장음표시 사용
31쪽
4 DE MENTE Hu MANAII. Cognitio, perceptio, intellectio, cogitatio, & alia si quae sint vocabula , quae actum mentis proprium des1-gnant, promiscue usurpari solent : ut
id ipsum per quod aliud intelligimus,
percipimus , vel cogitamus, id eam , imaginem, speciem, notionem appellamus. Tametsi ,ut multi existimant, cogitatio est instar generis . cujuS, intellectio, perceptio, & judicium sunt
vel si species quaedam. Sic idear nomine non simulachra sensibus impressa, sed imagines rerum, quas mens cogitando essingit, potissimum intelligimus. Cogitatio autem Sc idea sic nobis notae sunt, ut nihil notius. Nam,ut for te de caeteris omnibus dubitare post sim, dubitatio tamen ipsa, est cogitatio quaedam : & si1 quid cogito, hujus ideam vel imaginem, quaecumque ea sit, mihi videor animo cernere. Nec quicquam hac in re obscurum est, nisi cum per verborum ambages explicare Volo , quod mihi est omni luce clarius. Quid enim aliud est co gnoscere , aut cogitare , quam rem insam, quae percipitur , sibi exhibere, aut repraesentare, aut, quod eo-
32쪽
L1BgR PRIMUS. sdem rccidit, rem sibi praesentem sistere 3 Atque , ut loquitur Plato, co- gitatio est sermo, quem mens apud δ Ih se volvit circa illa, quae considerat. re Cum enim cogitat, secum ipsa disseia cirit: adeo ut cogitatio , sit ipsa sine restgepitu vocis oratio , aut interior requaedam collocutio. coIII. Neque hic disputo, an vis illa cogitatrix sit primum mentis attribntum: an ea quoque mutis animalibus in sit. Nam ea quaestio alio quidem loco est excutienda. Illud multo verissimum Puto, nos nostrae cogitationis ita con-1cios esse , ut nihil nobis notius este possit , quam mentem nostram esse
rem cogitantem. Nec abhorret a V
ro Cartesij sententia , quam forte hausit e Platonicis , mentem perpetuo cogitare. Nam cogitatio est quasi illius vita , qua nunquam destitui tur et cum mens sit actus quidam semper Vegetus, non instar corporis, potentia iners de otiosa. Ac licet intarer dormiendum, Sc sepe etiam cum quis vigilat, nihil cogitare sibi videatur , non idcirco mens omnino cessat: sed negligens, dc vaga cogitatio me- I
33쪽
c DE MENTE Hu MANAl moriae infixa non manet. Nam e , tum fere meminimus , quorum vesti, gia cerebro imprimuntur. Quod qui- idem dc attentionem exigit, Sc cere thrum bene ass ctum. Hinc nulla pene ex ijs, quas aut sopore oppressi, aut
admodum infantes habuimus, cogitationibus , manet memoria. Verum, ut
nullum est corpus adeo firmum &soliduni , cujus partes minutae 3c insen sibiles aliquo motu, licet admodum
Iento non agantur, ut suo loco osten h. i. de dimus : sIc menS nunquam non
seipsam movet, ubi percipit, judicat, j. dubitat, Vult, aut aliud quid agit :
cum forte cogitatio sit primum illius ar- tributum, sine quo vix esse, aut concipi possit. Ac, ne ab eodem recedameSemplo , quemadmodum corporis motus varias subit determinationes, Scmodo huc, modo illuc dirigitur, Ut cor pora mutuo sibi occurrunt, Sc varie colliduntur : Sic satrali. nostra, ut ditaversa occurrunt objecta, non uni semia per rei, sed diversis plane intenta est sed cogitat tamen. gis manet actio, scontinenter variatur, dc infinitas ve-
34쪽
L1BER ΡRIMus. γlut formas aut figuras excipit. I V. Quod vero format, Sc certa V lIut figura cogitationem nostram induit ac determinat s hoc ideam vel speciem Vocitamus : eaque non alia sere ratione est ab ipsa cogitatione discreta, quam determinatio motus,
quae sursum potius , quam deorsum lcorpus instectit, ab ipso motu distina aguitur. Nam eodem manente motu ldeterminatio mutari solet, ut cum pila occursu parietis resilit. Quare in ipsa idea, aut notione rei, quam men Sesfingit, duo sunt inprimis observanda: primum , quod sit modus quidam, seu accidens, quod menti inhaeret, Scab ea profluit ; alterum , quod rem aliquam repraesentet, aut exhibeat: illud a mente , ut ab effectrice , hoc ab ipsa re concepta, ut ab exemplari causa mutuatur. Illud,esse proprium ideae,
hoc, esse objectivum , vel ut alij loquuntur , intentionale, aut repraesentativum nominetur. Illud ut dictum est, motui simile est , hoc determinationi motus. Utrumque est quid reale , quod causam aliquam exigit. Non enim ideae inter 1e diversae sunt, qua-
35쪽
8 DE MENTr HuMANA tenus ab intellectu aut mente dima nant , cui tanquam modi consimiles, aut accidentia inhaerent: Sed ab ipsis habent objectis , quod aliae sint sublimes , aliae humiles 3c abjectae ,
aut omnino inter se distinguantur. Sunt quippe imagines quaedam, ad imitationem rerum quas 'percipimus, factae : cum nulla sit imago, quae rem aliquam non imitetur. Nec imago qua imago , perfectior esse potest , quam res ipsa , ad cujus praescriptum, seu Brmam effingitur. Nec demum una est altera praestantior, nisi aut nobilius objectum repraesentet , aut melius exprimat. Quamobrem illud , ut ita dicam, elle Vi
Iium , quod habet idea, ab objecto
ut ab exemplari causa repetitur: neque id nihil est , sed ipsius ideae vel
imaginis velut stamina est , & perfectio , quae causam habet positivam idc realem. Atque ut idea archetypa , qualis est in artifice , opus quod molitur artifex, determinat : sic idea ectypa ab objecto , cujus est velut figura, aut character, proficiscitur.
V. Hinc adeo selvitur quaestio subob-
36쪽
L1BER P R I M u s. 9 ictu a , quae recentiores Scholasticos adeo torquet, an eadem prorsus in
specie , vel idea, aut imagine , quae in objecto , insit natura : tametsi non habet solidum illum , Sc essicacem , ut quidam loquuntui, existendi modum , qui ita re ipsa invenitur. Illa quippe idea quam intellectus effbriamat, non adumblata , sed expressa est ipsius objecti essigies. Imo tam apte dc concinne id quod percipitur, exhibet, ut non tam similitudo, quam ipsa rei cognitae natura videatur. Adeo ut non desint illustres Philosophi , qui eamdem penitus naturam in objecto, atque in illius imagine , quam intellectus depingit, non umilem tam tum esse existiment. Extra intellectum shabet esse, ut vocant , naturale , in mente vero habet esse quoddam notionale dc repraesentativum: sed eadem forte utrobique essentia, aut natura , aut ratio invenitur : quae cum ex se
una sit, subjectis quidem multiplica ri potest , 1ecunddim se non potest.
Haec ita esse , multis , Sc acutis conclusionibus colligunt. Non enim So
lis imaginem, sed Solem ipsum in hac A v
37쪽
io D s MENTE HuMANA imagine percipimus. Hocque ipsum planius hinc confici putat illustristi Digbarus : quod idea quae Socratem exhibet, huic similis habeatur , ubi ejus figuram, & lineamenta exprimit: sed ea longe absolutior futura est , si nihil sit in Socrate , quod in illius imagine non reperiatur. Quod si ne conditiones quidem & proprietates ,
quae individuum constituunt, omnino desint : cur non concedimus , imaginem eamdem esse penitus cum OXemplari , atque utriusque unam esse naturam Θ At vero , quam mens eiungit
objecti imaginem, cum illud distincte ει clare percipit, haec quidquid in rei
cognitae essentia inest, comolectitur. Eamdem igitur omnino continere naturam videtur. In quo sane mirabilis est vis huimnae mentis, quae non figuras modo, Sc velut extrema rerum
lineamenta depingit quod vel solum, magnum quiddam foret, tam subito , objectorum simulachra adumbrare:
sed etiam intimis rerum naturas CVol-Vit , & imagines tam concinnὸ exprimit , ut jam non similes, sed eaedem Prorsus cum rebus expressis esse via
38쪽
L12tR ΡR1Mus. IIdeantur. In infima quidem animae portione Vis regnat prolifica , & sui generis propagatrix. Sed quo mens praestantior, hoc est etiam foecundior. Non essicit quidem rerum naturas , lsed exprimit: easque tam docte pin- lgit, ut nulla sit inter imaginem , &exemplar diversitas, Sc utriusque sit
penitus indiscreta natura. Est sane iii Unoquoque genere aliquid extremum, atque perfEctum. Videmus calorem in igne , lucem in Sole , perspicuita tem in Coelo dominari. Cum autem duo sint summa rerum genera : quae
dam enim ut essent, aliae ut repraesemtarent , sunt institutae : sensus quidem externi repraesentationi serviunt: sed similitudines duntaxat accidentium gerunt , & nescio, an aliquid praeterea moliantur. Vis imaginatrix fortassa
quiddam pexcipit & dijudicat, eaque
corporum formas nobiliores exsculpit: sed cum natura suo quodam itinere ad ultimum perveniat, mentem in altissimo gradu constituit , quae rerum formas aptissime essingeret, Sc haberet quemdam velut absoluti operis esse tum e nec imagines tantum, sed res
39쪽
11 DE MENTE HuMANA ipsas cognoscendo exprimeret. Verum ista ipsi viderint Philosophi; nos ad utiliora & magis obvia pergamus.
I. 'Ommunis est , Sc omnium sese Philosophorum consensu,si platonicOS exceperis, recepta sententia , cognitionem omnem nostram a sensibus initium ducere : adeo ut nihil sit in mente , quod per sensus non subierit, nec quicquam ab intelleistu percipia tur , quod in cerebro vel imaginatio ne insculptum non fuerit. Quam qui dem impressionem, phantasina solent appellare : idque Aristotelis effatum, extra omnem dubitationem positatum , & experientia comprobatum putant , nihil intellectum percipere posse, nisi ad phantasinata sese converterit.
II. Contra Platonici nihil aeque praecipiunt , quam ut mentem ab omni
40쪽
L1BER PRIMus omnino sensu abducamus; fallax esse cujusque sensus judicium pertendunt; mentem tum demum veritatis luce perfundi,cum discedit a sensibus , & in seipsam redit, nec ulli cuedio praeter quam sibi. Atque hujus sententiae praeter caeteros mihi videtur elle S. Augustinus , qui pluribus demonstrat omnem cognitionem nostram non ducia sensibus , multa a nobis percipi, quae per sensus ad . mentem sibi adi
III. Nam Dei ipsius notionem, seu i- deam mente gerimus,cujus authoritati credimus,quem rebus omnibus praeellescimus. Qui enim fieri possit ut de Deo tam multa demonstremus , nisi illius Idea aut notio mentibus nostris insideat 3 Absurdum quippe videtur ut rei, etham verbis esserimus, ideam non habeamus , si rem ipsam de qua loquimur , intelligimus. Jam,quo sensu Deum ipsum cognoscimus 3 Nec idea vel conceptus rei summe perfe- , ullo sensu comprehendi potest. Sed neque beatitudinis , aut sapientiae, aut . mentiS nostrae , aut cogitationis, amoris, reliquarum mentis affectio-
