장음표시 사용
4쪽
Contra Mertiones quasdam Professerum ibidem Societ. Nominis I E S u. DE SCRIPTURA SACRA, PRAE DESTINATIONE, ET GRATIA CHRISTI.
5쪽
Interroga Patrem tuum, es annuntiabis tibi: majores tuos , O dicent tibi. Deuteronomii 32.
6쪽
Reverendissimi & Illuis strissimi Domini, injunctam nobis provinciam, qua professorum hic S cietatis respondere jussistimus Apologiae, quam illi adversus cenissuram nostram edidere: verum serius foristasse, quam pro desiderio vestro, ac etiam nostro, sed pro scholae nostrae exercitiis ac praelectionibus , domesticorumque ac intercurrentium negotiorum necessitati bus, ac rei ipsius & argumenti magnitudine, satis, ut opinamur, mature ac se
stinato. Quamquam & Professores ipsi
non exiguam nobis injecere moram, dum inprimis praeter expectationem Apologiam suam non parum innovarunt, eamque multo hic aliam nobis superiore Iulio exhibuere, quam inter studiosos occulte hic sparsa primum Lovanti, ac pluribus deinde locis vulgata foris fuit, tandemque ad quorundam etiam nostrorum pervenit
7쪽
manus. Qua mutatione serius animadverissa , quod unicum ejus apud unum adhuc haereret exemplar , coacti sumus & ea , quae jam scribere coeperamus mutare , ac totam deinde Apologiam cum veteri co ferre ; ubi non pauci nobis periere dies. Ad haec , non parum eripuit temporis consulandorum Auctorum necessitas, quos plurimos confidenter magis, quam fideliter citatos hic non raro deprehendiamus. Huc accedit, quod plures numero
simus, cum quibus agendum sit, & legi ab omnibus & cognosci oporteat, quod
probetur ab omnibus , atque ad eam rem variis etiam fuerit exemplaribus opus quae in hac tanta nunc Scribarum &amanuensium raritate expediri non tam cito potuere. Quibus incommodis: omnibus occurri
facillimum erat, si Patres Societatis Ap logiae nobis suae, quibus utique scriptam in calce significant, exemplar , uti par erat , tradere fuissent dignati. Sed factum per eos studiose videtur quod nec apud acta coram Reverendissimis Illustrissimis. que DD. dissimulare potuerunt in ut ne quid eius pervenire ad nos aliquando pos set, stipulatione etiam, cum plerisque in
terposita , ne nobis communicarent ,
quando simile quid ad Reverendissimum
8쪽
D. Archiepiscopum Mechliniensem scribentes , adjicere non dubitarunt et id, quantum apparet, agentes, ut quam diu tissime ipsorum Apologia absque responso impune legeretur, simul etiam ut suis perveniente Reverendissimo & Illustrissimo Nuncio Apostolico, spatium nobis ac tempus non esset cogitandi atque ex otio respondendi. Unde factum, ut nec ante supra- dictum Iulium , legitimum & Authenticum exemplar ullum viderimus. Nam licet unus quidem nostrum, ac postea etiam alter , exemplar aliquod sint nacti, id tamen secretum habuere, partim ne, uti convenerat, palam fieret a quo accepi iasent, partim ne non caeteris flagitaturis, liberum ejus habere possent usum: quam quam nec ullum eorum authenticum fuerit, quin vero admodum depravatum, multisque locis mutilum ac imperfectum, ut etiamsi omnium nostrum fuisset commune publiceque acceptum, respondere tamen consultum non esset , frustra se
fortasse fatigaturis , qui scribendi laborem suscepturi essent. Et haec quidem tarditatis in respondendo nostrae , iusta excusatio est , quamquam maluissemus sane prorsus ea non uti , optabiliusque suisset privatim patius atque ex otio , Μ
9쪽
amica scripti collatione cum Prosessoriabus agere , quam publico isto & quasi judiciario conflictu ; nisi res ista parum feliciter in publicum pertracta foret: utrius
vero partis culpa, nostrane an illorum,
nos hic prosequi nolumus , maxime quando Illustrissimis Reverendissimisque 1 D. placuit, obliteratis anterioribus querelis omnibus , de principali tantum do ctrinae agi argumento. Quare faciendum etiam Prosessoribus erat, ut si quid ejusi. modi in Apologia fuisset, id tollerent ac
resecarent, praesertim cum alia non pauca mutassent. inuod usque adeo factum ab eis non est , ut renovarint potius ac nonnulla etiam exasperarint, ut nisi Illustris . simi Reverendissimique Domini omit tenda haec censuissent, opponenda etiam illis responsio fuerit. Tacere tamen non
possemus, quin de prioris scripti nostri
titulo tribus nos verbis purgemus. Et Censurae quidem illi nomen dediis mus , non quasi damnationis authoritatem nobis sumentes, quam Sacrosanctae Apostolicae Sedis propriam esse non ignoramus , sed Scholasticum tantum ferentes judicium , sententiamque nostram dicentes , aut ut verius loquamur , non aliud quam fraternam correp onem interpo
nentes. Idque vel ex eo i ai elligi facillime queat,
10쪽
queat, quod non ita conditum hoc scriptum sit, ut veniret in publicum, sed se
cretae tantum collationi serviret, eoque
privatim Prosessoribus , aut uni potius Collegii eorum Rectori per Bedellum nostrum in manus dari jussum. Nam publicationem sane si spectassemus, non ita sobrie ac jejune , sed accuratius copiosus. que multo scriptum nobis fuisset. Ρr
vatum ergo Opus cum suerit, non potest severioris censurae tamquam damnationis
reprehensionem intelligi habuisse, cum& generalis vocabuli ejus significatio siq& verbulo admoniti aliud quidvis eo subinlato surrogare licuerit. Quod vero scripto potius , quam verbis cum Professoribus agendum putaverimus, praeter alias non nullas causas , ea maxima & praecipua fuit, quod ad multa vitanda incommoda, quae exoriri inde posse videbamus , ea nobis expeditior , certior , tutiorque visa fuerit collationis ratio, quae proinde partis etiam utriusque consensu firmata tan dem susceptaque fuit; ut de negata audientia justa esse adversius nos querela nulla possit: nam audire eos, uti jam coeptum erat, scripto siIo loquentes, paratissimi semper fuimus , si i nobis potius, quIm ab aliis 1 adiri, legique maluissent. Sed in hanc C amerinam, & querimonia A 4 rum