Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

inter nos committatur. G Ο N L. Tu uero ut

libet. SAUL. Illud quoque inter nos aequilest constitui , quod candoris nostri, eorum q. hominum est, quibus in disserendo unum ueritatis est studium, ne comprehensae opinioni pertinaciter haereamus , ne ue illius ita retinentes simus, ut si eam ratio labefactabit, si denique ueritas extorquebit, non inuiti illam deponamus , eaq. in re sapientissimum illum Socratem imitemur, quem tu heri commem Or sti. GON Z. Ita prorsus faciendum censeo .

SAUL. Vt igitur ratione & uia procedat disputatio, age more scholarum effatum profer, de quo disputetur. GON L. Videtur mihi hoc tempore populari Italica lingua scribendum esse ; & a latina prorsus abstinendum . SAUL. In quo tandem negotii genere e GON Z. In omni. itaque siue epistola mittenda sit, siue caussa in iudicio agenda , siue historia conscribenda, siue ars aliqua & doctrina tractanda ac litteris mandanda, nulla alia lingua utendum ; idq. siue in soluta oratione, siue in carminibus. SAUL. Rationem expecto. GON Z. Multae sunt, eaeq. firmissimae, quas proferre possim. Verum ne longums

Viam , quinque in prisentia ero contentus.

Principio omnium saeculorum omnium q. gentium auctoritas, ac perpetuus usus eadem lingua scribendi, qua in quotidiano sermone uulgo utebantur. Cur uero duplici sermone ea-i Ea dem

42쪽

Μ LIBER

dem gens uteretur aut quae tandem ratio id suadeat ξ quid enim aliud est scribere, quam id quod loquimur,litterarum monumentis cosignare, ne pereat ξ Cur autem id alio sermone faciamus, neminem reperiri posse existimo quamuis acri ingenio praeditum, qui si non solidam, at saltem speciem aliquam habentem rationem possit comminisci, quae ad id persuadendum ualeat. Quae est igitur ista tanta in nostrorum hominum ingeniis peruersitas, quque tam inepta ista ratio saeculum nostrum tenet, ut pertinaciae finem non aliquando faciamusὸ Sed tantum nobis ipsi demus, ut acutius in rebus uidere nos eatistimemus, quam omnium populorum omnium q. saeculorum

aetates quod si Romanorum ipsorum idem erat in loquendo & in scribendo sermo , id quod dubium esse non potest, utri tandem illorum similiores sunt, ii ne, qui sese ad illorum usum & consilium accommodant, an ii, qui illorum uerba tantum retinentes a sententia&iudicio recedunt Multis iam ab hinc sqculis latina lingua mortua est; usus enim latine loquendi, qui unus linguarum uita est, extinctus est , quae etiam aliena dici potest, quiescere igitur illam sinamus. Contra patria haec nostra lingua uiget & floret, illa igitur utamur. neque qui in quotidiano sermone Patriae nostrae ciues atque Italis incolae sumus, cur in scribendo peregrini esse cupiamus, uideo. quod qui facere recusant, simile quiddam

43쪽

dam faciunt, ac si quis uiuorum consuetudinem, & quotidianum usum uitet, eorum uero, qui multis abhinc annis mortui sunt, quod eos clariores uiros, ac digniores , quibus utamur, dicat suisse, consuetudinem quaerat, atque ea cogitatione fruatur, illosq. uiuentes ac se illorum familiaritate uti somnians aliosq. irridens, qui non simile faciant, sese oblectet. Quis uero in homine ita inepte desipiente risum teneat ξ Memoriam quidem clarorum uirorum colere ac repetere sepe debemus; resq.

egregias ab illis gestas commemorare ; quin etiam illoru imagines, si ulla facultas sit, apud nos habere, quibus ad uirtutem & ad decus

aemulandum accἴdamur. ita sermonem latinum nosse & intelligere debemus nos quidem, ne tot praeclara in omni facultate praecellentiuingeniorum monumenta hac lingua sempite

nar faeculorum memoriae commendata intereat.

Eadem uero lingua uti, cum alia felicissimis initiis atque auctibus illi successerit, id cum aratione est alienum , tum omnium saeculorum auctoritati, ut initio posui, aperte repugnat.

Altera ratio ducitur a fine, quem qui latine hoc tempore sibi scribendum ducunt, usque adeo non assequuntur, ut ab illo quam longi sisime aberrent . illud enim qui scribunt, spectare solent in primis,eaq. de caussa homines huc scribendi laborem capiunt, ut a quamplurimis scripta ipsorum legantur. Qui igitur latino sermone cogitata sua litteris suscipit mandanda.

44쪽

danda, is non de illustrando, sed de obscurando nomine suo laborat. quippe quae a quam paucissimis lectum iri debeat sperare; atque inquam paucissimorum notitiam peruentura . quotus enim quisque est, si mulierum, puerorum , rusticanorum, opificum, nautarum, ac

mulio maximae Nobilitatis partis rationem ducas, qui latine scire inueniaturὸ Vix millesimus quisque; ut tanta paucitas pro nihilo habenda sit. Quod est igitur istorum consilium; aut cur laborem istum inanem capiunt, cum sibi, non aliis sese scribere intelligant Nihil est quod in re perspicua multus sim. Ad fertiain igitur rationem uenio: quae docet hanc latine scribendi curam non inanem modo, sed damnosam quoque in primis esse . nam praeter laborem , qui in latina lingua paranda plurimus& diuturnus exudandus est, si quidem uidemus eos, qui hoc studio ducuntur; qui q. perfectam huius linguae cognitionem & usum aD

sequi contendunt, omnem suam multorum annorum operam ab omni reliqua cogitatione avocatam in hoc studium conferre; atque omnes ingenii & industriae neruos in eo conis tendere ; illo sq. hac una tantum cura multos annos, quod miserandum sit, torqueri. prster igitur hunc inanem & diuturnum necessario exantiandum laborem , id damni uel maximi faciunt, quod tam multam operae& aetatis partem doctrinae studiis subtrahunt; prauumq. hoc consilium multos illis de melioribus

45쪽

bus&ad perdiscendum aptioribus eximit annos, quos si bonis artibus darent, magnum profecto aliquid atque prsclarum in illis assequerentur. Equidem hanc unam non in postremis esse caussam puto, cur minus doctis homunibus stas nostra utatur,quam priscoru tepora,

quod prisci illi integram operam & intentam in doctrinae studiis collocabat ab hoc inani Iahore alienae lingus comparandet non interpellatam. Quocirca nos ipsi tandem respiciamus, neque in prauo consilio obstinate nobis perseuerandum ducamus. quod si aliqui sunt, quibus id iam integrum non sit, quique eo iam processerint, unde facilis non sit neq. expeditus regressus; atque in quibus quod futurum erat, iam factum sit imbeeillae saltem

aetatis, quaeq. aliorum consilio regenda est, misericordia nos capiat; atque illam a damnosa hac via ingredienda reuocemus. Sequitur quarta ratio, qus maxime rem, totamque hanc qugstionem continet. nam ceterae, quas attulimus rationes, scribi latine non oportere demonstrant, hetc vero etiam non posse. nam

cum sermo & Ioquendi facuItas ideo hominibus sit a natura data, ut animi notiones proferant, qui, malum, tantus iste furor inscitiae j& caecitatis comes mentes quorundam tenet, ut cum patrium & a natura inditum sermone amplum & copiosum, quoque omnia animi lenia commode & ornate possint declarare, eumq. pro tum ac nullo studio paratum habeant

46쪽

heant, illo contempto tanto cum Iabore ali nam linguam consectentur mancam & deficietem, qua vix dimidiam partem cogitationum mente conceptarum possint exprimereὸ Cuius rei confirmandς laborem mihi ademerunt ii, qui orationem meam uerbis suis subsecuti demonstrarunt, quot res post uetera Romanorum tempora sint immutatar: quot nous inuenis, quot noua Magistratuum , Procur tionum,honorum, Imperiorum tam in militaribus , quam in Civilibus rebus exorta sint genera,quot instrumenta non bellica modo, sed domestica quoque,tam urbana, quam rustica,

quot munitionum nouarum formae, quam uarius sit tam virilis quam muliebris uestitus , quot ciborum & condimentorum longe a priscis diuersς, longeq. aliis nominibus notatae extiterint species. quae atq. alia eiusmodi multa latinis nominibus carentia si quis nouis uocabulis velit nominare, non iam latina lingua simplici & pura uti erit dicendus, sed monstrudeforme gignere e duabus diuersis maleq. cohaerentibus rebus conflatum . Proinde uideant ii, qui pro suscepta sententia pugnant, quemadmodum hoc se laqueo expediant. Presse ac strictim s A vLI inter nos agi uoluisti. Breuiter igitur perstringo, quae oratione dilatanda fuerant. immensa enim rerum copia & varietasse offert, quae nouis nominibus insignes sunt

faciendae, quas singulas persequi longum &inunitum pene fuerit. locum igitur satis sit indicasse

47쪽

dicasse. Restat ratio , quam extremo Ioco reseruaui, cum dignitate sit prima. Nam si patrius hic noster rudis quidam &agrestis atq. incomptus esset sermo, tamen eo etiam in scribendo utendum defenderem iis de caussis, quas plurimas commemoraui. neque enim quisquam duos sermones haberς, ut dixi, debet, alium, quo loquatur, alium, quo scribat . nunc cum patria lingua nostra non modo non deformis sit & absona, sed latina ipsa pulchrior, atque adeo omnium linguarum pulcherrima, quam sui ipse& Patris hostis censendus est is, qui decoram linguam suam spernat, alienam l. sequatur, quae specie & pulchritudine a paterna uincatur. Itala enim haec lingua nostra ea re haud dubie ceteris linguis praestat, in qua prima est linguae commendatio, hoc est, suauitate. quae uirtus humanitatis propria, ac minime cu bel- tuis communis declarat, linguam hanc nostram humanitati, quam ceteras propiorem, hominibu R. proinde magis conuenientem; quippe, quae ab eo sono , quem horridum & truceatque immanem edunt belluae, sit magis quam

ceterae remota, quaeq . maiore cli suavitate animis influat, omniq. carens asperitate aures iucundiore sensu permulceat. Talem porro esse patrium sermonem nostrum, qui no intelligit, is non mente iam& intelligetia, sed sensu omnino carere est existimandus: neq. tardus &hebes modo, sed amens ac plane stupidus est appellandus. omnes enim huius lingus uoces . F uocali-

48쪽

uocalibus termin tur , quae nulla consonantiuasperitate horridae iucundissimo sono animos audientium perfundunt. quae res etiam lingua hanc fluentem & sic ibilem facit; commissuri'. & coagmentationibus in prinais aptam. quae altera est non exigua linguarum comme' datio. atque ea laus benigno quodam Italin fato Ppria sermonis p*trii nostri est, nullius q. sentis sermoni, qui nunc uigeat, uel ς uius aliqu3 extet memoria , umquam contigit. Vt ii quis nulla anticipatione corruptus a 'imus ψις ie& integre iudicare uelit, huic prosecto It licae linguae dignitatis primas tribuat. Virum quendam apprime doctum dicere solitym Rccepi, si caenestibu4 illis mentibus ullus esset sermonis usus, isq. unus aliquis ex iis, quibus mortales utuntur, esset asciscendus, Italu hunς nostrum ex ceteris omnibus illos fuisse dele .cturos. Equidem non sum nescius SAVLI nullam rem eue, de qua non in utramque partem

possit disputari, id qa declarauit Academicoru secta, illud quoq.no ignoro,in omni disputatione ingeni v & eloqMentiam uincereiqMatu utraque rς in primi uales. ut non dubitem te, pro ζῆ , quae in te est, lachit te, multa contrδhaec posse afferret ad aspectum qui de speciosa, sed ad approbationem infirma. Verum spero te pro animi tui candore, quod consilium s pienter & amanter mihi dedisti, eo te quoque usurum; neque in caussa tam euidenti ac mini dubia oppugnanda ingenii & eloquentiae

49쪽

ostentationem consectaturum. Verum quid tibi ea de re statuendum si tuum erit arbitri. Equidem ueram hane & certam ac stabilem opinionem perpetuo tenebo. S A V L. Tu

quidem GON 2 AG A in extrema oratione conuentorum me admones, ne pertinaciter contra ueritatem tenda. uerum ipse te in illis haudquaquam ostendis malarum, qui qualiscur . tandem mea futura sit disputatio, te tamen opinioni tuae haesurum dicis. Ita ne uero quid si falsia a ratione conuincatur, tamen ne illam retinebis ξ GON Z. Quo tandem modo tam euidens ueritas conuincatur ξ S AVL. Iudicium tu secundum te fers, priusquam caussa ex altera parte sit dicta. Cum peroraro, tum uter nostrum ostentationem ingenii consectatus sit; et uter ueritatis susceperit patrocinium, horum uirorum, qui de hac, & de omni qua uis magna re, possiliat existimare, erit iudici u.

Illud autem praefari libet, te in hac caussa Iongius, quam Petrum Bembum progressum . Ille enim in tribus iis libris, quos prosas inscripsit, in quibus hanc eandem qu stionem copiosilitiae & acutissime tractat, nostrς statis homines hortatur, ut aliquam opers & temporis parte ad huius Italicae linguae studium costrant, qua

a calumniis obtrectatorum conatur defendero, cum doceat como de & ornate omnes res He trusco sermone litteris posse mandari, iuuen- utemq. ab huius linguae studio deterretes refellit . Verum latinam linguam, id quod fecisti

50쪽

φ LIBER

tu, non insectatur; neque ab ea adolescentiureuocat studia : quin contra non oratione modo, sed exemplo quoque suo docuit, ea esse scribendum, quippe qui illam omni scriptoruuarietate excoluerit, tam q. multa ac praeclarano modo soluta oratione, sed carminibus quoque latino sermone conscripserit, ut nemini latinae litterae aetate nostra plus debeant Iiureq. is unum ex clarissimis huius linguae luminibus existimetur. quq Benabi sententia tolerabilis omnibus est . tu uero hac lingua insectanda iudicioq. illorum, qui latine scribunt, reprehendedo & uituperando iniuriosus plane existis in hunc ipsum Bembum, quem a te plurimi fieri idq. haud immerito,semper cognoui;& in tantam clarorum uirorum multitudinem , qui tanta cum ingenii & eloquentiae gloria &nostra & Patrum nostroru memoria latine scripserunt; linguam q. latinam non mortuam, ut putas, sed maxime uigentem, quantum in te est, iugulare, ac de hominum coetu prorsus exterminare contendis. De qua re mihi tecum suscepta est dimicatio . in qua, quoniam tu in- disputatione, quam modo habuisti, non modo de uehementi illa contentione, qua in oratione a te recitata usus fueras,nihil remisisti, sed atroxior etiam mihi uisus es contra latinam lingua insurgere, ego quoq. qui remissus &sedatus

esse decreueram, acriter &uehementer agere constituir ac ut par tibi referam, non minoreui dicendi ac copia,si modo id assequi potero, popularem

SEARCH

MENU NAVIGATION