuius de omni re uerax est& incorruptum iudicium, tandem refellet. Plura dicere pergentem GONE AGAM. BomCOMPAGNus interfatus, optatam inquit, s pe occasionem, ut de hac re inter homines ingenio & doctrina prs stantes disputatio inferretur, mihi oblatam gaudeo . quam si dimisero, meum uitium fuerit. nam nihil est, quod minus mihi liqueat: minusq. constituere mecum possim, quid certi aut explorati sequar. quisita enim sipe res est a doctis & ingeniosis uiris i quorum disputationibus sipe interfui,
. cum etiam ipse eum sermonem nonnumquam
induxissem, hominesq. inter se commisissem. ex quibus disputationibus illud semper abstu- Ii, ut idem, qui ueneram,abirem' atq. adeo ut incertior & magis dubius discedere. ita enim dissidentibus sententiis inter illos semper certatum est, ut res exitum non reperiret. In magno igitur beneficio accipiam, si hac de re. deq. linguae latinae& popularis huius nostra Italice comparatione suscipiatur disputatio;
ac tam diu disseratur, donec ueritas ad liquidum exploretur. neq. iniquo animo debes ferre GoNZAGA, si sententia tua in controuersiam uocetur, neq. susceptam opinionem ita amplecti, ut cum cetera omnia humana disputatione huc & illuc possint trahi, opinionem tuam esse eximiam postules. quin contra pro comperto tibi a firmo, nullam esse rem, de