Gerardi Noodt, ... De forma emendandi doli mali, in contrahendis negotiis admissi, apud veteres, liber

발행: 1709년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

141쪽

Respondi plerisque quae hic quaeri possint.

Nisi quis de coercendo quoque metu qui in bonae fidei contractu intervenisse dicatur, pauca addenda existimet. Esse enim video, qui hic argumentum a metu ad dolum faciant: arbitrati, si quid in bonae fidei, vel in stricti juris, contractu gestum sit, etsi metu, tamen consensum videri Lai. f. s. D. suod metus causa; & contractum ipso jure valere. Id ostendere Edictum: in quo generaliter ait Praetor, uuod metus caus gestum erit, ratum non habebor. I. D. eod. tit. idemque apparere eXI. 3. I. q. l. F. C. eoae tit. Hoc porro si in metu placuit: quid causae esse, cur non in dolo recipiendum sit 8 in primis, cum sub vi & metu dolus contineri dicatur L 3. f. 8. D. Vi bonorum raptorum. Postremo Ulpianum I. IA S. I 3. D. uuod metus causa seribere, Eum qui metum fecit, se de dolo teneri, certum esse. Sed

mihi videtur, quod enim sentio dicam) cnm

de rescindendo contractu quaeritur, non male peti argumentum a metu ad dolum. Ρrimum non fit in metu distinctio, utrum dederit contractui causam, an inciderit in contractum : imo utriusque habetur par atque eadem ratio. quod his quae de dolo dixi, convenit.

142쪽

DE FORMA EMEND. D LI MALI LIB. I 3 et

venit. Deinde sicut in dolo, ita in metu, interest inter bonae fidei & stricti juris contractus. si enim in bonae fidei contractu intervenit metus; numquam valuit Civili Jure contractus: quia semper placuit, eum regi bona fide : nec quid magis illi contrarium videri, quam vim & metum. Atqui, inquies, metui inest consensus : quia metui inest electio. d. l. a I. g. s. Sit ita: sed non est libera electio; neque liber consensus: quem bona fides &boni m res postulant. Proinde sive agat, si ve conveniatur, metum pastis: apparet, Convenire ossicio Iudicis , ex bona fide cognoscentis, judicare, non esse contractum qui metu initus est: quia non bona fide est initus. Id vero quid essicit, nisi contractum bonae fidei in quo non est ita actum , ut inter bonos bene agi eroportet, ipso jure nullum esse Θ quia, sive agat, sive conveniatur, qui coactus voluit: metus inest actioni bonae fidei , & in ea Judicis

ossicio continetur; pariter ut de dolo dictum:& ideo necessaria ei praetoria in integrum restitutio non est; cum ipso jure, denique Judicis ossicio, tutus sit. Id, nisi fallor, Ulpianus I. II 6. D. de regulis juris vult lib. I i. Ad Edictum: id est, ad Edictum Quod metus cau

it a se:

143쪽

I32. GERAR Di Noo DYsa: quod eum libro xi. exposui sic, ex Inscriptione l. i. l. 3. 9 smilibus D. suod metus causa intelligitur. Vcrba Ulpiani. Νihil eonsensui tam contrarium est, qui ac bonae fisi judicia sustinet , quam vis atque metus , quem comprobare contra bonos mores est. Sic Ulpianus. Imperator quoque Alexander l. I. C. δε rescindenda venditione , Si, inquiens , patentuus per vim coactus domum vendidit: ratum

non habebitur, quod non bona Me gestum est: malae sdei enim emptio irrita est. Aditus itaque

nomine tuo Praefis provinciae auctorismem suam interponet: maxime, cum paratum te proponas id quod pretii nomine ligatum est , emptori refundere. Non igitur ob metum magnopere desiderabatur praetoris auxilium in Contractibus bonae fidei: ubi metus Judicis ossicio ex fide bona corrigebatur. At aliter erat in Contractibus stricti juris : in quibus ante Aquilii

Edictum non magis metus, quam dolus, Vindicabatur: utique sicut dolo malo, sic metu, perficiebatur obligatio; valebatque & Civili& praetorio jure: prorsus ut neutro rescinderetur: post Aquilii autem Edictum etsi placeret, eam Civili Jure valere , & actionem producere : tamen jure Praetorio coepit rescindi actio-

144쪽

DE FORMA EMEND. DoLI MALI LIB. I 33

actione vel exceptione doli mali d. l. l . g. I 3 D. Quod metus causa: quia videbatur is qui metu fecisset, etiam dolo malo fecisse. Id rei initium fuit. Postea placuit Praetori, Caisio, Opinor ex l. 4. g. 33. D. de doli mali ct metus exceptione) si quid metu extortum esse diceretur, etiam proponere Quod metus causa a ctionem: quae osset in rem scripta l. 9. g. viri l. Iq. g. 3. D. suod metus causa: quod in actione de dolo non erat. ira factum fuit, ut quo per metum gesto , & actio de dolo, & actio Quod metus causa, locum haberet. Nec tamen , quod mireris , adhuc erat cxceptio metus: quia videbatur praetori Cassio su D ficere ex coptio doli mali. Sed postremo placuit, etiam de metu exceptionem Permittere. scilicet, quia aliquid distat a doli cxceptione: quod exceptio doli personam ejus qui

dolo fecit, complectitur: at metus causa CX-ceptio in rem scripta est, Si in ea re nihil metus causa factum est: ut plenissime traditum ab Ulpiano L . g. 3 3. D. de doli mali O metus exceptione. Haec quo pertinent Θ nempe, ut appareat, bonae fidei contractum, sive dolus, sive metus , in eo sit, ipso Civili Jure infimmari, nec Praetoria restitutionc indigere: stri-

145쪽

i34 GER ARDi Noo DTcti vero juris contractum Civili Jure valere,1ed demum Jure Plaetorio rescindi. At enim Imp. Alexander t. q. 9 S. C. de his quae vi metuque causa rescripsit, venditione vi metu vefacta, jurisdictionis tenore, sive forma Edicti perpetui, impetrari, ut quod improbe factum est, in priorem statum revolvatur. Verum hoc non semper decerni , idem Alexandor putatae sed tum, si alia actio non sit. quod &supra in actione de dolo malo monui: & ipso Edicto , Quod metus causa, ostendit Vlpianus L Iq. b. I. 9 2. D. eod. tit. Id vero sit, verbi gratia,' si venditori ob emptoris inopiam adversus eum inanis futura sit venditi actio ; & interim res per metum vendita pervenerit in manum secundi emptoris adversus quem actio ex vendito priori venditori dari nequeat. dabitur igitur eo in casu actio, Quod metus causa , in quadruplum intra annum,

post annum in simplum ae l. q. vel utilis rei

vindicatio I. 3. C. eod. tit.

Ita est; si bonae fidei contractus, verbi gratia, emptio & venditio , aut locatio & conductio, metu perficiatur: sed si metu finiatur aliud jus est. id me Paulus docet L a I. g. . D. eod. tit. Ρauli verba sunt. Si metu coactus smab

146쪽

ab emptione, ' locatione discedere: videndum es, lan nihil si acti, O antiqua obligatio remaneat; an hoc simile sit acceptilationi, quia nulla ex t bo- t M. Orestnae fidei obligatione possimus niti, cum finita sit, dum amittitur ct magis es, ut smilis species acceptilationi st: ct ideo Praetoria actio nascitur. Non agit Paulus de venditione aut locatione, metu perfecta, sed de ea metu sublata. Sit exemplum. perfecta inter duos est venditio aut locatio bona fide & libero utriusque Consensu. nata utrimque est obligatio & actio bonae fidei. venditor, aut locator, deinde, re intcgra, abit a Venditione aut locatione, non libero consensu, sed per metum e X torto. utrum sublata est antiqua venditi aut locati

obligatio ; an superest perinde , quasi nihil

actum sit Θ movet, quod obligatio consensu perfecta, re integra, tollitur contrario consensu. contra movet, quod contrarius ille consensus in praesenti non a sponte venditoris, Verum a metu, profectus est. Sed paulo sedet, quod obligatio consensu perfecta, re integra, tollitur contrario consensu, quam Vis per metum extorto. atqui hoc non patitur bona fides. sed finita est, inquit Paulus, bonae fidei obligatio: dum amisia est contrario consensu. nulla

147쪽

i3 6 G. NooDΤ DE FORMA EMEND. DOL. MAD. L. nulla igitur bonae fidei obligatione possimus niti. Quod

si est : alia videtur ratio contrahendae per metum obligationis bonae fidei, alia finiendae. & est observandum, quod Paulus ait, consensum cui metus causam dedit, cum ad tollendam venditionem aut locationem pertinet, est similis acceptilationi: qua per metum eXpressa cre-clitori, ipso Jure sinitur obligatio: valet quippo subtili jure accepti latio, etiam metu illato Dista: atque ut creditor qui metu coactus, debitorem liberavit per accepti lationem, necessariam habet Praetoriam , Quod metus causa, actionem: sic quod in venditione aut locatione, ejus tollendae causa, re integra, per metum actum est contrario consensu , similiter Praetoria Quod metus causa actione eget : quia quo minus ipso Jure valeat contrarius is consensus, nulla resistit obligatio bonae fidei, jam contrario illo consensu ipso jure sublata. Nec illud omittam , quod Paulus d. l. a I. g. 3. D. Quod metus causa , Si, inquit, dos metu promissa sit, non puto nasci obligationem. Sc hanc addit rationem: quia verissimis est , nec talem promissionem dotis ullam esse. Significat enim Paulus , dotis promissionem , si quae stipulanti per .metum facta sit , non indigere Praetoria metus exceptione: quia non placet, ex ca nasci acti nem: nulla tali stipulatione ipso jure . id vero singulare istae in dote, facile apparet: quia stipulatio, etiam dotis, stricti auris habetur : ex aliis autem causis, quam ex dote, per metum facta promissione, valet Civili Jure stipulatio : ex eaque nata actio demum per e Xceptionem metus Iure Praetorio submovetur l. s. C. de inurilibus stipulationibus, ct pr. O g. I. Ins. de exceptio

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION