Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

αῖ Caput primum. tum, tum quia ejus imbecillitatem Psalis mi Davidici coarguant; tres item librii Salomonis; nec non & Danie Propheta, caeterique , quos hagiographos appellarunt, quos testis Hieronymus est in Iudaeorum canone non fuisse computatos 2

vel si eum viginti duobus libris metimur, certe extra hunc numerum &Iudith, BC Tobias , nec prior minus quam posterior Machabaeorum est liber, quos proindQnecessiim erit in similem venire suspicionem. Iam quod ad priores duas assertiones attinet, quas certas prius haberi Apologia volebat , nunc autem probabiles. tantum es se , moderatius sentit i ut donemus non fuisse sacris scriptoribus no va inspiratione & revelatione opus, qua de rebus conscribendis, aliunde prius satis cognitis, ab integro edocerentur: si

cui in Christi gestis dictisque usis venit,

quorum pleraque Matthaeus & Ioannes oculis suis auribusque hauseret non tamen aliud nihil circa eos aut caeteros sacros historicos operatam putamus Spiritus sancti assistentiam , quam ut eorum

voluntatem ad suscipiendam scriptionem semel excitaret, ac intellectum guber naret, ne falsum aliquid scriberent. Nam &visorum& auditorum eti m , quae alioqui norant , non o nia seminper

32쪽

De scriptura Sacra. 29per eorum mentibus occurrebant, quae proinde necesse erat in memoriam eis peculiari ac renovata illuminatione revocari quemadmodum facturum sanctum Spia ritum Apostolis suis Christus promisit. Il- 1 4. 1 ole, inquit, suggeret vobis omnia quae

eumque dixero vobis: ut videlicet eorum essent animo prae sientia , ac certissime etiam scirent esse illa sic, & eogem modo facta , vel dicta. Praeterea inter tam varia gesta & verba quoniam describi omnia spiritus sanctus nolebat de lectus habendus fuit, qualem & in suo .

Euangelio Ioannes agnoscit. Eum certe Bou. putandum non est humana tantum indu

stria absque singulari Spiritus sancti inspiratione fuisse factum. Iam adorationem ipsam & scripturae fabricam quod attinet, ac texendi, struendique sermonis mo dum , omnind is videtur Spiritui sancto immediate tribuendus, ut non de Pro-

phetis modo, sed etiam historiographis sacris dici potuerit, manum eos & calamos fuisse scribae velociter scribentis et quod de secundi Machabaeorum libri au--M.thore, prior Apologia disertis verbis his negabat. Certe de Euangelistis loqueba- ωρ. M. tur Augustinus, cum de Christo diceret, dicta eum factaque sua per Apostolos tamquam caput per manus conbcripsisse, ded

33쪽

N3o Caput primum. de tota generatim scriptura sacra per Delministros spiritu sancto , qui in eis oper batur, impletos, tanquam ipsius digitos

omnem utriusque testamenti confectam nobis esse scripturam. Alioqui enim quo modo verum erit quod ait Apostolus , omnem scripturam divinitus esse inspiratam, si neque res ipsa, neque sermo fuerit a Deo inspiratus. Neque enim ad hoc satis est primam illam inspiratam esse scribendi voluntatem ac mentem ne aberret, cum opus est dirigi. Nam ut scribendi voluntas, etiam cum Dei assistentia con

juncta, a scripto ipse plurimum distat a

lta quoque, voluntates, ac scripti ipsius inspirationes. Accipiamus enim prophanum scriptorem, quem in Eccleuae utillintatem , ad rem gestam aliquam describendam excitet Deus, cui & in scribendi cursu ita assistat, ut ne labi eum usquam patiatur, in caeteris humana xantum in dustria uti permittat: An secundum Ap

stoli mentem, divinitus erit hujus inspirata scriptura: an prae hac inspiratione peculiare nihil habebit sacra & canonica hi storia Z Non id sane dicendum putamus. Quare non satisfacit illa distinctio, qua dupliciter aliquid ex divina inspiratione scribi posse dicitur, non tam explicando quam eludendo Apostolico loco adhibita

Aliud

34쪽

De Scriptura Sacra. 3LAliud enim est , scripturam inspirari. aliud ex inspiratione scribit quando illud ad rem & scr tum ipsum pertineat, hoc ad solum idisrri possit scribendi propotatum ac voluntatem. Callide vero atque ingeniose ab eis factum : Quod quae conintra serandum Machabaeorum librum inplicii Apologia ex sua persona produxe rmi argumenta nunc squoniam invidio

im id sibi esse videbantur, simul etiam P. Bellarmini scriptis admoniti) ex Cauvini potius opponunt persona, ac proin cap. s. de pro causae commodo diluunt atque diu solvunt: addentes Catholicorum hanc esse ad ea responsionem. Verum ut eis Crederemus, nomina eorum exprimere debuerant, ne de se tantum locuti existumarentur. Quamquam, an hoc sibi Calvinus fundamentum , ut unt, statuat, non liquet. Nam eius antidotum, cum haec scriberemus, ad manum non erat,

re in P. Bellarmini scripto , unde hoc Calvini argumentum reperisse videntur, non satis etiam hoc apparet. Nos certe putamus aliter' respondenis II. dum: Inspirationem scilicet Spiritus.S. non excludere quaerendi, legendi, meditandi , aut ordinandi sermonis curam ac studium; non magis quam precationis a

que jejunii: quemadmodum enim post

35쪽

. Caput primum. orationem ac praemissum jejunium: Ita & post meditationis laborem atque i industriam & rem, quam scribi velit, etiam

EMnget. ante non ignoratam , & sermenis struct ram ac ordinem suggerere SpirP.S. potest;

id quod non historicis tantum staris ,

. Prophetis etiam evenire interduxi potuisse existimamus. Neque enim isti 'teescribendum tunc demum mysteriorum, e futurorum semper revelationem accipie, bant , cum de multis certum ac evidens sit anteriorem in eis fuisse revelationem,

26. posteriorem scriptionem. Certe in Ecstasi& raptu positi, non simul ea quae videbant in litteras mittere poterant. In his ergo postea describendis, cur non ut in caeteris rebus sensu, experientia , aut lectione cognitis, humanae industriae relictus locus aliquis cogitari queat ; postea tamen inter scribendum suggerente post meditationis laborem Spiritu sancto quqnam horum 8c διν-.s6.a. quomodb scribi vellet Quare non debet. Jeremiae in dictandi facilitate sine praevia Cura exemplum vel ad omnia propheticam scripta extendi, vel secundo obstare Ma- . chabaeorum libro, quominus a Spirita sancto dictatus intelligatur; suggerentπvidelicet eo etiam post meditationis , industriaeque humanae laborem, & quaenamc multis, & quibus quaeque verbis scribi

36쪽

. De Scriptura Sacra. 13ae exprimi vellet. Sed quid hac, inquiunt,

sermonis inspiratione opus, maxime, ubi idoneum Scriptorem aliquem, & exprimendi, quod sentiat,facultate instructum, Spiritus sanctus, interveniat ' Nam ut non deest in necessariis, ita in s.fficientubus non redundat. Respondemus imprimis quod ad res sacras scribendas non imvenit aliquem Spiritus S.; sed iacit id neum.Ubi si replicent Dei munere fictum quemquam prius idoneumr Respondeismus facultatem istam & idoneitatem non tam in habituali aliquo & inhaerente per severanteque dono , quam in prae sienti positam inspiratione Divina , qua Spiritus Sanctus animos eorum, quos ad hoc ossi xium delegerit, inter scribendum , afflat atque imbuit, suggerens eis ac mentibus eorum repraesentans quid , quo ordine ac loco; quibuς verbis scribi aut enunciari velit 3 quae non detur nisi quibus , dc quando opus est. . Ut enim non deest in necessariis Deus, ita ut superioribus utamur verbis) in sufficientibus minimeque necessariis non redundat nec diffluit. Alioqui enim si anisteriorem aptitudinem & scribendi secu1, talem etiam Dei munere donatam inhagiographis omnibus requirimus, certe

in Prophetis vel maxime, quos ad BSli-C miora

37쪽

34 Caput primum.

miora scribenda magis esse oportet in structos. Quoό si ita est, non erit ergo nec istis sermonis atque verborum necessaria inspiratio , quando videlicet ido Dei jam sint ad ea,quae norint,describenda, sibique abunde sufficiant, ut sola eis Spiritus sancti assistentiatdirectioque necessa ria sit, nec-ubi fortassis humana fragilitate

labantur aut peccent. Certe multa in eis occurrunt historica , quae vel experientia, vel auditione perceperant, pleraque ar cana vi mystica, quae secretiore jam revelatione norant priusquam se ad eae scribenda componerent. Quare si caeteris scriptoribus anterior facultas suffecit , cur non & in Prophetis Θ aut si in istorum scriptis verba omnia & orationis structuram peculiari quodam inspirationis modo, a Spiritu Sancto esse volumus, causis nota est, cur, non & de caeteris sacris Scriptoribus idem dicamus esse Iudicium , pamtiamurque Spiritum Sanctum sublimioriac excellentiori modo scribis & Am nuensibus, quam homines, uti. Ubi nec styli inter Scriptores sacros obstare nobis diversitas debet , quo miniis a Spirita Sancto & ipse profectus putetur. Nam haec ipsa varietas etiam inter Prophetas invenitur, eloquentiusque Isaias aulicus

scripsit, quam Pastor do rusticus Amos,

quorum

38쪽

De scriptura Sacra. 3squorum tamen verba singula, totusque sermo a Spiritu Sancto insipiratus conceditur. Sed nimirum utebatur his organis Deus, servata cujusquequalitate ac con

ditione , quando haec ipse varietas sapien tiae etiam ipsius consilio subserviebat. Quae vero de synonimis substituendis verin 13. bis, Sc translatione in aliam linguam in priori Apologia objiciuntur, eodem Pro pheticae seripturae diluuntur exemplo, cuin jus nimirum verba omnia immediate seis tentur Spiritu Sancto dictata. Porro quod secundi Machab. libri Scriptor ve- rs. niam petere se dicat, si minus convenienter historiae dixerit, videri non debet in Spiritus Sancti redundare injuria Neque enim seisitatis aut erroris alicuin jus , sed miniis accurati tantum sermonis ει veniae petitio est; cujusmodi & apud

Paulum reperire est, qui dum sermonis a. nit.

confitetur imperitiam, quid aliud, quam ejus veniam quodammodo poscitὶ Verum ibi non aliud quam tacita quaedam sed mira dignatione ad humanae inbecillitatis accommodata ingenium ) intelligenda sit

admonitio, ne quis verborum & oratio

nis humilitate offensus a lacra lectione resiliat. 3At neque superioribus obstat, quod B. Ambrosius plurimos quidem laborasse C a dicat,

39쪽

3ue Caput primum. ' dicat, & Euangelium ordinare conatos, sed solos quatuor Euangelistas absque ullo

scripsisse conatu atque molimine. Loqui tur enim de humano conatu qui frustraneus sit , nec facilem felicemque, re perire potuerit exitum ; qualem tamen habuerint quatuor Euangelistae, non habuerit Bassilides aliique complures, qui reipfi Euangelium conati sunt scribere ; sed conati tantum , praestare autem, Dei gratia destituti, non potuerunt.UM non negat Ambrosius quin ante scriptionem adhibere curam & industriam aliquam Apostoli potuerint in rerum ac ordinis st tuendi meditatione , sed quod coeptum semel ab eis scribendi opus, summa facilitate & felicitate absque laborioso molimine ad finem decurrerit , offundente videlicet mentibus eorum Spiritu Sancto

quid potissimum , quo ordine , quibus verbis perscriberent.; id quod nostram

plane confirmat sententiam. Haec enim

ejus sunt verba super illud prooemii Lucae

Euangelistae, quoniam multi conati sunt oec. Conati utique illi sunt, qui implere nemquiverunt , ergo multos coepisse, nec im plesse etiam S. Lucas testimonio locupletiore testatur, dicens, plurimos esse conatos. Qui enim conatus est, ordinare suo labore conatus est, nec implevit. Sine

conatu

40쪽

De Scriptura Sacra. 37eonatu enim sunt donationes &Dei gratia , quae ubi se infuderit, rigare conlueis vit, ut non egeat , sed redundet Scriptoris ingenium. Non conatus est Matthaeus,

non conatus est Marcus , non conatus est

Ioannes, non conatus est Lucas; sed dia vino spiritu ubertatem dictorum rerum que omnium ministrante sine ullo molimine coepta compleverunt. Caeterum ad Anomaeorum & Erasimi errorem quod attinet, quam illae assertiones ac potistamum tertia, ut suis concepta est verbis,

non procul ab eo discedere vise nobis haud injuria fuerit. Iudicium hic adscribere placet antedicti P. Bellarmini, quod eo pluris Societatis Iesu Professoribus f ciendum est , quod & domesticum sit, &ejus omnino , quem Romae docentem audierint , & a quo, quae hic tradide- .runt, pleraque omnia se accepisse fatentur. Audiamus ergo quid, ce hoc ipse agens argumento, scriptum reliquerit. Postrema, inquit, eorum haeresis est, a O

qui in ipsis B. Pauli Epistolis, aliisque sa

cris ac divinis libris non omnia scripta esse cop. 6- volunt dictante Spiritu Sancto; sed aliqua interdum sola providentia ac ratione humana duce. Quocircii totam Epistolam ad Philemonem ut more humano scriptam contempserunt. Laborabant olim hoc

si s errore

SEARCH

MENU NAVIGATION