De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

t . DE MENTE Hu MANAnum , ullum potest cerebro impressum esse phantasma. Ac ne illas quidem

res, quae magis sensiis feriunt, ut tu Cem , calorem, frigus, intellectu melius consequimur: cum res plerumque magis sensibiles mentis aciem maxi- 'me fugiant. Absurdum itaque videtur omnem cognitionem, aut ideam a

sensibus duci: cum saepe ea sint longe Certiora & magis perspicua, quae sola mente compleaimur, quam quae sensus nostros vehementius moVent. Nemo enim bona fide dubitare potest,

an cogitet,vivat,existat. Ac ViVere, aut cogitare me certum est , cum dubitor nec tamen ulla est cogitationis et dubitationis , vel existentiae imago corporea. Nam , ut vocis aut soni specieS quaedam corporea, sit cum idea cogitationis, aut existentiae cωjuncta,

non est illius de qua loquimur, cogitationis imago. Hinc pulchre Augusti-ia. E,' nus. , inquit, sunt inum genera, is quae Videntur ; unum corporalium, sis cui hoc Coelum, S terra, Sc quidquid .. in eis sensus cernit, & tangit ε, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae si spiritu cogitata imaginamur , sive I

42쪽

L 1 AER PRIMus. Iscordata vel oblata, quasi corpora con- ea tuemur. Tertium ab utroque discre- ratum, quod neque sit corpus , neque re habeat similitudinem corporis , sicut ea est sapientia , quae mente intellecta iaconcipitur, Sc in cujus luce de his om- eonibus veraciter judicatur. c. IV. Multa porro ad intellectualem ivisionem pertinent, quae sine ulla cor- lporis similitudine contuemur. Primum lipsae virtutes , quibus vitia sunt contraria , quae neque corpora sunt , aut specios habent similes corporum. Di- catur mihi, quem colorem habeat sa- pientia. Cum cogitamus justitiam, Ahequid tanquam sonus ad aures 3 quid in pistanquam Vaporeum, surgit ad nares 3 ' 'quici manu tractatur & delectat 3

Veritas ipsa an forte per phantasinata concipitur 3 Quid porro magis ipsius

veritatis obtutum impedit, quam turba phantasmatum, dc falsae imagines rerum sensibilium, quae nobis per corpus impressie varias opiniones, erro-xesque ingenerant 3 Cum enim sapien

tiam , aut Veritatem animo concip1-

mus , adeo non prosunt corporeae imagines, ut nihil magis obsit.

43쪽

V. Scientias omnes si animo lustraveris , infinita occurrent, quae nulla cor porum specie exprimuntur. Nam, ut nihil dicam de rationibus numerorum , quae sempiternae simi δc incomta

mutabiles : Quid in Metaphysica, aut naturali Theologia offendimus , quod imaginationis idola ostendant 3 An generales entis, unius , boni , dc veri notiones 3 At vis imaginatrix, rerum sensibilium angustijs coercetur. Verum illa de quibus diximus , simplici mentis 'obtutu intellecta concipimus, sine A g te ullis forinis, & molibus corporalibus; si. ta sine ullis lineamentis , figurisque mem re brorum , sine ullis localibus finibus, sine spatijs infinitis. Quid, cum Dei ipsius ideam qualemcunque est,mo, Trast, an phantas nata quasi in subsidium ' voco Cum cogitas quamdam sub stantiam Vivam , perpetuam , omnipotentem , infinitam , ubique praesen rem, ubique totam , nusquam inclusam: numquid ista Dei notio, imaginaria quaedam figmenta exigit, quibus in mentem , quasi vehiculis veniat λAt nihil in rebus corporeis simile cernimus, nihil non mutabile , locis

44쪽

xium.

VI. At forte res physicas dc corporeas intueri non licet nisi per phantasma ta. Mirum , si tantum imaginationi liceat, ut corporum rationes immuta- lbiles cernat. Primum, ipsa corporum tprincipia sub sensus non cadunt. Ac '. ne figurae quidem ita insunt corporibus , quales animo concipimus : sed mmulto sunt deteriores, ac solam in ijs habent veritatis imaginem. Hinc Au- Aug. gustinus. Sensit anima nihil aliud quam Φ 'pulchritudinem sibi placere, & in pul- e. i s.chritudine figuras , Sc in figuris di mensiones , 8c in dimensioninus nu- ε ros : quaesivitque ipsa sectura , trum ibi talis linea, talisque rotundi- ςηtas, vel quaelibet alia forma , & figura sesset , qualem intelligentia contine- εret. Longe deteriorem invenit , Se ra' nulla ex parte quod viderent oculi,

cum eo quod mens cerneret, compa- e

VII. Postremo differendi scientia,quae ldefiniendi, partiendi, & argumentandi lregulas tradit, ac leges connexionum lseu argumentationum explicat , circa

45쪽

18 DE MENTE HuMANA c., phantasmata minime Versatur. Cdinu. 1 o. is enim audio tria esse genera quaestioias, num , an sit, quid sit, quale sit: sono rum quidem quibus verba confecta ,, sunt, imagines teneo, & eas per aures,, cum strepitu transiijsse, ac jam non esse ,, scio. Res vero ipsas , quae illis signi ,, ficantur sonis, neque ullo sensu cor ,, poris attigi, nec uspiam vidi praeteris animum meum, & in memoria recon

didi , non imagines earum , sed ip

sas.

VIII. H cstini fere pr cipua,qu conistra vulgatam in scholis opinionem anseruntur argumenta : alia quidem sunt,& minora , ex his utique fontibus deisl rixatab Platonicos tamen cum P i-

pateticis in gratiam redigi poste noni dissido. Quod enim Aristoteles ait,eum .. 'ς Πxemphitur , oportere phantas nia. ma quoddam contemplari, id qui, dem verum est de rerum sensibilium cognitione: nam & ratio quam adducit , eum qui non sentit aliquid, non posse id intelligere , quod Volumust plane essicit, res corporeas sine sensu non posse comprehendi. Sed non contatinuo res omnino spiritales, quae nul-

46쪽

ta specie corporea exhibentur , per lphantasmata conspicimus. Illud certe lin nobis ipsis experimur , quod ubi

rem aliquam attentius contemplari volumus , omnia phantasmata quantum licet, amolimur , ut mens in

seipsam redeat, & in sui penetralia

secedat. Atque ea videtur secretioris sapientiae pars quaedam, quae in Scripturis signatur soporis nomine. Tum enim sensius videntur obdormiscere, ut mens rerum coelestium contemplatione fruatur , Sc rapta non a sensibus modo , sed etiam a corporum simulachris , in regionem intelligibilium quodammodo subvehatur. IX. Ista quidem ut vera sint, dissimulare tamen non debeo, Vix quicquam nos mentis acie intueri posse , quin phantasmata vel praecurrant, vel subsequantur: excitant certe , admonent, atque ex ijs omnis fere nostra cognitio ducit initium. Unde enim unive iseles rerum notiones , nisi ex sensili- l

bus colligimus 3 Quod si ideas menti l

impressas gerimus, quid illas potissi- lmum determinat, nisi eorum quae in lconspectu sunt, per sensus acceptae l

47쪽

io D s Ma NTE Hu MA N A imagines 3 Quid aliud mentem admotanet , ut comPlicatas rerum notiones

explicet , nili phantasma , quo animus ad intelligendum impellitur 3 Ne sim longus, res quae praesto sunt ani

mo, ut cogitatio ipsa , regulae aeternae veritatis , affectiones animae , atque ea demum omnia quae non aliter cum adsiliit , aliter cum absunt , contuemur , haec inquam , per phantasmata non intuemur: sed tamen cum aliquo phantasmate illa perspici putem: sunt enim intellectus Ac imaginatrix , velut duo animae oculi , qui naturali qua Ham consensiohe simul aperiuntur. Hoc fine modo Peripatetici cum Platonicis facile conciliari possunt: non quod omnis actio mentis ex phantas 'mate dependeat : at vis imaginatrix feriari non potest , cum intellectus: in rem aliquam intendit : sed ea sese agitat, Sc movet, ut menti labo-jranti succurrat. Atque haud scio ani quicquam intellectus moliri possit, nisi saltem ab imaginatione lacessitus. Ac ne illud quidem vere dici potest,

phantasmata omnino a VeritatiS, rerum aeternarum intuitu nos avoca-

48쪽

re : cum mens vix possit ad divina, nisi per sensus assugere : sunt enim, ut loquitur Augustinus, hi velut gradus quos nobis divina providentia fabricare dignata est , quibus nobis utendum est, ut a mutabilibus numeris , ad immutabiles , hoc est , a for

mis visibilibus , ad invisibiles perve

niamus.

X. Vix sane mentis acies in aeterna intendi potest . quin vis imaginatrix velut ex transverso incurrat, & corporeis similitudinibus res invisibiles quodammodo vestiat. Subtexit enim Deus nubilo lucem seam, dc difficile est aquilae more volare super omnem ne bulam qua tegitur omnis terra, Sc Videre sincerissimam lucem. Siquidem ubi ad divina perventum est, aVertit se anima, intueri non potest , palpitat , aestuat , inhiat amore , reverberatur luce veritatis, dc ad familiaritatem tenebrarum fiolum, non electione , sed fatigatione conVertitur. XI. Postremo illud Scoto non invitus concesserim , in statu innocentiae non ira mentem nostram imaginationi obnoxiam Russe. Quid enim natura: mte- G ROMμ. Is

Ioannae

L. de

Mora

c. T. ccccccccccccc

i In I. sent. d. I

49쪽

ο x. DE MENTE Hu MANAgritati convenientius , quam ut mens suce divina irradiata colluceret; neque a sensibus, qui tardi sunt, & hebetes, cognitionem omnem suam repeteret Appetitus sane inferior voluntati subiajectus, Sc dicto audiens fuisset ; non illam praevertere , aut in suas partes , praecipitem trahere potuisset: id enim ' recta ratio postulat, ut inferiora superioribus subdantur. Nunc Vero tem- poralium specierum multiformitas ab unitate Dei hominem lapsum per car-'' nales sensus diverberavit, & mutabi-'' li varietate multiplicavit ejus ame-'' ctum i ita facta est abundantia labo-'' tiosa, & si dici potest copiosa egestas, dum aliud, Sc aliud sequitur , & nihil

cum eo permanet.

obiect, XII. At vero, inquiunt,nihil nisi idem di istu corporeum percipimus ε, nulla adeo cognitio nostra a sensibus non pendet. Id vero negari potest. Nam ipsem veritatem , justitiam , temperantiam, leges numerorum, atque alia de quibus supra diximus , ut quaedam corpora, mens sibi non exhibet. An certis di

mensionibus cogitatio nostra circum

stribitur r quae illius longitudo, quae Ii

50쪽

LIBER PRIMUS. 23titudor Nimium infirmos habent oculos qui se nihil quam corpora mente com

plecti putant. Non ij quidem sumus,

qui sensis ad rerum cognitionem inutiles arbitremur;sed eos nequaquam sufficere merito contendimus. Utendum. est ijs tanquam navi cum enim ad locum , quo tendimuS perVenerint, sunt dimittendi. Discentes adjuvant :sed ut mens sese erigat, atque a contradicentibus turbis phantasmatum se subducat necesse est , quo seipsam, dc lumen quo aspergitur, inveniat. Non possunt enim oculi tenebris assueti summae veritatis radios intueri ; nec sciunt de lumine aliquid aestimare, quo rum est in tenebris habitatio. Hinc merito Platonici animam purgari, atque a sensibus avocari oportere censent, ut intelligibilia percipiat : non cnim potest intentionem suam simul utrisque rebus , aeternis & caducis adhibere.

XIII. Sedenim,inquiunt,si sensus aliquis defecerit , ut visus , nihil eorum, quae sub eum sensum veniunt, intellec-ctu percipimus: neque ulla subest alia

Tatio. Lar rerum naturalium causae macc ccc L. I. sia c. 3 .

SEARCH

MENU NAVIGATION