Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

discrepantes doctorum hominum sententi p. nam apud exteros quidem&transalpinos, eos inquam, qui in litterarum studiis uersantur, haud facile opinio tua approbatorem inuenerit. Vel de iis, qui adsunt, quot putas esse, qui a te dissideant ii certe, qui silentio suo sententiam istam tuam se minime probare significat. qui ideo fortasse tacent, quod tuam offensonem uereantur, si in re tam accurate a te tractata , ac tot mensium commentatione agitata tantoq. uerborum apparatu explicata tibi aduersentur, perinde quasi opinione tua improbanda de tuo iudicio uideantur detrali re. Tum GON ZAGA magnam immo, inquit, gratiam habiturus sum BGNCOMPA GNE, si quis sententiam meam oppugnare, ac refellere uel acerrime asgrediatur. alteruter enim ex ea re uel necessario percipietur fructus. Su-ue enim opinio mea uera est, ut puto, ueritas magis elucebit contentione agitata; ac subtilitate disputationis ad tenue limata & enucleata; magis'. ueluti inuolucris reiectis apparebit'. Sive falsam opinionem animo imbibi, quid mihi optatius aut utilius esse possit, qua eam mihi eximi pr clare enim multis locis

docet Plato, ut ueritate tamquam saluberrimo pabulo intelligentis nostrς uim ali, ita falsas opiniones uirus esse, quo animus noster

inficitur . quare prudenter Socratem in disputationibus cupere solitum scribit, inferiorem se potius,quam superiorem discedere, quod

D uictum

32쪽

LIBER

uictum ratione, falsis opinionibus, si quas animo comprehendisset, se liberari diceret, quo beneficio nullu excogitari possit maius; contra uincendo nihil se assequi, sed hanc omnisi maximam utilitatem ad uictum peruenire. Sapientissimi igitur hominis rationem mihi imitandam ducens uos singulos oratos uolo, ut quantum quis'. ingenio & eloquentia ualet, id omne ad nos oppugnandos conferat; ac quam uehementissimus potest, in orationem nostram cooriatur. Tum BON COMPAGNvs Quandoquidem inquit , GON ZAGA contradictio ne non offenditur, quis uestrum Viri doctissimi contrarias partes suscipitὸ Etenim cum disputatio per se ipsa satis splendida est, tum uero nihil gratius mihi hoc tempore fieri potest. nulla enim res est, in qua magis cupia, non uagam & incertam, sed stabilem & ratam habere opinionem. Quet cum ille dixisset, silentium omnibus fuit. Quare BON COMPAG N v s non ea, inquit, de caussa puto, nemine uestrum in tam splendidum certamen nomen& operam suam profiteri, quod non multi ex uobis sint, qui a GONE AGA magnopere di sentiant, ii certe qui silentio suo animum resententiam nudarunt, neq. ii paruis se se n turae & doctrinae prssidiis ad manu cum G O mZ A G A conserendam existiment instructos, sed modestia uos credo retineri, quas arrogantis sit atq. hominis pudoris prorsus obliti, si quisse se certamini ultro offerens ceteris uelutife

33쪽

i se uideatur praetulisse . uestram igitur o o nium uicem culpam hanc ego suscipia, unuq:, ex uobis pugnae destinabo, modo uos me hu-i manitate & fide uestra a repulsae periculo &i. ignominia securum faciatis, ac quemcumq. i. elegero, is non retractanrer obsequi in animar inducat. Cum omnes respondissemus, nos in , auctoritate illius fore, ille, tuas igitur has, init quit ANTONI . S A VLI esse partes volo,non1 quod ego te ceteris pr feram, sed quod per i spectior mihi sit& exploratior tua hac de rei. sententia, quam tu mihi saepe declarasti.Cum i omnes nutu significassemus, nos iudicium a BON COMPAGNI magnopere approbare, i, FAVLIVS vultu immutato cum subita de imi prouisa re se vehementer demonstraret perturi batum. Quid, inquit Praefecte negotium, cui a minime omnium, qui adsunt, aptus sm , ad , me potissimum delegare tibi in metem venit quam hoc reliquae prudentis tuae consentaneust facis te enim aiunt in muneribus mandandisti mirum habere solere hominum ac rerum de-ti lectum. Principio quid improuiso depreheni. sus afferre possum contra tam accuratam ora a etionem, totq. lucubrationibus commentata Θα. Copia mehercule rerum & argumentorum coli. sitatio Obruitur, nedum quid contra disi

3 cam, mihi in mentem venire quid qua possit. iis quamquam ut me ipse subito reuoce, hoc ip-ιis sum, quod de magnis & grauibus rebus disse-im renti aduersariu esse in primis solet, mihi ve , Da tere

34쪽

ar L IS E R

tere in bonu potest . inscitia enim mea qu q. multa in disserendo me peccare necesse est,in his temporis angustiis aliqua ex parte forta se latebunt. Deinde praeterquam quod ingenio & eiusmodi disputationibus parum atque adeo nihil omnino valeo, quod umquam statis tempus sepostum habui, quo me iis artibus instruerem, quq talis disputatio postulatΘEquidem primae aetatis tempora politioribus literis ac Philosophiae quoque me dedisse non nego, in quibus tamen haud diu versatus ad aliud ac longe diuersum litterarum genus om

nem operam, omneq. meum studium breui transferre coactus sum, in quo omne teiri puri

quo in scholis fui, consumpsi: forensis deinde opera ac labores & Aulae occupationes ab omni humaniorum studioru cogitatione me penitus abstraxerunt. Vt etiam si quid in hoe genere aliquando potuerim , id omne peri rit. Ad hoc perturbat me haud parum tua &ceterorum expectatio, quae cuiusque qua uis praeparati, atque iis rebus, quibus ego careo,

instructissimi animum possit instingere. quid

enim dignum hac tanta audientia afferre possim ξ Sed quoniam tantam tuam de hac re voluntatem video; tuq. auctoritate tua omnem mihi pricidisti excusationem, grauius me sagitium admissurum intelligo imperiis tuis no parendo, quam inscitiam meam detegendo. Cum prς sertim maiore tua culpa, peccaturus sim, quam mea; tibi q. errata mea, quae pluri

35쪽

ina sore non dubito , potius sint assignanda, qui me inuitum & retractantem in disputationem tam a me aliena imperio tuo conieceris, quam mihi, qui me uenia dignum facio, si a te iussus in iis rebus tractandis offendero, quae a professione mea tam abhorrere ante denuntio . Tu vero , inquit BON COM PAGNusistis omissis, quae a tua modestia proferuntur, fortiter age ANTONI, audacterq. ad disputationem aggredere.Omnes enim quicumque tecum sentiunt, si qua in re ipse deficies, tibi praesto futuros polliceor. quod idem assentietium auxilium, si eo opus erit G O N Z A G AEnon deerit. Hic GON Z AG A nihil immo sinquit Prsfecte ab eo, quod initio te cupere dixisti tam alienum est, quam haec disserentiuo obloquentium multitudo, ex qua magnam confusionem semper existere necesse est, quae ,

subtilitatem disputationis impediat, id quod

mihi saepe usu uenit, cum eiusmodi disputationibus interfui . in quibus tum cum maxime disputatio arderet, aliquis ex transuerso coOriens institutam continuationem, ac seriem disserendi obloquendo interrumperet . quo fiebat, Vt pro una plures quaestiones interpositae alia aliam impediret; nihilq. in ulla certi aut explorati constitiui posset. Si igitur in prima voluntate manes BON COMPAGNE, tali

obloquendi facultate, quq ad nullam rem nisi ad contextum orationis impediendum valet, ceteris interducta inter duos sue eos me &Sauli un

36쪽

LIBER

sAVLIVM , siue alios esse places, agi pat re . quod SA VLIO graue esse no debet, quippe qui me ingenio & doctrina omnibusq. iis artibus , qu dissimulat. longe vincat . ut diasputatio ipsa hominem aperiet simulationum

integumentis euolutum , cum ego ceteris robus inferior, caussa tantum superior sim, cuius bonitate c6fisus certamen non detrecto. Tum SAUL Ius socium, inquit , repudiat GomzAGA, quod sibi contra inermem & imparatum videt pugnandum; longioremq. responsionem persequentem BoNCOMPAGNVs interrupit, cum se consilium GONE AGAS magnopere diceret approbare: ac prorsus scfaciendum censeret. Quare SAULIUM Orauit, ut qui maiore in re voluntati sus esset obsecutus, in hac quoque sibi morem gerere ne grauaretur.Cum se se in auctoritate fore respodisset ANTONI v S. Verum unum, inquitate

mihi dari velim Praefecte, quod tua a te sapientia & aequitas sine ullis meis precibus debet impetrare, ut iis c disputatio in insequentem di εdifferatur, exiguum q. hoc unius noctis spatia mihi ad meditandum detur. Iniquum est enim

me contra tam acrem, tam eIaboratam, tam

copiosam atque tot mensium commentatione meditatam orationem improuiso deprehensum atque imparatum disserere. Ad hoc bene longam, neque eam facilem explicatu instare disputationem vides, tempus l. iam in

serum inclinatum maxima diei parte legendo absumpta ,

37쪽

absumpta, omnesq. nos nimia & diuturna animi attentione plane sumus defessi; neque res tam controuersa exiguo hoc spatio, quod reliquum est diei potest expediri & ad exitum utilo modo perduci ; & maximς atque arduae quaestiones perfectius percipiuntur, melius mentibus hominum adlisrescunt continuata quam intermissa disputatione. rem igitur in posterum diem integram differri commodius multo in omnes partes fuerit. Cum id emabuero sibi squu videri respondisset BONCO PAGNus; Ac quoniam inquit, longs disputationis res est, faciendum omnino existimo, ut cras bene mane conueniatur. sic enim fiet, ne temporis angustiis urgeamur. Cui cum omnes assensi essemus, consurreximus, Postero die cum omnes ad illum ad constitutam hora conuenissemus, atque eius iussu consedissi mus BON COMPAGNus , si de me, inquit quemadmodum ceteri sint affecti, coniecturam facere debeo, nullam multis ab hinc annis disputationem incidisse puto, quq mai rem expectationem comouerit, maiorave studia ad audiendum excitarit, quam haec, quae

mittenda est. Mihi quidem nihil longius umquam visum est, quam dum vos de re praeci ra atque hoc tempore non in Italia modo, sed in Transalpinis quoque nationibus maxime controuersa disputantes audiam a totumque hoc interpostum tempus ita sui animo agita-

38쪽

io, ut paruam quietis partem eamq. crebro interruptam hac nocte ceperim varie affectus. Modo enim mihi nimis longa uidebatur mora , quae stagrans desiderium meum neque.n. animi impotentiam mei hac in re fateri uerscundabor retardaret. modo breuis,cum ad tes AULI cogitationem conuertere, cuius caunia pro singulari mea in te uoluntate haud mediocriter me sentieba commoueri. perexiguuenim, ut uere dicam, tempus ad meditandum ci commentandum de tanta ac tam ambigua re tibi datum uidebam. Sed duae me res consolabantur praestans ingenium & iudicium tuum mihi&uero omnibus perspectum & cognitu, celeresq. animi tui motus &ad excogitanda acuti, & ad explicandum expediti, qui non dubito, quin uirtute sua breuitatem temporis snt compensaturi. ut nihil a te nisi praeclarum& perfectum sit expectandum: Et horum, qui audiunt aequitas & humanitas, ut si quid se te offenderis, aut si aliqua in re, id quod tamen non spero, non plane satisfeceris, nihil propterea de opinione, quam de excellenti facultate tua conceptam habent, sint diminuturi , sed , id quod res est, quae desiderabuntur, breuitati temporis assignaturi . Nam de G O N Z A G A quidem nihil est, quod perturbemur, qui uim ingenii & eloquentiae suae in tam longa & accurata oratione ia expressit, quodq. de illo futurum fuit, iam factum est iudicium. Tum AN ToNI vs & immortalem tibi inquit, habeo

39쪽

habeo gratiam B O NC O Μ P A G N E , quem tantopere uidea de me, ac de mea existimatione laborare; & tibi remitto , ne meam uicem solicitus sis. non enim dubito , ne superior discedam. quod arroganter dictum accipi nolim, sed quod bonitate causis confidam; ueritasq.

ipsa firmissima hac mihi spc faciat;paruaq. hscinterposita mora mihi, & uero caussae ipsi,qua acturus sum,dupliciter utilis fuit. nam primum tempus hoc interea ad meditandum & commentandum habui. quo factum est, ut multa mihi pro latina lingua uenerint in mentem, quae exiguo illo, quod reliquum erat diei spastio, neque omnia cogitatione potuissem com lecti, neque si maxime complexus essem, sa- iis temporis habuissem ad ea pronuntianda . quare factum esset, cum omnia, quae pro populari lingua, ac contra latinam dici possent, copiose& diligenter in oratione sua persecutus sit G O NZ A G A , caussa ex altera parte claudicaret, neque plane cogn osci posset, nulluq. proinde rectum iudicium ferri. Deinde impetus illos animorum, quos tam acris ac uehemens & ornata Oratio excitauit, hoc interposito spatio magna ex parte consedisse credendum cst. quare momenta rationum utrimque sedato animo melius perpendentur. Et ad GON ZAGAM conuersus, longe, inquit, alio orationis genere nobis agendum est ab co , quo in oratione tua usus es GONTAGA. Tu enim omnes Rhetorum flores consectatus amis

40쪽

plificationibus, ac genere illo dicendi aeri &incitato non tam id agere uisus es, ut ueritate inuenires, quam ut latinam linguam, in qua insectanda uehemens in primis, atque adeo

atrox extitisti,funditus euerteres, ueritatemq. obrueres redundantia uerborum , atque audientium ita assiceres animos, ut orationis flumine ueluti rapidissimo aestu abrepti quid uerum quidq. ratum esse deberet, internoscere, ac secum statuere non possent . quod orationis genus commouendis quam docendis animis aptius iudiciis & concionibus reseruandum est . in quibus oratores non tam de ueritate inuenienda laborare solent, quam omnes curas intendere in Iudicum & audientium animos in suam caussam inclinandos, multitudinemq., quo uelint, impellendam. At nobis contra agendum est, quibus propositum est ueritatem inuestigare, eamq. subtili disputatione enucleare. Non debes igitur expectare

GON ZRGA, ut orationi tuae respondeam, caquod longo tempore ae diuturna commentatione opus esset, tum quod eiusmodi orationis genus amplum & redundans ad disputationem nostram minime est accommodatum . Sedate igitur & remisse de re nobis est qua rendum . sermoneq. est utendum simplici &aequabili, pressoq. & enucleato, atque omni oratorio fuco plane carente. Quare oratione tua omissa, disputatio inter nos de integro instituatur, ac ueluti nunc sumpto initio certamen inter

SEARCH

MENU NAVIGATION