Gerardi Noodt, ... De forma emendandi doli mali, in contrahendis negotiis admissi, apud veteres, liber

발행: 1709년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

121쪽

aio G E R A 2 n i Noo DTfraudulenti nulla obligatio est: caeterum, si dolus & calliditas intercessit, de dolo actio competit l. 47. D. de regulis juris. verea sed nihil ad propostam disputationem: in qua

quaeritur contractus bonae fidei in quo admissus ab alio, quam cum quo contractum est, dolus malus non actione bonae fidei, sed actione de dolo, corrigatur. est vero in d. l. a. sactum proxenetae dolo & calliditate; ut fieret mutuum, id est, stricti juris contractus. non igitur servit hic Ulpiani locus fini cui eum servire volunt docti viri. Melius adfertur pro hac sententia Ulpianus I. 18. g. 3. O l. 7. D. de dolo malo. utrumque

examinabo locum. uterque enim nostram omsiderat operam: prior aliquam, posterior di' ligentissimam. verba ae L i8. g. 3. haec sunt. De eo qui sciens commodasset pondeva, ut venditor emptori me ces appenderet, Trebatius de dolo dabat actionem. Atquin F majora pondera commodavit, id quod amplius mercis datum est , repeti condictione potes : minora, ut reliqua merx detur, ex empto agi potest: nise s ea conditione merx venit, ut illis ponderibus traderetur: eum ide decipiendi causa adprmasset,se . qua pondera babere. Venditae fuere merces et

122쪽

DE Fost MA EMEND. DoLI MALI Lis. iii eae merces pondere consistebant. eas emptori appendere venditorem oportebat. deerant

pondera. Titius sua commodavit: sciens, falsisa esse. qua actione corrigetur Titii dolus pali Ulpianus, Trebatium de dolo actionem dedisse: quasi non suppeteret alia. sed Trebatio litem facit Ulpianus: ait enim, si majora sint pondera , quam ea esse oportet; tum id quod amplius mercis datum sit, a venditore repeti posse condictione. ego addam, etiam ex vendito actione: sic enim videtur ex L 3. g. 3. D. Si mensor falsum monm gixerit: nec insolens est, condictiones concurrere cum aliis actionibus L s D. de exceptione rei judicatae. L sa. D. Mandati vel contra. I. 28. g. q. D. de jurejurando. non igitur, ut Trebatio placebat, necessaria venditori est de dolo actio : si majora commodata sint pondera. at si minora sint commodata: jam ait Ulpianus, posse ab emptore agi ex empto , ut a venditore tradatur merx reliqua. apparet igitur,

hac quoque in specie supervacuam esse de dolo agionem: quia & in ea res ei ad quem ea res pertinet , aliter salva esse potest, quam actione de dolo. Si tamen merx illa venit conditione , ut his ponderibus traderctur; cum Titius

123쪽

- GERARDI Noon TΤitius decipiendi causa allirmasset, se aequa habere pondera: non resistit Ulpianus, quominus jam , quia alia actio non est, inter eos qui contraxerunt bona fide, adversus Titium de dolo actio dari possit. Tantum de d. I. I 8

CAPUT XIV. .

Ulpianus I. 7.D.de dolo malo ab ingenio emendatus. Succedit L 7. D. de dolo malo, ipsa vel ideo nostra dignior industria, quod in ea est Ca-Put ac fons ex quo profluxit illecebra distinctionis doli mali, dantis causam contractui bonae fidei, & in talem contractum incide tis: quae distinctio , ut supra dixi, tam oneri est Jurisprudentiae, quam excellentibus ingeniis usque adhuc per plura secula illusit. Verba Ulpiani d. l. 7. Florentiae sic exhibet Franciscus Taurellius. Et eleganter Pomponius haec verba Si alia a--t aes iis c. et io non sit sc excipit l, quas res alio modo ei ad quem ea res pertinet, Disa esse non poterit '. Νee videtur huic lententiae aduersari,

quod Fulianus libro quarto scribit, si minor

annis

124쪽

DE FORMA EMEND. DOLI MALAE LlB. II 3a is viginti quinque consilio servi circumsicri

ptus eum vendidit cum peculio , emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem: ' hoc enim sic accipimus, carere dolo emptorem , ut ex empto teneri non

' sint: ' aut nullam esse venditionem si in hoc

ipso ut venderet circumscriptus est. O quod minor proponitur , non inducit in integrum restitutionem: nam adversus manumissum vulla in integrum restitutio potes locum habere. Ita Florentiae editur: posita particula, aut, inter duas stellas. sed eam particulam vetus tuetur liber manu scriptus : quem Vir Amplissimus, Cornelius van Bynchershoech, in Suprema Hollandiae, Zelandiae , & Frisiae, Curia Senator, non magis praestante dignitate, quam gloria literarum, Clarissimus, pro sua humanitate mecum communicavit: additis rarioribus aliquot Pandectarum editionibus, Hugonis a Porta, Blaublommii, Vintimillii, Roberti Stephani, Sennetoriorum,

Ρarisiense Claudii Chevallonis , & Ρetri ab

Area Baudo Za : quae omnes manuscripto illi libro hac in parte assentiuntur. Sed nec Graeci aliter Basilic. lib. Io. tit. 3. pag. 399. tom. I. quando Ulpianum d. l. sic transferunt, Fabro-

t apud Ha

Ioandrum est. μυε

125쪽

xi GERARDI Noon Tto interprete. Si minor consilio fervi fui circumscriptus, eum vendidit cum peculio, emptorque eum manumisit, manumissus tenetur actione de dolo: nis emptor compos o particeps doli strnam s dolo non careat, tenetur actione ex empto e aut irrita est venditio, si in hoc ipso ut venderet , dolus G ibitus M. quamvis autem minor si qui vendidit, non restituitur. nam adversus manumissum nulla in integrum restitutio datur. Sic Graeci.

Sed quid , si suspicer, aegrum esse Ulpiani

lacum; atque ita recreandum ΘEt eleganter Pomponius haec verba , Si alia actio non sit, se excipit, quas res alio modo ei ad quem ea res pertinet salva esse non poterit. Νec videtur huis sententiae asiemari, quod 'lianus libro quarto scribit, si minor annis viginti quinque cen lio servi circumscriptus , eum vendidit cum peculio, empto que eum manumist, dandam in mansmissum . de dolo actionem: hoc enim sic accipimus, carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit. 9 quod minor proponitur, non inducit in integrum restitutionem. nam adversus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum habere.

126쪽

DE FORMA EMEND. DOLI MALI LIB. III Sic olim divinavi. neque me nunc piget ejus remedii. Non addam, Ulpianum ex empto dicere pro ex vendito. est hoc ab Accursio annotatum. Potius monebo, quod a nemine observatum est, verba, haec, aut nullam esse venditionem, s in hoc ipso ut venderet circumscripsus est, quae verba delevi, non esse Ulpiani. quo indicio 8 probabili. turbant Ulpiani sensum tam manifestum, quam optimum. Nempe Ulpianus , exponens Edicti de dolo malo verba, Si alia alia actio non erit, judicium dabo, animadvertebat, ea a Pomponio sic accipi, quasi significet Praetor , se daturum demum de dolo actionem ; si res alio modo ei ad quem ea res pertinet, salva eme non poς sit: eamque elegantem esse interpretationem, existimabat; nec tamen omni vacuam dissicultate. nam videbatur adversari, quod Julianus libro iv scribit, Si minor servi consilio circumscriptus, eum vendidit cum peculio, em piorque eum manumisit : dandam in manu

missam de dolo actionem. hoc enim quid denuntiat 3 nisi quod voluit Julianus , decepto. Venditor , etiam cum ei res aliter salva esse potest, de dolo actione succurri. finge: emptor est doli particeps. tenetur venditori uti-

127쪽

Ii 6 GER Anni Noo DTIi venditi actione. finge: dolo caret. quid Uetat, quo minus jam venditor , idemque minor, in integrum restitutione favore aetatis adjuvetur λ utcunque erit: datur a Juliano in manumisium de dolo actio, etsi res venditori alitor salva esse possit, quam actione de dolor quia ei datur utilis venditi actio adversus emptorem; cum ejus dolus arguitur: aut in in tegrum restitutio; si non apparet dolus ejus :& tamen a Juliano in manumisium de dolo actio concessitur: aliter ac Pomponius interpretatus est. Indicavi dissicultatem, & quidem duplicem. Dicam , quid utrique reponat Vlpianus Prior dissicultas est quod ubi emptoris dolus

intervenit: datur venditori in manumissum de dolo actio, etsi ei adversus emptorem competat venditi actio. obtinet igitur ex Juliani sententia de dolo actio; cum res ei ad quem ea res pertinet, alio modo salva csse potest, quam actione de dolo. Haec dissicultas. At solutio talis est: Julianum non spectare ad casum quo emptor erat doli particeps , scd quo erat doli purus: porro venditori advcrsus emptorem de ejus dolo dari venditi actionem; cum is dolum admisit: sed cum dolo

128쪽

DE FORMA EMEND. DOLI MALI LIB. I I 7

Caret, adversus eum non dari: non fuisse igitur Juliano negotium , permittero de dolo actionem; ubi res ei ad quem ea res pertinet, allicr salva esse potest, quam actione de dolo. Sublata est ab Ulpiano prior dissicultas. quae altera Θ quod venditor, & minor, & aetate lapsus, etiam cum Civili Jure valet contractus, Jure Praetorio in integrum restitutione adjuvatur. datur igitur a Juliano in manumisse sum de dolo actio; ubi res ei ad quem ea res pertinet, aliter salva esse potest, quam actione de dolo: Haec altera difficultas. At nec ea Ulpianum confundit. contra is putat, etiam sic colligi tae mercedo: quia servus qui a minore venditus est apud Julianum, ab emptore manumissus est: adversus manumisium autem nulla in integrum restitutio locum habet. non igitur potest minori, eidemque Venditori, cui neque in integrum restitutio, neque utilis ex vendito actio competit, apud Julianum res aliter salva esse, quam actione de do- Io. Hic est Ulpiani, a me emendati, sensus justus & Clarus. Nec mihi impero; ne addam, eum ab ipso quo enim utar teste magis certo p) in L 9. g uis. OL. D. D. de minoribus quae conjungendae

P 3 sunt:

129쪽

i 18 GER ARDI Noo DT sunt: cum sint ex eodem Ulpiani lib. II. Ad Edictum sequentibus exprimi verbis. Adversus libertatem quoque minori a Praetore subueniri impo bile est. Verum veI de δε-lo , vel utilis actio erit in id quod minoris interfuit , non manumitti. & reliqua. Commode Ulpianus. nam cum ait, minori actione de dolo subveniri: tum placet; cum intervenit dolus, non emptoris, Verbi gratia, sed manumisii servi. at cum scribit, ut lem fore actionem in id quod minoris interfuit, non manumitti: tum jus est, cum ipsius emptoris, non manumissi servi, dolus accusatur. quod emendationi meae egregie convenit. nec minus evincit quod demonstrandum fuit, sequentia d. l. 7. verba, aut nullam venditionem esse , s in boc ipso, ut vendereta circumsicriptus est , esse indocti Interpretis ; ac foedare sormam disputationis alioquin elegantis.

Habuit interim ille, quisquis fuit, qui ea

verba primum ad marginem adjecit, hanc, opinor, causam ea adscribendi: quod videbat, venditori adversus emptorem, probato ejus dolo, competere ex Vendito actionem

ad id quod sua intersit, se non decipi: praeterea

130쪽

DE FORMA EMEND. DoLl MALI LIB. a I9terea videbat, dolum malum, in contrahendo adm issum ab emptore, contractum ipso jure dissolvere: at utrumque actionis venditi esse, non videbat. Nimis inepte i quamquam aeque , aut magis, hic qui ea verba deinde ex margine in qua apposita pro annotatione erant, in ipsius operis contextum transtulit: & cum scripsisset Ulpianus, Hoc enim sc accipimus, carere doloemptorem, ut ex empto teneri non possit: his ejus verbis marginalem hanc admiscuit adjectionem , aut nullam esse venditionem, si in hoo ipso ut venderet circumscriptus est. quid enim

ea adjectio nisi quem subit libido cavillandi,

indigna bono & gravi viro) adfert ad clarum Ulpiani sermonem, praeter tenebras, atque inexplicabiles Θ Nam si emptorem absolvit a dolo servi r qui potest nulla atque irrita videri venditio adversus eum qui nulla ejus doli societate tenetur λ sin putat, eum amnem esi se servi dolo: cur ait, Si in hoc ipso, ut venderet, circumscriptus est: non , Si ab hoc ipso ut venderet circumsicriptus estὸ illud enim nihil, hoc quod agitur, significat. si tamen demus , velle hanc adjectionem, non magis em-Ptorem carere dolo, quam servum ; & ideo

SEARCH

MENU NAVIGATION