De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

EPISTOLA

ct idoneum se inere queam. N

qae enim lucubrationes nostrae tam

exquisiti judicij vim se acumen 'ferre possent, nisi summa quae in

te est humanitas, magnitudo animi , mansuetudo, propensa in eos qui de isteris bene mereri student voluntas, tam altae eruditionis, ingend lucem temperarent.

Uuare jam prope est , ut quod 'paulo ante dixi , nunc mutem , atque acerrimi tui judicu limam exoptem potius , quam pertimefcam. Nam si quid detraxerit , id rude erit se incultum, atque opus ipsum eo solo minas futurames, quo melius. Et quidem bene actum mecum existimo , quod hujus opusculi jam partem aliquam perlegere volueris : sed mihi νε-ogio fuit te ὰ gravioribus curis

ad nostra haec Philosophiae studia

diutius avocare. Nec minore be

neficio me sibi devis tam agnos

12쪽

eo, dum pateris hunc librum patrocinio tuo manitum in publicum emitti di quem tibi cum nuncupo ,

quod mihi fuit maxime in hoc seuscipiendo labore propositum , ea

quiaem ratione videor consecutus.

2 sic enim mihi est praestitutus Mnis , eo fere tendit toto opere fusa di putatio, ut dignitatem animi , se excellentiam, nataram inius liberam, se solutam ab omni concretione mortali, non dubiis conjecturis , sed firmis rationibus se

experimentis demonstrem. Cum autem huic opusculo raum peril

l re nomen inscripsi, id ipsum

quod volui, magna ex parae confectam credidi. Nemo enim δε- re est cui illud non satim occumrat e tantam ingenu vim, quantam in te omnes admiramur, flammam agendi se cogitandi solertiam, praesentissimum consilium, altissimam prudentiam , incredi-

13쪽

sitim dicendi facultatem, varietatem , acumen , illain percipiendi se inveniendi facilitatem,quam in explicandis soles vel di illimis negotiis adhibere : infinitam prope o rerum se verborum memoriam; hunc inquam animum, hanc mentem tot tantisque rit,bus ornatam e terra nasci fingiaque non potuim. Quid enim , i Veniam iliad tam velox , ut in plura vel eodem temporis momeninio vim suam impendat , mens tot

disciplinis exculta , excelsus ille

animus, originem 'am in terris invenerit Z quae illius 'Lgura quae magnitudo, tot res capere possit aut incere Sed angamenti dulcedine abreptus, quod in hujus operis decurseu erit faciendum, nempe ut immortalitatem animorum demon rem , vereor ut praepostero ordine jam ingrediar : nec satis videar attendere

14쪽

qui sit Epistolae nuncupatonae Dis,

qui modus. Cum aut vetere in titulo rationem operis reddere , atque illius velut formam quandam exponere , aut certe quod iam in consuetudinem venit, taum emereri favorem , se virtutes tuas

leviter saltem se cursim attingere oportuerit. Quod quidem si perte liceret , mihi non admodum Hincile sit, aut arduum. Vuae enim uberior materia esse potest,

quam de generis tui splendore, de nobilissima Haria oram si edicere , quae Regno , qui Ecclesiae , in bello, in toga, in sa

crarum rerum administratione

tot Heroes summis perfunctis honoribus extulit 3 Quid camad eas quae tibi sunt pro priae laudes , facilitatem tuam , comitatem , liberalitatem , Ecelesiae tibi commisto curam ventam esset, vix sillam sane exitum

15쪽

EPISTOLA.

haberet oratio ' Dabis igitar mihi hanc ventiam, ARCHIPB Esu LILLuSTRISSIME , ut hoc arguo mentam aliis majore facundia

praeditis pene idibatum relinquam. Id anum a te postulo , ut hoc opusculum, quod tuo nomini consecratum , Iudiciorum jam pene securum publico se committit, ut Drati animi testimonium, se observantiae in te meae monimentum excipias, nosque ut coepisti , benevolentiae tuae honore , ut tibi jam multis nominibus obstrictos complecti non graveris. Tibi addictissimus Joan es

Baptista Du HAMEL. P. S. Lamberti.

16쪽

M s i s Philosophiae con templatio brevissime a Veiarulamio in tres partes sic distribuitur, ut prima sit de rerum natura, secunda de homine , tertia de Deo. Primam Philosophi partem , quae in naturae obscuritate versatur , Physicam dixere , quae in speculatricem, & practicam ividitur.

Illa occultas rerum causis ex multis experimentis eruit , haec causas rerum

jam cognitas ad praxim, & vitae u sus adhibet. Sic omnis haec scientia ab experimentis coepta, ad causiis rerum indagandas progressit, tandem causis cognitis rursus aὸ experimenta majore cum fructu descendit. Physica theoretica aut est generalis , aut specialis : Illa vel prima re- lrum principia, vel communes rerum lassiectiones, vel totius universi fabri t

17쪽

cana contemplatur ; haec circa partes universi praecipuas , ut corpora coelestia, elementa , fossilia , plantas, animalia versatur ; eaque naturali historiae videtur proxima. Utraque speculatricis Philosophiae pars sic explicari potest , ut non sol naturae progressum, rerum ortus, & incre menta , causas itidem effectrices, Mmateriales, quae in fluxu quodam ,& motu positae sunt, sed etiam formas rerum simplices, ut fluidi , firmi, fixi, volatilis , motus ipsius leges acriore animo intueamur. Quo quidem modo via ad scientias naturales multo compendiosior munitur , quam si res ipsiis quae sunt compositae , seorsum persequamur. Quae sint v. gr. sonorum formae in singulis vocabulis, explicatu arduum est : Sed quae aeris collisio, qui sonus unamquamque literam exprimat, intellectu non erit difficile : cumque perspectos habuerimus sonos, qui singulas alpitabeti literas efficiunt, tum forte dictionum soni, aut formae magis compositae citius cognoscentur.

Simili quidem ratione Vix lapidis ,

18쪽

plantae, animalis formas conseque mur , nisi ante quae magis patent,

dc sunt simpliciores , ut calidi, dc frigidi, duri, & liquidi, & alias cor

porum communes velut assectiones, quarum cognitio multo est uberior ,

perspectas habuerimus. Neque in hoc aflentior Verulamio, qui partem illam Philosophiae , quae naturali historiae est proxima, quaeque incausae effecti icis , dc materialis speculatione potissimum consistit, seorsum

ab ea quae rerum constantes velut leges considerat , omnino tractandam arbitratur. Nam in ea sum opinione

non modo utramque illam Philosophiae theoreticae partem, sed etiam

speculatricem simul & practicam , non separatim, sed junctim δc simul

traestari oportere. Nam partes illae in quas Philosophiam naturalem dividimus, mutuam sibi asserunt lucem,& causarum indagatio experimentis ipsis confirmatur , ut haec vicissimplerumque caeca sunt , dc fortuita, nisi ad causarum lucem dirigantur. Id enim inter operandum Ut regu lam , aut normam sequi debemus .

19쪽

uod inter contemplandum vim causae obtinere comperimus. Neque ,

ut dictum est , ea Philosophiae parte

contenti simus, quae e flectrices tam tum, aut materiales causas considerat. Haec enim in varias natur

ambages 3c sinuosos anfractus plerumque diducitur. Sed multo maxime ad eam debemus attendere quae certas, & fixas naturae leges intuetur : ea quippe & facilior est , & ad praxim longe videtur utilior.

Ac prima quidem Philosophia

pars quae in rerum naturalium inqui sitione posita est , satis fuse, & diligenter a nobis octo libris, quos Variis temporibus in lucem emisimus, fuit pertractata. Sed eam philoso phandi rationem paucis abhinc an nis ingressi, quae experimentis vib-

nixa nunc viget maxime , quaeque magnos nostra aetate progressus

Cit , de corporum affectionibus, hoc est, de universa pene natura duos libros consciipsimus. In quibus non modo illustriora quaeque asserre eX- perimenta , sed etiam rerum causas abstrusiores diligentius inquirere V

20쪽

luimus. Sicque absoluta ea Philo iaphiae parte, quae in naturae indaga tione Versatur, nunc adeunda nobis est de homine tractatio , in qua omnes diligentiae , & industriae , si quaesit in nobis , nervi sunt adhibendi. Nam in quo studium nostrum , &labor potius acquiescat, quam in cognitione Dei Sc nostri 3 Etsi autem Theologia. naturalis quae in Dei contemplatione versatur , jam aliqua ex parte, in priore de consensu veteris & novae Philosophiae libro fuit a nobis exposita , cum Platonicae Philosophiae principia summatim tractarentur , illiuS tamen pars melior ad hos libros quodammodo pertinet. Nam Divinae majestatis fulgor, non alibi clarius, quam in nobis ipsis miciat. Illius imago sic animis nostris impressa est, ut dissiciule sit mentem humanam paulo attentius intueri, quin summi omnium Principis luce perfundamur. Nam ut lartifices solent suis operibus notam attexere , sic imaginem, vel ideam lsui mentibus nostris insculpsit Deus 1 lIta ut hominis, & Numinis contem-

SEARCH

MENU NAVIGATION