장음표시 사용
111쪽
GER ARDi Noo D Tcesserim ego qui sum pignoris dominus: quaevamen mea Cum creditore intervenit de pignore conventio Θ nulla. proinde si post Titii mortem creditor agar ac vindicet, suum esse pignus, quod ei ignoranti a Titio cujus heres sum, obligatum sit: optimo jure ei oc- Curram exceptione, Extra quam si ea res in bonis Titii numquam fuit. ac si replicet, esse se ignorantem Titii mendacio circumventum;
in eoque me qui Titii heres sum , adjuvari ad verius se jure judicioque, ipsam fidem atque aequitatem prohibere: negabo, esse causam improbitatis accusandi me: qui de rei meae Pignore Cum eo numquam conveni ; sed neque Titio, ut id faceret, umquam auctos fui. quod si est: apparet, quamdiu vixit Titius, ex ejus conventione non fuisse rei meae pignuS; neque tum obtinuisse utilem hypothe- Cariam actionem : postquam autem mortuus est Titius, egoque ei heres successi, neque coepisse valere pignus , neque inde adversus me esse natam utilem hypothecariam actionem: quia ratio non sinit, heredem ex persona defuncti quem repraesentat, alio uti jure quam apud defunctum fuit. Sic Modestinus. in d. l. aa. ac convenienter his quae disseruit
112쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MAI. LIB. Io I
paulus in d. I. i. Nisi differentia est, quod Ρaulus substitit ad hunc quem dixi, finem: Modestinus non substitit. non enim contentus fuit, dixisse in d. l. aa. Si Titio qui rem meam ignorante me creditori suo pignori obligaverit, heres extitero, ex postfacto pignus directo quidem non convalescit. praeterea adjecit , Sed uti lis pigneralitia. dabitur creditori ea porro utilis pigneraritia Modestino non ost utilis hypothecaria, seu utilis pigneralitia Serviana, actio quae rem persequitur: quo sensu in d. l. 41. accipi eam monui) sed est contraria pignera- titia in personam: & ideo sic exaudienda est haec Modestini clausula, Sed utilis pigneralitia dabitur creditori: quasi significet, contrariam pigneralitiam creditori adversus heredem dari. ad quid Θ ut pignus cujus dominus est , &quod a Titio male constitutum est, nova con- Ventione Confirmet. nempe, etsi alienae rei
pignus directo, id est, ut dixi, ipso jure, sua
ponte , sine novo facto , no Uaque Con Uen tione , non convalescat eo, quod pignoris dominus debitori qui id pignus constituit, heressit; sic ut creditori utilis hypothecaria actio
in rem competat: debitor tamen, quia commercium fuit inter eum & creditorem, si ali-N 3 . enam
113쪽
I 2. GER ARDI Noon Tenam rem pignori det , creditori sua conventione obligatur contrario pignera titio judicio l. 9. D. de pigneralitia actione e & vicissim adversus creditorem, soluta pecunia, potest directa pigneralitia actione experiri cl. 9. g. q. D. eod. tit. proinde si non ad pigneralitiam Servianam quae in rcm est , sed ad pigneralitiam in personam, respicimus: quid impedimento est ; quo minus res aliena recte pignori dari videatur Θ sicut aliena res distrahi polle dicitur l. 28. D. de contrahenda emptione: non quod aliena res, venditione a non domino facta, alienari videtur: sed quod commercium est inter emptorem & venditorem; &hic persecta rei alienae venditione, si eam non
tradat, emptori tenetur actione ex empto ad
id quod ejus intersit, eam sibi traditam esse. Atque hanc ego esse Gaji sententiam conjicio; licet aliter ab eruditis Interpretibus accipiatur: cum in L 9. g. I. D. de pignoribus Ohypothecis emptionem venditionemque cum pigneratione comparans, uuod, inquit, emptionem venditionemque recipit, etiam pigner tionem recipere potest. Et ideo mihi sumo : ut putem, id Gaji Fragmentum non ad actionem
quasi Servianam quae ex jure in re proficiscitur s
114쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALI LIB. Io 3tur, atque in rem est, & adversus qualemcunque possessorem datur, pertinere: sed adactionem pigneralitiam; quae subnixa est jure obligationis inter debitorem & creditorem contractae ; nec adversus qualemcunque pignoris possessbrem datur; sed tantum inter debitorem & creditorem, qui rem pignori dedit accepitve, competit. Ρostremo opinor, insignem esse errorem Architectorum Juris
qui hoc Gaji Fragmentum sub Titulo, De pignoribus 9 h pothecis, collocavere: cum non sub eo Titulo sub quo falsa ejus definitio est, sed sub Titulo , De pigneralitia actione, sub quo verissima est, poni deberet. Id docuit me ipsius Inscriptio loci: quae Inscriptio habet, G us lib. 9. Ad Edictum Provinciale: in
quo eum actionem pigneralitiam, quae in personam est, explicuisse, ex L Io. δ' l. Ia. D. de pigneralitia amove manifestum est. Sed redeo ad Modestinum: apparet enim, debitorem , si ignoranti creditori alienam rem pignori dedit, ei contraria pigneralitia teneri: ac si moriatur; nil causis esse , quo minu Sejus heres, qui eum repraesentat, ejusque factum praestare debet, similiter contraria pigneralitia actione teneatur. Caeterum est illa .
115쪽
io4 GER Aa Di N o o D T contraria actio squod observat Modestinus LL aa. utilis pigneralitia. nam ad subtilitatem
attendentibus, non potest valere bonae fidei contractus, qualis est pigneratilius, in quo dolus malus, alienae rei oppigneratione ignoranti facta , admissus est. Quamquam quia interfuit creditoris, se non decipi, res perinde accipitur bonae fidei interpretatione, ac si valcret contractus; placetque, ad eXpungendum dolum malum non meram, sed quod Modestinus indicat d. l. 22. utilem Contrariam pigneralitiam actionem crcditori dati adversus debitorem, ejusque heredem.
CApuT XIII. I p. Diocletianus o Maximianus expliciti t. q. C. de obligationibus is actionibus. fugitivam Iacobo Cujacio videri l. i. C. de dolo malo ;ιn eaque actionem de dolo diei quae es actio mandati. Dolum malum, sin bonae sdei coniractu si admissus non ab eo cum quo contractum es, sed a tertio, non vindicari actione
bonae s dei , sed actione de dolo. Ulpianus expostus i. a. D. de proxeneticis, o l. 18. S. 3.D. de dolo malo.
116쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALl LIB. IosSed ut ex diverticulo revertar in viam a quam e longius, quam putavi, abduxerat rei curio , nec satis observatae, contemplatio: tandem liquet, Imperatores , Diocletianum& Maximianum, cuidam Licinio ita optime
rescripsisse l. q. C. de obligationibus , actioni-
Bonam Mem in contractibus confiderari, aequum est. Est vero ejus Rescripti sensus, aequum videri, bonam fidem in omnibus contractibus sine discrimine adhiberi: quamquam in bona fidei contractibus iure Civili ; in stricti juris contractibus jure Praetorio: quapropter bonae fidei contractum in quo ab initio non bona fides, sed dolus malus , reperiatur , Judicis ossicio ipso Civili Jure infirmari : stricti vero juris contractum in quo liqueat dolus malus, valere quidem ipso Civili Jure, sed Jure praetorio doli actione, vel exceptione, rescindi. Imo, inquies, & in bonae fidei contractu dicitur fidei ruptae gratia de dolo actio exerceri I. I. C. de dolo malo, verbis sequentibus. Si fidejussor a creditore pignora emerit: oblata quantitate sortis O usurarum, tibi dominium
cum fructibus quos bona sis percepit, consultius, o resi
117쪽
actio exerceri. Sed quod erudite observat V. Cl. Jacobus Cujacius, lib. 3. Observ. c. 37. fugitiva haec lex est ; magisque pertinet ad . Titulum Codicis, Mandati vel contra, quam ad Titulum, De dolo malo , sub quo posita est ab Architectis Juris. ita de dolo actio ea in lege est mandati ali io: monstrante collatione I. a. D. de pignoribus 9 hypothecis, & I. 39. g. i. D. Mandati vel contra et ea vero perinde dicitur actio de dolo , ut actio de sis mala apud Ciceronem sib. 3. De natura Deorum c. 3O. quia sicut doli exceptio , sic de dolo actio, inest bonae fidei judiciis: usque adeo, ut ea neque exceptione, neque actione, doli mali indigeant L 7. g. 3. 9 l. 9. D. de dolo malo. Atque hinc quoque lumen sine dubio accipit Ambrosius, De O ciis lib. a. c. Io. verbis sequentibus. Non solum itaque in contractibus sin qu bus etiam vitia eorum quae veneunt, prodi jubentur , ac nis intimaverit venditor , quamvis in ius emptoris transcripserit, doli actione vacuantur) sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse desiet: aperienda simplicitas, intimandaveritas est. Sic Ambrosius. nec opus interpretatione et eum praecedentia lassiciant.
118쪽
DE FORMA EMEND. DoLI MALI LIB. Io 7
Est tamen, ubi dolus malus, deprehensus in ingressu negotii bonae fidei , non actione bonae fidei, sed actione de dolo, emendetur.
fac, duos contrahere : alterum circumscribi non ab altero, sed opera aut consilio tertii Cum quo non contrahat. excedit dolus fines actionis bonae fidei. nam qui contraXit, non
admisit dolum : & qui admisit, non Contraxit. ita quis usus actionis bonae fidei 3 nullus. ac si alia non sit actio qua res ei ad quem ea res pertinet, salva esse possit: necessitato fit, ut adactionem de dolo deveniatur. Talis species creditur ex stare apud Ulpianum l. a. I de proxeneticis: sed errore, opinor; si ejus Ver ba consideremus. non enim in his incurrit do- Ius malus in bonae fidei contractum, sed in mutuum: id est, in contractum stricti juris. verba Ulpiani. Si proxeneta intervenit faciendi nominis, ut multi flent: videamus, an possit, quoi mandator teneri ἰ 9 non puto teneri: quia hic monstrat magis nomen, quam mandat:
tametsi laudet nomen. Idem dico, ct fi aliquisibilantropia nomine acceperit, nec ex locato conducto erit actio. Plane si dolo ct calliditate creditorem circumvenerit, de dolo actione tenebitur. Ulpianus significat, cum Titius mutua egereto α Pecu
119쪽
io 8 GER Anni N o o D Tpecunia, interVenisse proxenetam, sive pararium, faciendi nominis: id est , ut Antonius
Augustinus observat lib. 2. Emendat. c. I. pag.
99. 9 seq.) faciendi nominis causa. Et addit
Ulpianus, multos sic solere. quomodo Θ meminit Seneca, epist. ii 9. Opus, inquiens, erit tibi creditore , ut negotiari possis. aes alienum facias oportet sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum jactent, paratum tibi creditorem dabo. Igitur proxeneta procuraturus Titio mutuam quam quaerebat pecuniam , ut eam a Creditore impetraret, Titium esse idoneum, assirmavit. ita credita Pe Cunia. apparet, malum esse nomen quod proxeneta dixit bonum. an creditori adve sus proxenetam competit mandati actio 3 negat Ulpianus. qua causa Θ quia, inquit, pro-Xeneta magis monstrat nomen, quam mandat; tametsi laudet nomen: id est, proxeneta non jubet, creditorem pecuniam credere suo periculo : hoc enim est mandareb tantum ei monstrat debitorem, paratum accipere creditam pecuniam. addit laudem ejus: dum dicit, esse a quo pecunia recipi possit non modo sine periculo, sed etiam sine molestia: eaque re creditorem inducit ad contrahendum. sit igitur
120쪽
Dε FORMA IMEND. DoLI MALi LIB. Io tur consilium proxenetae: sed mandatum non est. Sic: si proxeneta nihil accepit phil antro piae nomine: id est, remunerandae humanitatis causa. nam phil antro pia cui ostendi lib. I. Probabilium c. 7.) est humanitas, sive benevolentia, adversus omnes homines promiscua. Sed quid, si tali quid acceperit nomine Θ nil mutat Vlpianus: nec male. nam si non est mandatum, deficiente honorario: quomodo potest,' eo interveniente, mandatum fieri phabetur enim proxenetae honos ob remunerandam ejus humanitatem: sed non ut res sit eius periculo: nec igitur, ut si argumentum contracti mandati. Aliquis opinetur, posse proxenetam a Creditore conveniri actione locati aut conducti. Sed & hoc negat Ulpianus d. l. a. puto, quod non videntur veteres exi-ssimasse, cum tali persona esse locationem &eonductionem : sed magis operam beneficii loco praeberi; & quod ei datur, non tamquam. mercedem , sed tamquam remunerationem, dari. Ait tamen Ulpianus d. l. a. proxenetam,s creditorem circumvenerit dolo & calliditate, magna praesertim atque evidende, ut bene in I. 7. g. ult. 9 l. 8. D. de dolo malo) de dolo actione teneri : idcirco quod consilii non