Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rum argumentum ingredi altius noluismus , sat habentes, facti nostri vel brevissimam reddidisse rationem. His ergo, uti placuit, omissis ac praeteritis, ad principalem veniamus causam. Legimus it que Prosetarum Apologiam, quae, ut, quod sentimus , loquamur liberius , adeo nobis satisfacit, ut in plerisque offenderit etiam magis. Et primum quidem quod eorum in multis sententiam apertius liberiusque prodit , principiis etiam funda

mentisque indicatis , quibus nitantur ac caetera superstruant et quae talia prorsus nobis visa sunt, ut iis retentis ac permanentibus , quaenam sperari in hoc sententiarum dissidio concordia possit , non videamus ; nec doctrinam eam, qι adi istini esse iudicamus, vel ut probabilem nobis resinere liceat, sed velut haereticam ministicam necesse sit omnino damnare. Qualia sunt inter caetera , eXempli causa, axiomata illa duo: Esse de liberi actus ratione, ut a voluntale phocedat tempore εω natura prius ad ipsitim actum india erminata ac indisserenit. Rursus, Quinquit m po- fiuione aliqua, quam potestare nostra non sit , pcrnecesseriam ιο equenti sequitur, id ese ita necessarium, or liberum este nullo modo ρ it. Ex

quibus tamquam sontibus quibusdam

pleraque eorum dogmata .fluunt & confirmantur , nostra vero toIluntur, perimunt ur

12쪽

muntur atque damnantur. Quae proinde

quando de purgandis rivulis fiustra la

boratur, nisi fontis ante omnia vitium curetur diligenter expendi ac considerari Velimus , praesertim cum posterius hoc

principium olim ante annos II Σ. unive=sitatem hanc nostram , in causa contra quendam Petrum de Riuo non parum exercuerit, dc Romae agente procuran-

teque nostra facultate si1b Sixti IV. damnatum postea, & ab ipso authore ibidem praesente , revocatum sit ; quemadmodum ex illius temporis actis publicis ibidem constare poterit. Sed de quo negotio caeterisque plura inserius in desentione nostra. Displicet deinde in eadem Apolcingia non parum , quod quemadmodum

olim Pelagiani, erroris ab Augustino notati , dum ei Manichaei sinum regerunt, quia liberum arbitrium inter caetera videri volebant ab eo sublatum , Manichaeorum nestientes juvarent causam ; ita isti dum pro Pelagianae assinitatis admonitio ne eundem nobis Manichaei sinum, hoc est mutato nomine Calvinismum objicere student , Calvinistarum partes magnopere promoveant, eosque in silo errore confirment: quemadmodum in subjectis evia denter docebitur. . In cadem Apologia male nos etiam . . A S i habet,

13쪽

xo PRI EF AΤ Io. habet, quod in illo tam sublimi praedestinationis & gratiae tractand0 argumento, suaque statuenda sententia, humanas eos

plus satis rationes & philosophicas argutias, quibus sese aliosque implicant, sectari cernimus , ut his potius, quam scripturarum solidis fundamentis, ac certa Veterum authoritate, niti ac sidere videantur. Et vetustatis Quidem, quam to tam sibi consentientem satis sortiter asse runt , testimonia subinde non negligunt, sed ea fere lain indiligenter negligente que citantes, ut legisse nunquam ea, vel

serio inspexisse non levis suspicio sit,

neque tam ex fontibus ipsis, quam ex lacunis hausisse videantur: adeo ea si excutias propiusque intuearis, longe aliud loqui ac sentire deprehenduntur. Huc accedit quod eos non satis ingenua simplicitate videamus uti. Cum enim in priore permanere sententia, assertio nesque tueri suas videri velint, tamen tacite retractant , corrigunt , limitant, mitigant, nonnulla dissimulanter praetereunt , ambiguisque verbis se tegunt at quo involvunt, ut in tenebris evadere poς sint. Sane interrogati apud acta , num censuratas assertiones pro suis agnoscerent, agnoscere se responderunt ι sed quemadmodum eas Apologia explicaret. Eam

14쪽

Εam si consulas, vel circa primum descriptura titulum, talem mox declarationem deprehendes , quae non tam e X plicatio , quam correctio sit, nec tarn prioris sententiae defensio , quam reprehensio &accusatio.' Quanto simplicitis candidius . que fuisset, a priore opinatione recedere, qutin tueri hoc pacto velle , ac reliquam totam responsionem de eodem artificio suspectam reddere Et quaenam sane tam absurda sententia fuerit, quae non hoc pacto defendi, ac vera censeri queat P stremo dissimulare nec illud possumus, majorem nos in hoc scripto desiderare candorem. Cum enim sua quidem dogmata mollire di speciosa reddere conentur , n stra e diverso odiose proponunt, atq; exauperant,adeoque & adject is,quas volunt, OLIensi vis voculis, malo more corrumpunt

atq; depravant,affingentes etiam nobis,quῆ numquam sensimus, nec in animum induximus nostrum. Sed de his hactenus. Ad responsionem vero nostram quod attinet, eam ad methodi ac ordinis leges

revocandam putavimus.

Quoniam enim Prosessores vel in ipso Apologiae siuae titulo controversas propositiones istas sparsim a nobis e suis praelectionibus decerptas, ace suis sedibus que Tuntur avulsas, querimoniae huic tametsi

15쪽

vanae satisfaciendum putavimuς. Nam revera non alium hic ordinem studiose iuduximus , sed eum secuti simpliciter stimus , quem in excerptis per nostros deputatos sententiis invenimus, quas se illi ex professorum dictatis & praelectio nibus , juxta earum seriem bona fide transsci ipsisse reserebant. Sane de avulsione , quod ajunt, non equidem videmus quemadmodum proferri aliter atque in lucem extrahi potuerunt. Ut enim in Censurae nostrae praefatione admonuimus, faciendum nobis non fuit, ut totas disi. putationes in medium adferremus, neque

ulla id habet Ecclesiastica consuetudo , ut aliud quam ipsa, de qua quaeritur , pro

positio expendenda proponatur. Quamquam nec locis quidem suis reinstitutae alium, quam in eis notavimus, sensum recipiant: excepto uno conditionatae praescientiae vocabulo, quo si novo more ad novam explicandam sunt usi doctrinam, ignoscendum nobis putamus,

si usitatiorem loquendi in hoc argument consuetudinem secuti sumus. Sed pervulgata haec omnium querela est, qui clam errasse videri nolint, intelleistos se non esse clamitent, & aliud in recessa de tractatus sui visceribus habere verba, qua e corpore distrat21 praeferri videantur. Veremur

16쪽

Veremur sane, immo speramus potius, excepto illo conditionatae praeicientiae vocabulo, melius ipsos a nobis , quam fortasie velint , esse intellectos. Verum haec interioris jam causae ac disputationis sunt. Ad submovendam itaque , licet inanem , istorum querimoniam, non ex ordine ad singularum respondemus asserintionum Apologiam, sed eas omnes ad certos paucosque revocavimus titulos , ut quotquot ad idem pertinent argumentum , eas conjungamus ; eodemque simul tenore tractemus e cujus quidem

ordinis ac methodi post hanc praefatio nem Isthema quoddain velut tabellam oculis subjecimus. Nam & hoc commodius nobis visiam fuit, & ad rei tractationem, & ad intelligentiam accommodatum. Ubi tamen non putavimus ad singula nobis minui tim resipore endum, contenti praecipua diligenter tractasse , unde caeterorum dis fietis non fuerit sinitionem petere. Caeterum praefationis nostrae, quam Censiirae praefixeramus Iustificationem, ejusque adversiis Apologiam purgationem, quoniam ex superioribus ea pendet , in nostremum rejecimus scripti hujus locum. In quibus omnibus pertractandis, si paulo sumus prolixiores, vel

niam

17쪽

niam nobis dandam putamus. Primum, quia non solis haec scribantur duobus Societatis Prosessoribus, cum quibus pro sens nobis controversia est, sed aliis quoque pluribus aliter fortassis a quibusdam persuasis, quibus proinde latius fusiusque

nostra fuit explicanda sententia e quo etiam consilio verba interdum B. Augustini & nonnullorum aliorum Veterum Patrum recensenda putavimus, ut, quo niam non semper ad manum authores sunt , aut non lubet interrupta , quae prae manibus sit, lectione, ad eorum libros recurrere, ea & eodem simul tenore, & suo opportune loco legi, cognosci, judicarique possent. Postremo, quia Reverendissimis Illustrissimisque DD. vissem fuit, ut ne res

in longum extrahatur , unica nos hac responsione defungi. Quare necesse habuimus plura interdum addere, & argumenta dis oluere, quam Apologiae causa, ejusque refellendae necessitas postulais bais Ut autem praefandi finem faciamus . illud nobis solemniter praemittendum, ut quaecumque a nobis hic dicta sunt, totamque sententiam ac disputationem in hoc argumento nostram, Apostolicae S di tanquam Ecclesiae totius Magistrae,

18쪽

pr ut par est, semperque fecimus, toto cordis affectu ac devotione submittamus, gratissimo animo accepturi quidquid hae in causa decernendum praescribendumque censuerit , ejus vocem ac definitionem non secus atque a B. Petri Cathedra, ac Spiritus, Sancti per eam loquentis ore prosectam , obedienter , reverenterque suscepturos esse profitentes: ut tota intelligat Christi Ecclesia , esse & nos Sedis Apostolicae filios, qui ab ejus decretis ac definitionibus ne latum quidem unguem Dei gratia discedere propositum habeamus : nec tam de gloria & nominis nostri

honore ut quidam sibi persuadent quam

de veritate sollicitos fuisse. Quam submissionem in nostra censera non suisse initio additam, nemo mirabitur, si eam cogitet solis hic Societatis Prosessoribus scriptam, quae privatim ab eis legeretur,

non autem ut in publicum emitteretur.

Ut vero ab iplo statim principio ad S dem Apostolicam controversia remitteretur quamquam id ab eis nunquam petitum intelleximus in tamen id fieri, re nondum mutua collatione V ad aliquam maturitatem , perducta , praeproperum nimis erat ,& praematurum; neque id facere prudentiae , consiliique filisset.

19쪽

Methodi ac ordinis Schema.

De Scriptura Sacra. Assertiones tres.

De Praedesinatione, utrum conditio- naiam praesupponat praescientiam. Assertio prima & trigesima. Sitne ex meritorum praes caentia ad gloriam praedestinatio.

Assertiones ΣΟ. 21. 23. 24. 26. 27. 28. & 29. De Providentia. Assertio et 7. secundum posteriorem Cen surae & Apologiae partem.

De Chrsi gratia Sus lenter prae

parante ac excitante. Assertiones 8. II. 22. & 23. Assertio '. & Io. de gratiae concomitantis concursu. Assertio I 3. & 22. de perseveran tiae dono.

Desus iente, omnibus detur,

auxilio. 'Assertiones 2.2. 4. e. 6. . 24. Ie. 18. Isa: parvulis. Assertio 3 . secundum priorem Censurae dc Apologiae partem. Conclusio. Assertio trigesima prima.

20쪽

Controversiae summa dc Pr, maria Capita.

De Scriptura Sacra. Scripturae Sacrae verba sententiasque I .s1ngulas adeo non esse a Spiritu Sancto inspiratas, ut integer etiam liber sola humana industria absque Spiritus Sancti assistentia scriptus, lacra scriptura fieri possit, si postea Spiritus Sanctus nihil falis sum ibi esse testetur; atque hujus generis exEmplum in a. fortasse Machabaeorum exstare libro. De Praedestinatione.

Praedestinationem ad gratiam, seu deis a cretum liberandi hominem e massa peris 'ditionis , praesupponere conditionatam praescientiam obediendi & assentiendi gratiae seu vocationi Dei, hanc nimirum qua illum praeviderit Deus sequuturum Sc non repugnaturum, si sic vel sic voca xetur et absque hac autem praescientia explicari vix posse, quomodo in praedestinatione libertas salvetur arbitrii. Electionem ad gloriam non esse immediatam, abs blutam & essicacem, sed ex praevisione meritorum , & condition

SEARCH

MENU NAVIGATION